Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Quomodo transcendentalia praedicata, res, aliquid, ens multiplicentur simpliciter in trinitate

CAPUT VI. QUOMODO TRANSCENDENTALIA PRAEDICATA, RES, ALIQUID, ENS MULTIPLICENTUR SIMPLICITER IN TRINITATE.

1. Varia Dei praeedicata eaponuntur. — Ut distinctio divinarum personarum exactius declaretur, videndum consequenter est, quaenam alia praedicata et rationes eorum multiplicentur in divinis personis ob realem distinctionem earum. Ad quam rem explicandam observandum est, ex praedicatis quae de divinis personis dicuntur, quaedam sumi ex sola essentia et proprietatibus absolutis ejus, de quibus certum est, non multiplicari substantive, ut libro sequenti latius dicemus, quaedam vero sumi ex proprietate personali, vel notionali, ut esse genitorem, vel spiratorem, etc. Et de his nulla etiam est specialis controversia, nam si proprietas sit propria unius personae, clarum est, nomen ab illa sumptum multiphicari non posse, quia et forma, unde sumitur, una tantum est et persona habens talem formam etiam est unica, et ideo dixit Athanasius unaus pater, non tres Patres, etc. Si vero forma illa communis sit pluribus personis, ut est spiratio activa, tunc eadem erit ratio de illa ( servata proportione), quae est de attributis essentialibus respectu omnium personarum, ut latius dicemus libro decimo. Alia vero sunt praedicata communiora, magisque indifferentia, quae ab essentia et a proprietate personali sumi possunt, ut sunt maxime transcendentalia praedicata, et similia. De quibus certum quidem est, quatenus ab essentia sumuntur, non pluraliter, sed singulariter dici de tribus personis, quia in essentia unum sunt, ut libro sequenti videbimus. Atque ita docuit D. Thomas, de boc praedicato Res in 1 part., quaest. 39, art. 3, ad 3, dicens, prout sumitur a substantia, id est, ab essentia singulariter praedicari, sic enim Augustinus, lib. 1, de doctrina Christiana, cap. 5, dicit: Quod eadem Trinitas summa quaedum vres est. Difficultas vero est, an talia praedicata dicantur etiam pluraliter de tribus personis, quatenus a proprietatibus personalibus desumi possunt, quam in hoc Capite de tribus praedicatis transcendentibus propositis expediemus, quia faciliora sunt, postea de reliquis transcendentibus, et consequenter de aliis attributis dicemus.

2. Personas esse tres.—Primum ergo transcendens est Res, de quo non invenio contro- versiam , omnes enim fatentur , tres personas esse et dici posse tres res. Ita divus Thomas, 1 part., quaest. 30, art. 1 et 3, et quaest. 39, art. 3, ad 3, et in 1, d. 25, art. 4, sic etiam dixit Augustinus 1, de doctrina Christiana, cap. 5: Tres personas divinas esse res quibus fruendum nobis est. Unde Anselmus, libro de Incarnatione Verbi, cap. 3: Iihil prohibet (inquit) duas personas Patrem et Filium dicere duas res, si tamen intelligatur, cujusmodi sint res. Quam limitationem seu conditionem apposuit contra eos, qui putabant esse tres res quoad naturam, et non tantum quoad proprietates. Quod autem distinctio proprietatum sufficiat, declarat dicens: Solemus enim dicere rem, quidguid aliquo modo dicimus esse aliquid, qui autem de Deo Patrem, Filium et Spiritum sanctum dicit aliquid dicit.

3. Objectio.—kS atisfit. —Hincergo conficitur ratio, quia unaquae que persona est aliquares simpliciter et absolute, quia est aliqua substantia vera et realis, et omnis substantia est vera res absolute et simpliciter. Et illae res interse disunguuntur realiter, ut probatum est, ergo sunt tres res. Probo consequentiam, quia per hanc numerationem solum indicatur absoluta et realis distinctio interillas res. Solum potest ohjici, quia hoc nomen Zoes, ut metaphysici dicunt, sumptum est a quidditate rei. Sed in tribus personis non multiplicatur quidditas , quia quidditas idem est quod essentia, essentia autem non multiplicatur, sed est una tantum: ergo nec nomen Aoes, potest pluraliter dici, juxta regulam positam, quia nomen Aes substantivum est. Responderi potest primo, quidquid sit de nominis etymologia , formaliter nomen illud non significare essentiam, sed realitatem , quaecumque illa sit. Haec autem multiplicatur in divinis personis, quia quaelibet relatio aliqua realitas est. Secundo respondet D. Thomas, in 1, ubi supra, quamvis in Deo non sit nisi una essentia esse tamen tres quasi formas, quae habent tres rationes formales quidditativas, nimirum tres relationes differentes in formali, et quasi specifica ratione relationis, et hoc satis esse, ut illud nomen multiplicari possit, quia ex quacumque forma reali talis appellatio ei sufficienter sumitur.

A. Personas essetria entia. —De altero transcendente, scilicet, Ens, scrupulosius loquitur divus Thomas in eadem dist. 25, art. 4. Non enim vult, ut concedamus tria entia, sicut tres res. Ratio ejus est, quia ens dictum est abesse: in Trinitate vero non est, nisi unum esse, sicut una essentia, ergo non possunt esse plura entia, juxta regulam positam, nam ens substantivum est. Nihilominus simpliciter verum censeo tres personas esse tria entia realia. Quod etiam notavit Torres, quaest. 23, art. 3, et sequuntur moderni communiter. Primo, quia D. Thomas, 1 part., quaestione trigesima nona, articulo tertio, ad tertium, inde solum probat nomen Res dici pluraliter de tribus personis, quia transcendens est, haec autem ratio si est adaequata, idem concludit de ente, quia est aeque transcendens: sunt enim illa duo praedicata convertibilia, et unum intrinsece includitur in conceptu alterius, et si aliquo modo ratione distingui possunt, unum per se primo dicitur de alio, quod satis est, ut non possit unum multiplicari, quin aeque multiplicetur aliud. Re tamen vera illae duae voces Ens et Res, licet fortasse habeant etymologias diversas, tamen quoad rem significatam sunt synonymsae, et idem conceptus mentis illis correspondet, ut constat ex usu et communi modo concipiendi, de quo in Metaphysica, disputatione tertia, dictum est.

5. Tandem confirmatur, simul respondendo ad rationem in contrarium, quia ens non significat de formali ipsum esse, sed entitatem quamcumque. In divinis autem personis multiplicantur entitates, et unaquaeque relatio est quaedam entitas realiter distincta ab altera. Addo, quamvis esse simpliciter non multiplicetur in divinis personis, quia significat esse absolutum, existentias tamen relativas multiplicari, ut dictum est.

6. Dices, hinc saltem sequi divinas personas non esse dicendam simpliciter tria entia, sed solum cum addito, tria entia relativa, quia supra et latius in 1 tom., 3 part., dictum est, non esse simpliciter proferendum; in divinis personis esse tria esse, sed cum declaratione tria esse relativa. Respondetur primo, cum hoc ad modum tantum loquendi pertineat, optimam cautionem esse addere semper illam determinationem, nam et D. Thomas, 1 part., quaest. 39, art. 3, ad 3, dixit: hoc nomen Res secundum quod pertinet ad relationem pluraliter pradicari de divinis personis. Secundo dicitur has locutiones, ut simpliciter, vel solum cum addito fiant, multum pendere ex communi usu et modo concipiendi, hic autem habet, ut esse simpliciter dictum sumatur pro esse substantiali, et in Deo pro esse essentiali: ens vero non ita, sed dici consuevit de qualibet re, et maxime de persona et supposito quocumque: et ideo non est eadem ratio de utraque voce, unde entitas magis transcendens esse videtur, quam esse simpliciter dictum, quia entitas non solum de substantiali et essentiali entitate, sed absolute de quacumque realitate dicitur, et ideo etiam ex hoc capite facilius dicuntur tria entia, quam tria esse in modo loquendi, licet in re proportio servetur.

7. De tertio transcendente, nimirum, Aliquid, nihil dicere, necesse est, quia neque in re, neque in conceptu ultimo significat aliquid distinctum a praecedentibus. Unde Anselmus supra inde probat personas esse res, quia sunt aliquid, sicut ergo sunt tres res, ita tria ahquid. Quomodo etiam Richardus de sancto Vict., lib. 4, de Trinitate, cap. S, tres personas vocavit tres aliquos, et Patrem dixit esse, aliquem alium a Filio. Verumtamen est, quod attinet ad significandi modum, distributionem vel numerationem non tam proprie conjungi cum his terminis aliquid, vel aliquis, quia includunt signum particulare, cui non proprie additur distributio, ut supra dictum est.

PrevBack to TopNext