On this page
Caput 2
Caput 2
Satisfit objectionibus haereticorum contra veram trium divinarum personarum, realemque distinctionem
CAPUT II. SATISFIT OBJECTIONIBUS HAERETICORUM CONTRA VERAM TRIUM DIVINARUM PERSONARUM, REALEMQUE DISTINCTIONEM.
1. Praeter dictum generale fundamentum, contra eamdem veritatem objiciunt haeretici illud Matthaei 11: Omnia mihi tradita sunt a Patre moeo, et illud Joan. 16. Omnia, quae Pater habet, mea sunt, et cap. IT. Omnia tua, mea sunt, etc. Si enim quidquid habet Pater, habet Filius, nihil relinquitur, in quopossint realiter distingui. Ratione item sic possumus argumentari, quia vel distinctio pertinet ad perfectionem, vel non. Si non pertinet, non est, cur ponatur intra Deum: si pertinet, ergo erit in Deo summa distinctio, quia quidquid perfectionis in ipso est, summo modo est, summa autem distinctio realis non admittit identitatem realem, quia distinctio in negatione identitatis posita est. Haec autem distinctio admitti non potest in Deo, ergo neque absolute distinctio realis.
2. Quomodo Filius habeat omnia, quee Pater. — Primum testimonium facile posset exponi de Christo, ut homine et de potestate excellentiae, et supremo quodam dominio illi concesso in omnem creaturam, juxta illud Matth. ult.: Data est mihi omnis potestas in calo et in terra. Sic ergo cum Christus DEUS homo dicit omnia esse sibi tradita a Patre, particula, omnia, declarari potest de omnibus bonis, quorum Deus est proprie Dominus, quae sunt bona externa potius, quam interna, seu existentia intra ipsum Deum. Quam expositionem indicant Chrysostomus, Hieronymus, et Beda ibi, et Irenaeus, lib. 4, c. 37, Tertullianus 4, contra Marcionem. Verumtamem in locis Joannis videtur esse sermo de communicatione divinitatis, et ita ex illis locis probant divinitatem Filii ; Athanasius, oratione 2, contra Arianos et Nazianzenus, oratione 5, theologiae. Et ideo Damascenus, lib. 1, de Fide, cap. 9 et sequentibus, sub intelligendam dicit exceptionem, scilicet Patrem dedisse omnia Fiho, preeter innascendi proprietalem. Quae expositio habetur etiam in Concilio Florentino, sessione 18, et sessione 25, in litteris unionis. Et ex ipsis ver- bis est manifesta. Quia eo ipso, quod Filius dicitur accipere a Patre, significatur distinctus, cum ergo dicitur accipere omnia, ita intelligendum est, ut non destruatur ipsum accipere, destrueretur autem , si tolleretur distinctio: recte ergo intelligitur de omnibus, praeter personalem proprietatem, in qua sola est distinctio. Dici etiam potest Pater, dedisse omnia Filio, quia illi dedit divinitatem, in qua omnia, vel formalter, vel eminenter continentur.
3. Dubium.—Hinc vero dubitatio orta est inter scholasticos, an dicendum sit, Patrem dedisse Filio omnem suam entitatem, vel potius aliquam non dedisse. Aliqui enim hoc posteriori modo loquuntur, ut Torres, lib. de Trinitate, q. 39, art. 2, quem aliqui moderni sequuntur. Quia paternitas est aliqua entitas, hanc non communicat Pater Filio, ergo, etc. Alii vero nolunt ita loqui, sed aiunt, Patrem communicasse Filio omnem entitatem, non tamen omni modo, quo illam habet. Nam in Patre solum est una entitas, ergo non potest quamdam communicare et alteram non. Tamen illamet entitas in Patre habet modum essendi absolutum et respectivum , communicatur autem priori modo, non posteriori.
4. Resolutio. — Ego vero sentio,illud signum, omnem, accipi posse, vel ut distribuens vel quasi signum totaltatis, ut sic dicam, ut idem sit, omnem, quod, totam. Priori modo valde improprie hic sumitur, quia ubi non est pluralitas, non est distributio, certum est autem in Patre non esse plures entitates. Et ideo in illo sensu non oporteret quaestioni respondere, sed potius non admittere illam. Si vero propter solam distinctionem rationis ita loqui velimus, sicut dicimus omnia attributa, omnes ideas, vel perfectiones Dei: sic vera est particularis negativa, scilicet Patrem non communicare Filio omnem entitatem suam, quia revera paternitas non tantum est modus, sed vera entitas. At vero si loquamur de tota entitate, concedendum est, Patrem totam suam entitatem communicare, alioqui communicaret partem, quod repugnat indivisibili entitati, ut in simili dixit Concilium Lateranense in capite Damnamus, de summa Trinitate et de Fide catholica. Sic autem optime dicitur, non communicare omni modo, quod nos dicere possumus non totaliter, quia non communicat illam modo relativo opposito filiationi.
5. Distinctio dicat ne perfectionem, am umnperfectionem. — Ad rationem respondeo, distinctionem, ut sic, non dicere formaliter perfectionem, quia in negatione consistit, suppo- nere tamen illam et hac ratione intra Deum inveniri, quia et perfectio foecunditatis, et quidquid perfectionis sine imperfectione esse potest in re absoluta et respectiva, intra ipsum ' reperitur. Cum autem quaeritur, an illa sit summa distinctio, sub distinctione respondere possumus, esse summam intensive, non exiensive. Hoc secundum probat ratio facta, quia non est illa talis distinctio, quae excludat omnem identitatem, quia hoc non ad perfectionem, sed ad limitationem et imperfectionem naturae pertineret. Primum autem patet, quia inter personas divinas est maxima oppositio, majorque repugnantia et una sit alia, quam possit esse inter res creatas distinctas. :
6. Atque huc spectat, quod dixit Bernardus, libro 5, de Consideratione, cap. 8: Dicamus tres, non ad prajudicium unitatis, dicamus unwn, non ad confusionem Trinitatis. Et nos addere possumus. Dicamus realiter distinctos sine praejudicio identitatis, sic etiam Sophronius in epist. quae habetur in 6 Synod., Act. 11, inquit: IVegue unum, quod eatra unun est, lria recipit , neque tria secundum quod trian sunt, unum admittit, id est, neque unitas Dei admittit talia tria, quae non sint illud unum, neque Trinitas personarum admittit unitatem in persona. Sic etiam intelligendum est, quod dixit Joannes Theologus Latinus in Concilio Florentino, sessione decima sexta, circa finem : Quamvis tres sint hyrpotases re ipsa differentes, unicum Deum et opificem credimus. Ita denique exponendus est Damascenus, lib. 1, de Fide, cap. 11, ubi videtur constituere ditferentiam inter personas creatas et divinas, quod illae in re distinguuntur, hae vero intelligentia et ratione. Quem locum ita exponit D. Thomas, in 1, distinct. 2, art. 4, et d. 25, quaest. unica, art. 4, ut ratione intelligat, id est, relatione. Damascenus autem aperte de intelligentia loquitur, non tamen dicit per solam illam personas distingui, sed processiones et reali proprietate. Differentiam autem inter personas creatas et divinas in hoc ponit, quod distinctio personarum in creatis est cum exclusione omnis identitatis. Unde fit, ut et loco et tempore personae separari possint, atque ^ adeo ut earum distinctio possit (ut ita dieam) oculis videri, personae autem divinae ita disUünguuntur, ut alias unum sint et inseparabiles: et ideo dicit earum distinctionem sola intelligentia percipi.