On this page
Caput 5
Caput 5
Sint ne in divinis personis tres existentie personales realiter distinctae
1. Existentia, vel in substantus idem est cum subsistentia, ut quidam volunt, vel certe proxime et intime conjuncta est illi, et ideo post subsistentias personales de existentiis item personalibus, seu relativis sermonem instituimus. Quamvis enim haec quaestio tractata etiam a nobis sit in primo tomo, tertia parte, disputatione undecima, sectione secunda, nihilominus non potuit hoc loco praetermitti, nam ad intelligendam veram distinctionem realem personarum divinarum est necessaria. Expediemus tamen illam brevius, multa supponendo, quae ibi tractata sunt et alia, quae de existentia in communi diximus in Metaphysica, disputatione trigesima prima.
2. Prior sententia negans existentias relaticas. — Prima ergo sententia affirmat, esse in Deo unum esse existentiae absolutum et essentiale, et praeter illud nullas dari in Trinitate existentias relativas, seu personales (his enim vocibus, ut aequivalentibus nunc utimur), nec re, nec ratione ab essentia distinctas. Hanc significant Capreolus et Cajetanus, et ex D. Thoma possunt multa in ejus favorem afferri, quae omnia retuli in loco allegato. Ubi fundamenta etiam hujus sententiae proposul. Nunc vero duo invenio addita in ejusdem opinionis suasionem, quae hoc loco consideranda sunt. Primum est quasi ab auctoritate negativa. Quia nullus antiquorum Patrum ita loquens invenitur, ut tria esse personalia, vel tres existentias relativas divinis personis attribuat. Nam si quis ita sentire visus est, maxime Richardus de sancto Victore, quem ego in dicto loco ad hoc allegavi; at ille non loquitur de existentia in hac significatione, de qua disputamus, sed nomen abstractum ezistentie, accipit pro concreto, ad significandum ipsum suppositum, ut plane constat ex eodem auctore, libro quarto de Trinitate, et quia hac ratione in definitione personae posuit, quod sit incommunicablilis eaistentia. Unde Joannes theologus latinus, in sess. 19, Concilii Florentini, eodem modo sumpsit existentiam.
3. Ratio prioris sententie. — Alud fundamentum ex ratione sumitur. Quia relatio divina solum est quidam modus existentiae divinitatis, ut loquitur Damascenus 1, de Fide, cap. 9, 10 et 11, sed modus existentiae non affert existentiam, ergo relatio divina ut sic, nullam existentiam affert, ergo existentia non multiplicatur in personis, nam illa sola multiplicantur quae conveniunt personis, ut sic. Minor propositio, in qua est vis argumenti, probatur primo inductione in creaturis: nam accidenti habenti suam existentiam non additur nova existentia modo essendi in se, vel in alio, et idem est de humanitate, quatenus per se existit, nam ille modus per se non addit existentiam. Item de anima rationali ut habente esse per creationem, nam ex modo informandi non accipit novum esse. Ex qua inductione colligitur, quod una existentia non est modus alterius, neque illi per se additur,- ac proinde etiam sequitur quod relatio divina non addit existentiam relativam divinae essentiae quae ex se propriam et perfectissimam existentiam habet.
4. Sententia affirmans. —Secunda sententia affirmat, relationem divinam secundum propriam rationem, suam habere proportionatam existentiam, atque ita existentiam relationis ratione distingui ab existentia essentiae; existentias autem relativas oppositarum relationum multiplicari et realiter inter se distingui. Quae sententia mihi placuit in citato loco et nunc etiam maxime probatur, si recte intelligatur, ut ibi explicata est. Nam imprimis ita intelligenda est, ut divinitas non credatur formaliter existere per existentiam relativam, sed per se ipsam, et per suum esse omnino absolutum, est enim ipsum esse per essentiam. Non ergo ad hoc ponitur existentia relativa, sed ut relatio, quatenus relatio est, per illam existat, vel persona etiam quatenus persona relativa est. Unde etiam quoad modum loquendi advertere necesse est, quoties agimus de-divino esse simpliciter et sine addito, illud appellari unum tantum, quia sermo est, de ipso esse per essentiam quod est esse perfectissimum et simpliciter, et ita loquuntur Hieronymus, Augustinus et divus Thomas, cum dicunt, esse unum esse trium personarum, in quo subsistunt, prout retuh citato loco; imo Augustinus, septimo de Trinitate, capite quarto, solum illud esse vocat substantiale, quia substantiam sumit pro essentia. Hic vero specialiter agimus de existentia relationis, et talis est, et ideo semper cum addito loquendum est de his existentiis relativis, quoties plures esse dicuntur.
5. Hanc ergo sententiam sic expositam indicavit Scotus in 1, distinct. 11, articulo secundo, S ultimo, ubi ait, non solum quidditatem, seu rationem formalem relationis distingui ratione ab essentia, sed etiam esse relationis similiter distingui a divina essentia. Ubi necesse est, Scotum loqui de esse existentiae relationis, alias quomodo illud distingueret, aut cur nominaret tanquam distinctum a ratione quidditativa relationis. Si autem esse existentiae relationis distinguitur ratione ab essentia, profecto relativum est, ac proinde multiph- catur in Deo. Alii vero scholastici antiqui nihil fere de hac re dicunt, solus Alensis, prima parte, quaestione 44, loquitur eodem modo, quo Richardus de sancto Victore, de quo statim dicam. Richardus etiam de media villa, in 3, distinctione prima, articulo primo, quaestione secunda, ad 1, nonnihil favet. Ex modernis vero expresse hanc sententiam secuti sunt Medina, 3 part., quaest. 17, art. 2 dub. 3, et Zumel, 1 part., quaest. 28.
6. Richardi de S. Vict. mens exponitur. — Praeterea Richardus de sancto Victore satis aperte mihi videtur hanc sententiam docuisse in libro quarto, de Trinitate, capite duodecimo et sequentibus. Circa quem auctorem, propter id, quod in contrarium objiciebatur, tria animadvertenda occurrunt. Primum est, negari non posse, quin aliquando accipiat nomen abstractum eaistentie pro concreto, id est, pro re ipsa existente, nam praeter argumentum factum id constat ex capitibus 18 et 19. Non tamen semper videtur ita loqui, sed etiam etiam pro abstracto, nam, cap. 14, distinguit existentiam a persona, et cap. 16, sciendum esse inquit, existentiam designare substantiale esse, sed aliquando quod sit er communi, aliquando quod ex incommunicalili proprietate. Et ex cap. 17, idem satis colligitur. Secundum est, etiamsi ecistentia nomen pro concreto accipiatur, admittendo hoc modo tres existentias, satis concludi, ponere etiam tres rationes existendi, quas vocamus existentias in abstracto. Assumptum probatur ex illo principio, quod substantiva non multiplicantur, nisi multiplicatis formis, constat autem, existentiam sumptam pro ipso concreto substantive dici, ergo si Richardus per tres existentias intelligit tres existentes, admittit, tres personas divinas esse tres existentes, substantive, ergo necessario sentit esse in eis tres existentias personales, ratione quarum illud substantivum multiplicatur. Tertium est, RHichardum specialiter considerasse in hoc nomine ezistentie vim quamdam in illa particula, er, propter quam vult ecistentiam significare esse, non qualecumque, sed quod est ex alio, vel ex quo est aliud. Et ob hanc causam potius dicit esse in Deo tres existentias, quam unam, unde ita loquitur, dari in Deo unum esse et tres existentias, quia existentia indicat peculiarem modum habendi illud esse, qui modus in relatione consistit. Unde nihil aliud videtur explicasse per haec, nisi existentias relativas, quas ratione distinguit ab esse communi.
7. Potest etiam in hujus rei confirmationem afferri Augustinus 5, de Trinitate, cap. 6, et lib. 7, cap. 4, quatenus dicit, Aliud est esse Dewmn, aliud esse Patrem.Quod intelligendum esse secundum distinctionem rationis recte exponit D. Thomas, 1 part., quaest. 28, art. 2. Et illum modum loquendi imitatur Anselmus, lib. de processione Spiritus sancti, in principio, et Magister in 1, distin. 28, S Preeterea , illud autem esse, tam Dei, quam Patris, ut sic, est esse reale et actuale in rerum natura: ergo est esse existentiae : ergo ex sententia Augustini distinguuntur ratione existentia Dei et existentia Patris, ut sic.
S. Ratio pro secunda sententia.—Atque hinc tandem fundatur principalis ratio pro hac sententia, quia existentia nihil aliud est, quam actualis entitas, vel si ita loqui velimus, nihil aliud est, quam actualitas ipsius entitatis, sed tres proprietates personales, ac divinae sunt tres entitates actuales realiter inter se distinctae, et ratione ab entitate essentiae, ergo sunt tres existentiae relativae realiter inter se disUnctae. et ratione ab existentia essentiae. Majorem suppono ex citato loco Metaphysicae. Minor autem constat ex dictis hactenus. Quod enim respondebatur, vel objiciebatur in contrarium, Paternitatem, verbi gratia, esse solum quemdam modum essentia, valde frivolum est. Primo, quia licet nostro modo concipiendi relatio divina apprehendatur ut modus, vere tamen est entitas perfectissima: nam propria ratio modi, ut distinguitur ab entitate, imperfectionem aliquam includit et distinctionem ex natura rei ab eo cujus est modus. Quod etiam est Metaphysica manifestum est. Unde subsistentia personalis Dei ideo potest terminare alienam naturam, quia non est tantum modus, sed vera res et per se entitas.
9. Secundo, quia licet daremus, relationem esse modum in re ipsa, adhuc necessario habere existentiam propriam sibi accommodatam. Nam in rebus creatis, quanta est distinctio inter rem et modum, tanta est inter existentiam rei et existentiam modi et inductio, quae in objectione fiebat, potest a nobis in contrarium retorqueri. Nam in supposito creato praeter existentiam naturae, necessario intelligere debemus existentiam illius modi, qui terminat talem naturam et constituit formaliter suppositum vel personam. Et ideo in humanitate CHRISTI Domini, licet sit existentia naturae creatae, non tamen est completa existentia personae humanae, sed illa completur per existentiam personalem Verbi divini. Idem intelligendum est de inhaerentia accidentis, quatenus est modus ab ipso accidente distinctus. Idem in motu et aliis modis accidentahbus entium. Et ratio generalis est, quia in his omnibus est propria actualitas realis, distincta a re, quam modificat, et quia fieri potest per distinctam efficientiam et influxum realem, ergo qualem habent entitatem distinctam, talem etiam habent actualem existentiam. Et confirmatur. Nam accidentia habent diversam existentiam a substantia, solum quia habent diversam entitatem a substantia, cur ergo non poterat illam habere modi reales, sive accidentales, sive substantiales sint.
10. Evasio praecluditur. — Respondent, in aliis modis realibus, qui non sint modi existentiae, habere hoc locum, non autem in modis existentiae, id est, qui modificant rem, vel naturam, quatenus existens est, terminantque existentiam ejus. Quia una existentia non potest esse modus alterius existentiae. At hoc nec verum est, nec quidquam refert ad rem praesentem: nam existentia actualis nihil aliud est, quam actualitas uniuscujusque rei in esse entis realis, transcendentaliter sumpti, id est, prout comprehendit propria entia et modos reales entium, ergo sicut potest una forma actu existens esse modus alterius rei existenUs, ita una existentia potest esse modusalterius, ut existentia inhaerentiae potest esse modus accidentalis existentiae, vel existentia personalitatis, ut sic, est modus existentiae solius naturae, et sic de aliis. Quod si existentiam ipsam consideremus ut distinctam a proxima entitate, vel modo, et ad illam comparetur tanquam ad essentiam potentialem, cujus est existentia (sive re, sive ratione distinguatur) sic concedi potest, existentiam immediate tantum esse modum essentiae, vel quidditatis, seu formae, cujus est existentia, ipsam vero formam esse modum alterius entis. Atque ita in praesenti, existentia relativa immediate considerari potest tanquam modus ipsius relationis, quam constituit in esse formae et entitatis actualis, ipsa vero relatio est, quae proxime concipitur ut forma, vel modus naturam terminans, vel constituens personam.
11. Alie confirmationes. — Denique potest hoc fundamentum variis modis explicari et confirmari. Primo, quia essentia et relatio divina concipiuntur a nobis, ut ratione distinctae et utrumque extremum concipitur, ut actuale ens et non ut potentiale tantum: ergo in utroque extremo concipimus existentias ratione distinctas, quia nihil potest concipi ut ac- tuale ens, quin concipiatur ut includens existentiam. Quod argumentum maxime urget contra eos, qui existimant, essentiam divinam -non includi in conceptu relationis praecise intellectae, quia negari profecto non potest, quin in conceptu relationis aliqua existentia includatur. Verumtamen etiam absolute procedit ratio, nam esto, relatio includat essentiam, tamen nostro modo intelhgendi illi aliquid addit, quod pertineat ad ens actuale, et ideo necesse est, addat etiam existentiam ratione distinctam.
12. Secundo, quia paternitas est veluti quaedam forma Patris, ergo dat illi ahquod esse, quod non est esse essentiae, nec potentiale; est ergo actuale et existentiae. Dici potest dari medium, scilicet esse personale, vel esse relativum. Sed hoc revera non est medium, nam in hoc esse personali, seu relativo potest considerari sola formals ratio quasi quidditativa illius, vel considerari potest, quod sit quoddam esse actuale in rerum natura, et hoc modo esse personale est contentum sub esse existentiae, nam hoc est veluti transcendens necessario inclusum in omni esse real in actu.
13. Quod potest tertio declarari in Filio (et idem est cum proportione de Spiritu sancto); nam Filius per suam generationem accipit a Patre et esse Dei et esse Filii, inter quae prout ratione distinguuntur, potest haec diversitas considerari. Nam esse Dei non producitur, sed communicatur, supponitur enim in Patre, et idem communicatur Filio, esse autem Filii, ut sic, non supponitur, sed producitur seu comproducitur cum ipso Filio, ergo necesse est illa duo esse ratione distingui, quandoquidem tam diverso modo esse intelliguntur. Necessarium idem est, utrumque pertinere ad esse existentiae, quod quidem de esse Dei manifestum est, de esse autem Filii probatur, quia omne esse, quod terminat aliquo modo realem et actualem productionem, est esse existentiae realis.
14. Denique existentia, ut sic, etiam in creatura abstrahit ab absoluta et respectiva, falluntur enim, qui putant existentiam relationis realis ut sic, esse actum quemdam absolutum, etiamsi ipsa forma relativa sit, hoc enim repugnat, quia esse provenit a forma, et est illi proportionatum. Item, quia forma relativa, ut saepe dixi, etiam secundum, esse ad, inest et realiter existit in subjecto, ergo in illo habet suam existentiam sibi accommodatam. Ita ergo de divinis relationibus philosophandum censemus. Et fundamenta contraria soluta sunt, et in sequenti capite aliquid addemus.