Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Sint-ne in tribus divinis personis tres unitates transcendentales

CAPUT VII. SINT-NE IN TRIBUS DIVINIS PERSONIS TRES UNITATES TRANSCENDENTALES.

1. Sensus questionis.—Haec quaestio, juxta proprietatem latini sermonis, vix potest ad hoc praedicatum, wnumn in concreto sumptum adaptari, quia unum non habet plurale, ut possint dici tres uni, veltria una, quod si tres personae dicantur, tria unum, illud unum singulare est, et ita per illud complexum solum significatur, personas ita esse tria entia, ut sint unum ens: unde recte concluditur, tres personas habere unitatem aliquam transcendentalem, sed per hoc non respondetur quaestioni, an habeant etiam sub aliqua ratione tres unitates. Quod si personae dicantur esse tres unus, et impropria (ne dicam inepta) locutio, et addendum esset (ad vitandum errorem) quis unus. Nam si dicantur tres unus Deus, unus creator, etc., verissime dicuntur, tamen per hoc non explicatur, an praeter illam unitatem, in qua conveniunt (de qua libro sequenti dicendum est) habeant alias proprias unitates, in quibus disunguantur. Si vero dicantur tres personae esse untus, addendo aliquid pertinens ad personeas, ut unus Pater, etc., erit falsa locutio, ut latiüs dicemus libro sequenti de aliis terminis similibus. Ob hanc ergo causam non de uno inconcreto, sed de unitatibus in abstracto titulum capitis proposuimus. Potest autem abstractum nomen in vi concreti substantivi sumi, sicut supra dicebamus de nomine existentiae, et sicut in Metaphysica dici solet, unitatem esse principium numeri, nam ibi unitas pro ipso uno sumitur, sic ergo quaerimus, an tres personae divinae sint tres unitates transcendentales.

2. Prima opinio negans. — Aliqui absolute negant, soletque haec opinio tribui Richardo, sed oppositum docet, ut statim referam. Potest autem suaderi, quia ut talis unitas esset speciIfica vel numerica, non prima, quia illa est iunitas rationis et communis: non secunda, quia alias divinae personae essent tria individua numero differentia, quod negat Augustinus, lib. 7, de Trinitate, cap. 8, dicens Divinitatem non esse communem tribus personis tanquam tribus individuis, quia alias essent tres dii.

3. Resolutio.—Nihilominus etiam hoc transcendens (si recte sumatur) multiplicatur in divvinis personis, duplex enim est unitas, scilicet essentialis et personalis, et prior quidem in divinis personis est una tantum, quomodo Ecclesia Trinitatem vocat Sanctam et unam unitatem, et eodem modo loquitur Damasus papa in proffessione fidei ad Paulinum, et Sophronius, in dicta Epistola relata in 9 Synodo, actione 11. IPosterior vero multiplicatur indivinis personis. Ita expresse docet Richardus, in 1, dist. 24, art. 1, quaest. 3, et sumitur ex divo Thoma, 4 part. , quaest. 30, art. 3, ubi ait, in Trinitate lesse verum numerum transcendentalem, est autem de ratione numeri, ut ex pluribus unitatibus sibi proportionatis constet. Unde in soIutione ad 1, recte subjungit: Unitatem latius patere quam substantiam vel relationem, et ideo voratione utriusque posse convenire divinis perisonis. Atque hoc idem sentit Anselmus, dicto Hbro de Incarnatione Verbi, cap. 3, et Damascenus, lib. 4, cap. 11, et lib. 3, cap. 5, in principio. Et sumitur etiam ex Concilio Rhemensi sub Eugenio III, de quo infra latius dicemus.

4. Ratione declaratur, quia unum nihil aliud est quam ens indivisum in se et divisum a quolibet alio, unitas vero est entitas indivisa, sed unaquaeque persona divina in se est indivisa et distincta a qualibet alia, ergo unaquaeque habet propriam unitatem personalem, a qua habet, ut sit una persona. Nam formaliter loquendo hoc non habet ex unitate essentiae, alias omnes essent una persona, inde ergo solum habent, quod sint unus Deus, ergo praeter hanc unitatem, unaquaeque habet propriam unitatem personalem ex propria relatione sumptam, haec ergo unitas multiplicatur. Confirmatur tandem ex ratione generali transcen- dentium supra insinuata, nam qua ratione multiplicatur ens vel res, qua transcendens est, debet multiplicari unum, quod est aeque transcendens: estque vel de intrinseco conceptu entis, vel ita concomitans, ut sit ab illo omnino inseparabile, ergo proportione servata, sicut sunt in Deo tres entitates, ita et tres unitates.

5. Que unitas multiplicetur in personis. — Unde ad rationem in contrarium responderi potest, hanc unitatem neutram ex illis esse, sed habere proprium nomen et rationem, scilicet, unitatis personalis, quae non est specifica, quia singularis est. Et ideo Concilium HRhemense, sicut admittit tres unitates, ita et tres singularitates. Neque etiam videtur haec unitas recte dici individualis, quia individuum proprie dicitur ratione naturae particularis, quomodo Christus Dominus est quoddam individuum humanae naturae: sic autem in Deo non sunt tria individua, sed unum Deitatis: quomodo loquitur Augustinus loco citato. Secundo dici potest si unitas individualis non referatur ad naturam, sed ad rei singularitatem, sic tres unitates personales esse unitates individuales seu numericas, quia nulla illarum communis est, sed propria et particularis talis personae, quae proinde numeratur distincta ab alia. Quomodo dixit Damascenus , lib. 3, de Fide, c. 4 et 8: Numero uon natura, differre divinas hypostases, et Anastasius Synaita, in libro de Dogmatibus fidei, personee, inquit, unum sunt nalura, non omnino unwm mumero, et hoc etiam probant rationes supra adductae.

PrevBack to TopNext