On this page
Caput 3
Caput 3
Sicut trinitate sunt tres persone, ita etiam esse tres personalitates realiter distinctas
CAPUT III. SICUT TRINITATE SUNT TRES PERSONE, ITA ETIAM ESSE TRES PERSONALITATES REALITER DISTINCTAS.
1. Quod in Deo plures personae sint et quod illae sint tres, et non plures, neque pauciores, in primo libro ostensum est, et ex distinctione reali, quam inter eas ostendimus, evidentius confirmatur. Quia si realiter distinguuntur personae, ergo una non est alia, hanc enim negationem, vel solum, vel praecipue importat distinctionis vox, praesertim realis, ergo vere, ac proprie numerantur, ac vocantur tres personae.
2. Tres persone non sunt una persona.— Adde, personas divinas ita esse distinctas in sua personali ratione, ut nullo modo dici possint una persona, sed tantum plures, seu distinctae, aut tres. Hoc de fide certum est contra Sabellium, quia in Dei unitate ita est Trinitas confitenda,ut non confundantur personae, confunderentur autem, si una persona essent. Unde est illud Athanasii in suo Symbolo: F'ides uutem catholica hec est, ut unum Deumn w Trinitate, et Trinitatem in unitate venerewur, neque confundentes personas, neque substantium separantes : alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti, ut ergo personae non confundantur, ita sunt confitendae distinctae, ut nullo modo in una coalescere existimentur. Ratio autem est, quia distinctio personalis, seu inter personas immediate et quasi contradictorie opponitur unitati personali, seu in persona, et ideo talis distinctio et unitas non potest simul convenire eisdem personis. Et declaratur, ac confirmatur, quia si personae sunt distinctae, jam una non est alia. At neque ambae esse possunt una tertia persona (ut sic dicam) quia illa tertia non erit substantia distincta in re ab illis duabus personis, ergo non est persona, quia non est incommunicabilis pluribus personis, quod est de ratione personae, ergo, ut personae sint tres et dictinctae, necesse est, ut non possint esse una persona.
3. Nec unum suppositum. — Atque ob eamdem rationem, et cum eadem certitudine sequitur, non posse tres divinas personas esse unum suppositum , tum quia etiam est de ratione suppositi, ut sit incommunicabile : si autem personae divinae essent unum suppositum, jam illud suppositum realiter esset commune multis personis, et suppositis, quod est contra rationem suppositi, tum etiam quia tale suppositum esset in natura intellectuali, nempe divina, ac proinde esset persona, essent ergo una persona, cujus oppositum ostensum est. Idemque dicendum est sub nomine hypostasis. Nam tres divinae personae ita etiam sunt tres hypostases, ut non possint dici una hypostasis: juxta usum receptum illius vocis, jam enim idem significat, quod suppositum, ut supra visum est. De nomine autem substantiae jam diximus supra, esse aequivocum, nam potest et naturam , et suppositum significare. Unde constat, non posse tres personas dici tres substantias, et unam substantiam in uniformi, seu univoca significatione , sic enim vel dicerentur una persona, vel tres naturae : quapropter vel non est ita loquendum, vel explicanda est aequivocatio, ut vitetur periculum erroris.
4. Esse in Deo tres personalitates. — Tandem ex dictis concluditur, personas divinas non solum in concreto esse tres personas realiter distinctas : sed etiam habere tres personaIitates realiter distinctas. Haec assertio sub his terminis non est ab Ecclesia definita, nec in sacra Scriptura expressa, et ideo non est simpliciter de fide. Maxime, quia non defuerunt theologi, qui noluerint admittere hunc modum loquendi in abstracto de personahtatibus divinis, contra illos vero disputabimus infra librum. Nunc autem supponimus, esse in Deo proprietates reales constituentes personas, quas nos abstracte concipimus, recteque significamus, ita ut licet modus concipiendi sit ex imperfectione nostra , nihilominus res concepta, et significata vera, et realis sit. Has ergo proprietates , personalitates vocamus, easque asserimus ita esse distinguendas, et multiplicandas in re ipsa, sicut ipsasmet personas. Quod facile probari potest. Primo ex simplicitate illarum personarum : tanta enim est, ut in re non admittat distinctionem inter personam, et proprietatem, seu personalitatem suam , ideoque sint convertibiliter idem, ergo quantum distinguitur persona a persona, tantum necesse est distingui personalitatem a personalitate. Secundo , quia si personae distinguuntur , est propter oppositionem, et distinctionem personalitatum inter se, ut in sequentibus videbimus , ergo tantum necesse est esse distinctionem , et pluralitatem personalitatum, quanta est personarum.
5. Regula de unitate nominis sabstantivi. — Ut autem haec veritas magis confirmetur , ac declaretur, notanda est regula communiter a theologis recepta, quae ad caetera omnia in sequentibus tractanda , multum deserviet : nimirum ad unitatem nominis substantivi sufficere unitatem formae, formaliter significatae per nomen, seu forma, a qua tale nomen sumptum est. Quam regulam tradit divus Thomas, 1 par., q. 36, art. 4, et q. 39, art. 3, eamdemque supponit in 3. par., q. 4, art. 6, ad 1, Capreolus , in 1, dist. 4, q. 1, art. 1, ad 1. Aureolus , Scotus 1. distinct. 12, q. 1, S Juata questionem, et alios pro eadem regula retuli in 4 tom. 3. part., disp. 13, sect. 2, et in sequenti libro plura de illa dicam. Rationem ejus reddit divus Thomas, quia nomen substantivum significat modo quodam absoluto, seu per modum substantiae, aut per se stantis, substantia vero, sicut per se habet esse, ita per se habet unitatem suam, ergo nomen substantivum, quod per modum substantiae significat, habet unitatem a forma, quam formaliter, et per modum subsistendis significat, quia illa secum affert suam unitatem, ergo ad illam sufficit. Quae ratio non placet Scoto supra, sed non affert aliam meliorem, ut videbimus infra agentes de terminis adjectivis. Alii addunt rationem aliam, scilicet nomen substantivum significare directe formam, reliqua vero connotare, et ideo a forma accipere unitatem suam, quia unumquodque nomen accipit suam unitatem a suo directo significato, nam aliud est, quod directe demonstrat. Sed haec ratio, nisi includat rationem D. Thomae, parum probat, alioqui etiam procederet de nomine adjectivo, nam illud etiam directe significat formam, et connotat subjectum formae , ergo etiam in illo unitas formae deberet ad unitatem sufticere, quod tamen non ita est, ut videbimus. Oportet ergo addere, nomen substantivum significare directe formam per modum per se stantis , et ita involvitur ratio D. Thomae. Quocirca, licet contingat, talem formam immediate subsistere in multis suppositis, tamen ex vi nominis substantivi significatur per modum unius constituti per talem formam, et ideo licet plura sint supposita, per illud nomen solum significantur, ut habentia unitatem in tali forma, ideoque nomen substantivum a tali forma sumptum, singulariter, et non pluralter, de illis praedicatur.
6. Alia regula de pluralitate. — Ex hac regula sequitur alia, videlicet, ad pluralitatem nominis substantivi necessariam esse multitudinem formae directe, ac formaliter significatae per nomen. Hoc facile patet, quia si ad unitatem concreti substantivi sufficit unitas formae, etiamsi supposita plura sint, ut ostendimus, ergo ad pluralitatem ejusdem nominis necessaria erit pluralitas formarum, quiasi haec non esset necessaria, posset stare haec pluralitas cohcretorum cum unitate formae seu abtracti, quod repugnat superiori regulae. Haec ergo posterior regula evidenter sequitur ex priori : potestque inductione probari, nam hac ratione tres personae non sunt plures dii, quia deest eis aliquid necessarium ad pluralitatem, quod non est, nisi pluralitas deitatum, nam deitas est forma directe significata per nmem Deus. Similiter Pater, et Filius vere sunt unus spirator, et non plures ob eamdem rationem, et sic de aliis. :
7. Ex his ergo concluditur ratio, nam Pater, Filius, et Spiritus sanctus sunt tres personae secundum fidem Catholicam, et non sunt una persona, ut ex eadem fide ostensum est : ergo habent tres personalitates et non unam. Probatur consequentia, quia nomina Persona, suppositum, et hypostasis, substantiva sunt, nam et substantiam significant, et per modum substantise, et per se stantis, ut evidenter constat ex modo significandi talium vocum, et ex modo concipiendi omnium hominum. Imo, sicut Aristoteles in Praedicamentis dixit, primam substantiam esse primo, et maxime substantiam, ita dicere possumus, haec nomina significantia primam substantiam, quatenus et in se subsistit, et incommunicabilis est, esse maxime substantiva inter omnia nomina concreta. Ergo in his omnibus maxime locum habent regulae positae. Constat autem nomine Personc formalius magisque directe significare personalitatem, quam naturam, ut notavit divus Thomas, 1 part., quaest. 29, art. 4, estque ex ipsa voce satis per se notum. Ergo, ut persona possit pluraliter praedicari, necesse est, ut personalitates eolem modo multiphcentur, in tanto, nimirum, numero, in quanpto personae plures esse dicuntur. Et simihter haec pluralitas personalitatum sufficiet, ut personae plures sint, quantumvis natura sit una. Sicut etiam e contrario unitas personahtatis sufficit ad personae unitatem, etiamsi naturae multiplicentur, ut in Christo Domino videre licet.
8. Prima difficultas circa regulas. — Argumenta, si quae sunt, quae contra hanc veritatem fieri possunt, in sequenti capite melius tractabuntur. Nunc circa regulas positas occurit difficultas ; quoniam ex illis sequi videntur duae aliae. Una est ad pluralitatem nomi- nis substantivi concreti suflicere pluralitatem formae significatae formaliter per nomen. AItera est consequens ad istam, scilicet ad pluralitatem nominis substantivi concreti necessariam non esse pluralitatem suppositorum cum pluralitate formarum. Haec posterior evidenter sequitur ex priori, nam si ad pluralitatem dicti significati sufficit pluralitas formarum, ergo si plures formae tales sint in eodem supposito, erunt plura concreta substantiva a tali forma sumpta, ergo ad eorum pluralitatem necesse non est, ut simul concurrat pluralitas suppositorum. Quod vero prior regula sequatur ex praecedentibus, patet, quia oppositorum esse debet eadem, seu proportionalis ratio.
9. Ad hanc difficultatem quidam respondent, concedendo sequelam et admittendo has etiam duas ultimas regulas, et ea nomina, quae ex illis inferri possunt, ut, Verbum, si assumeret plures humanitates, futurum fuisse plures homines et Patrem aeternum, quatenus virtutem generandi et spirandi habet, esse duo principia, saltem secundum rationem et similia. Ego vero oppositam sententiam defendi in primo tomo, tertia parte, disput. 13, sect. 3, quam nunc etiam probabiliorem censeo, infra. vero occurret occasio peculiaris illam tractandi, cum agemus de principio Spiritus sancti, et ideo in illum locum remitto nonnulla, quae circa opinionem illam addenda occurrebant. Nunc ergo breviter respondeo, negando sequelam. Et ad probationem assero, non esse eamdem rationem pluralitatis, seu multitudinis, quae est unitatis, quia ad unitatem suffticit unio multorum in eodem supposito, ut citato loco, tertia parte, magis late declaravi, et in sequentibus attingemus.
10. Altera difficultas. —Alia difficultas circa eamdem regulam occurrebat, quia si personalitatum pluralitas necessaria est, ut personae possint plures numerari, eadem ratione erunt necessariae plures sapientiae, ut dicantur plures sapientes et plura dominia, ut dicantur plures dominantes, quod tamen falsum est. In hac vero difficultate inculcatur alia regula de praedicatione nominum adjectivorum, quam in fine hujus libri trademus. Nunc breviter dicimus, regulas a nobis positas procedere in nominibus substantivis, quia nomen, Persona, substantivum est. Et ita concedimus sequelam in aliis omnibus substantivis dictis de tribus personis, et ideo Athanasius in suo symbolo negat, tres personasessetres omnipotentes, utiquesubstantive, quia unam tantum habent omnipo- tentiam, idemque erit de sapiente codem modo sumpto, et de Domino, vox autem Dominantis adjectiva est, et ideo dispar est de illa ratio, ut infra dicemus.