Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Sintne in tribus personis tres subsistentiae personales realiter distinctae

CAPUT IV. SINTNE IN TRIBUS PERSONIS TRES SUBSISTENTIAE PERSONALES REALITER DISTINCTAE.

1. Sensus quaestionis. — Hanc quaestionem disputavi late, in 1 tomo, 3 p., disp. 11, sect. 4. Non potest hoc autem omnino praetermitti, quia est necessaria ad explicandam distinctionem personalem divinarum personarum : eam tamen ad brevem summam redigam. Advertendum igitur est, hoc nomen , subsistentia , apud antiquos Patres frequentius accipi in vi concreti ad significandam hypostasim, seu personam. In quo sensu nulla est quaestio inter Catholicos, nam de fide est, dari in Trinitate tres subsistentias realiter distinctas, id est, tres hypostases. Et sub illis terminis invenietur illa locutio in 5 et 6 Synodo, et fere in alus Graecis translatis in latinam linguam: semper tamen Graece respondet vox hypostasis. Unde etiam Concilium Lateranense sub Maruno V, et Justinus Imperator in edicto ad Joannem papam, et alii saepe, subsistentiam illo modo accipiunt, cum de tribus subsistentiüs in Trinitate loquuntur. Scholastici vero eam vocem sumunt in vi nominis abstracti, ad significandum proprietatem illam, seu rationem, a qua habent personae, quod subsistant, et in hoc sensu sunt de praesenti quaestione opiniones inter scholasticos.

9. Prior opinio negans.— Prima opinio negat, esse in tribus personis tres rationes subsistendi, sed unam tantum essentialem et absolutam. Ita tenuit Durandus, in 3, distinct. 1, quaestione secunda, et ibi Capreolus, et Paludanus, idemque sentit Scotus, quaestione 2, 8 Ad questionem igitur, et aliis in locis, quae dicto loco retuli. Fundamenta afferuntur multa, sed unum est caput omnium et difficile, scilicet, quia divina natura per se ipsam essentialiter subsistens est, ergo non subsistit in personis per proprias aliquas subsistentias personales, ergo non dantur, in divinis personis tres personales subsistentiae realiter inter se distinctae. Antecedens probabitur a nobis infra in libro sequenti. Nunc breviter declaratur , quia esse divinum est ipsum esse per essentiam. De ratione autem intrinseca et essentiali hujus esse est, quod sit subsistens : nam sicut per se et essentialiter necessario est, ita etiam necessario, ac essentialiter per se est: subsistentia autem nihilaliud est, quam per se existentia. Consequentia autem prima probatur primo, - quia subsistentia personalis ad hoc tantum est ut natura per illam subsistat, sed jam haec natura per illam subsistat, sed jam haec natura divina per se subsistit praecisa relatione, ergo non conjungitur relationi, ut per illam resistat, ergo relatio non affert secum specialem subsistentiam. Secundo, quia nulla subsistentia est amplius terminabilis, quia repugnat subsistentiae esse in alio : ergo non potest persona divina habere subsistentiam propriam, per quam terminet absolutam: ergo nullam habet propriam, ac personalem : quia munus subsistentiae est terminare : ergo hoc ablato, necessaria non est, neque possibilis. Alii argumentantur tertio ex propria ratione relationis, quia cum sit esse ad aliud, non potest dare subsistere, juxta Augustinum 7, de Trinitate, cap. 4, ubi dicit : Omnem rem ad se subsistere et multo magis Deum.

3. Assertio affirmans. — Dicendum vero est , dari in divinis personis tres subsistentias personales inter se realiter distinctas. Haec assertio communis est theologorum , et mihi videtur certa. Sumitur ex D. Thoma, 1 p., q. 28, tota, et 30, et q. 38, art. 4, ad 3. Ubi Cajetanus idem tenet, et 3 p., q. 2, art.1 et q. 3, art. 3. Et communiter Thomistae et recentiores theologi. Et sumitur etiam ex Scoto quodlibet 4 et 5, Henrico quodlib. 5, quaest 8, et Alensis, 3 p., quaest. 2, memb. 3. Et denique omnes, qui negant subsistentiam absolutam, necessario concedunt has relativas, quos infra suo loco referemus. Probatur autem primo ex Concilis, et Patribus, adjuncta regula tradita in capite superiori. Nam Patres et Concilia tres personas absolute vocant tres subsistentias. Et licet utantur nomine subsistentia pro concreto, tamen cum vox illa substantiva significet, sentiunt dicti Patres, divinas personas non adjective tantum, sed substantive esse tres subsistentes. Unde recte concluditur etiam formale significatum illius vocis in divinis personis multiplicari. Sicut ergo in Deo sunt tres subsistentes substantive, ita etiam sunt tres ationes subsistendi, et has vocamus tres subsistentias personales.

4. Secundo probatur assertio ex resolutione praecedentis capitis. Nam in Deo sunt tres personalitates, ex principio posito, quia persona substantivum nomen est: ergo sunt tres subsistentiae personales, ut loquitur etiam So- phronius in sua Epistola, quae habetur 6 Synodo, actione 11. Probatur consequentia, quia est ab inferiori ad superius, nam de ratione personalitatis est, ut sit subsistentia. Addit vero, quod sit incommunicabilis et in natura rationali, atque ita homo ab eodem habet, quod subsistat, et quod sit persona. Et ideo etiam in Christo Domino sicut non datur personalitas creata, ita nec subsistentia creata.

5. Evasio. — Respondent tamen auctores contrariae sententiae, aliud esse in creaturis, aliud vero in Deo, quia creaturae ab eodem formali principio habent subsistere et incommunicabiliter subsistere, quia subsistentia creata Iimitata est. Persona autem divina aliunde habet subsistentiam et aliunde incommunicabilitatem : nam subsistentiam habet ab essentia, tamen quia illa est infinita et communicabilis, indiget relatione, ut ab illa habeat incommunicabilitatem. Unde fit, ut in divinis personis multiplicentur tres incommunicabihtates, et consequenter tres personae, et tres personalitates, quia personalitas non dicit rationem subsistendi absolute, vel utcumque, sed dicit rationem incommunicabiliter subsistendi. Et eodem modo respondent ad Patres, locutos esse de subsistentia, prout idem est, quod hypostasis, vel suppositum, de cujus ratione etiam est incommunicabiltas.

6. Refellitur. — Haec doctrina in se quidem vera est, male tamen applicatur. Nam ex ea convinci potest, quod intendimus. Quoniam illa incommunicabilitatis non potest esse mera negatio, alioqui persona divina supra Deum subsistentem, ut sic, solam negationem adderet, quod plane falsum et absurdum est. Quia inde sequeretur, hunc Deum absolute subsistentem, esse incommuncabilem quoad totam suam entitatem absolutam, positivam et realem, quia propter solam negationem non communicatur, vel, quod perinde est, soh negationi non communicatur, imo cum illa negatio dicatur esse incommunicabilitas, per illam constitueretur illa entitas prorsus incommunicabilis. Praeterquam quod intelligi non potest, quomodo triplex illa negatio pura cadat in divinam subsistentiam essentialem, et quomodo per negationem constituatur persona, vel in quo incommunicabilis reddatur una persona respectu aliarum ejusdem natursae. Necessarium ergo est, ut per illam vocem subsistentie incommunicabilis, significetur aliqua forma positiva, ita propria unius personae, ut non communicetur aliis. S

7. Interrogo igitur, an illa forma ex pro- prio conceptu, et ratione sit subsistens, seu ratio subsistendi, necne. Si primum detur, ilIud ipsum est quod intendimus : nam illa forma incommunicabilis in unaquaque persona divina non potest esse nisi propria ejus relatio, ut nunc suppono : ergo si talis forma ex propria ratione est subsistens, vel ratio subsistendi illud habet ex ratione propria, acpersonali, seu relativa (haec enim omnia convertuntur in divinis, ut infra dicam) quod autem hujusmodi est, multiplicatur in divinis personis, ut saepe dictum est. Si autem illa forma ex propria ratione non est subsistens, seu ratio subsistendi , manifeste sequitur , in Deo non esse tres personas, nec tres subsistentes, sed ad summum unum subsistens affectum pluribus formis quasi adjacentibus illi. Declaratur hoc, quia si formae illae ex propriis rationibus secum non afferunt subsistentiam, necessarium est , intelligantur advenire rei subsistenti , et illi quasi adjacere, nam haec duo immediate, et adaequate dividunt formam, seu proprietatem , quia oportet , ut vel sit subsistens , seu ratio subsistendi , vel ut sit inhaerens, aut quasi inhaerens, nostro modo concipiendi.

8. Unde etiam sequeretur , quod hic Deus subsistens, ut sic, vere, proprie, et complete sit persona, quia rationi personae non obstat, quod illi jam subsistenti adveniant plures formae non subsistentes, quantumvis illae inter se incommunicabiles dicantur , id est, realiter distinctae. Nam communicari alteri tanquam formae, ad sustentandam illam, non est contra rationem personse, et suppositi, ut in principio hujus materiae dixi, et constat in Verbo divino, quod humanitati communicatur, et posset simul communicari aliis naturis realiter distinctis. Atque haec ratio videtur mihi unica, et sufficiens ad confirmandam banc sententiam.

9. Confirmatur assertio. — Potest autem confirmari primo, quia juxta sententiam oppositam multo difficihus intelligi potest Trinitatis mysterium. Quomodo enim intelligi poterit processio substantialis, nisi terminetur ad rem subsistentem secundum propriam rationem suam, quae sit terminus completus illius processionis ? Qua etiam ratione intelligi poterit oppositio relativa, qualis in Deo necessaria est? Nam esse debet inter res subsistentes, ut sic, cum sit relatio originis. Denique intelligi non poterit, quomodo divina natura dicatur esse in tribus personis, nam potius dicendum esset, tres relationes esse in hoc Deo subsistente. Secundo potest confirmari ex mys- terio incarnationis, quia si Verbum divinum non habet propriam personalem subsistentiam, intelligi non potest, quomodo unio hypostatica in illo facta sit, et non in aliis personis.

10. Solvuntur argumenta. — Ad fundamentum contrariae sententiae dicam ex professo in libro sequenti. Multi enim theologi illo convicti negant dari in Deo subsistentiam essentialem, putant enim, subsistentiam absolutam pugnare cum relativis, et ideo ne relativas negent, negant absolutam. Quod etiam ego faciendum judicarem, si alterutrum esset necessarium : censeo autem non esse, et ideo dato antecedente, nego consequentiam. Quia in divina persona, quae nostro modo intelligendi constat ex natura, et personalitate , utraque ex propria ratione subsistens est, neque hoc repugnat, quia non uniuntur per compositionem, sed per summam identitatem, et simplicitatem , ut dicto loco amplius declarabo.

11. Quocirca ad priorem probationem ibi adductam respondeo, subsistentiam non tantum esse, ut natura subsistat, sed etiam ut persona subsistat, et in Deo subsistentia personalis est necessaria, ut ipsa relatio ex se in suo conceptu subsistens sit. Igitur licet demus divinam essentiam non conjungi relationi ex indigentia subsistendi, nihilominus necessarium est, ut relatio ipsa ex se subsistens sit, ut possit veram personam constituere. Ad 2, respondetur eo modo , quo subsistentia potest esse communicabilis multis personis, esse posse terminabilem, non per compositionem, sed per summam identitatem. Ad 3, infra tractandum est, an relatio divina secundum propriam rationem relationis constituat personam, et subsistens sit, nunc breviter dicitur ipsummet, esse ad, in se aliquid esse, et ut sic posse esse subsistens. Ad Augustinum vero respondet divus Thomas, 1 parte, quaestione vigesima nona, articulo quarto ad primum, relationem, ut subsistens est, non considerari, nec nominari, ut respicit, sed ut in se aliud est, et ideo dixisse Augustinum, quidquid subsistet, ad se subsistere.

PrevBack to TopNext