On this page
Caput 8
Caput 8
Sint-ne in tribus personis tres veritates transcendentales
1. Prima opinio negans.—Haec quaestio tam de vero in concreto, ac substantive sumpto, quam de veritate in abstracto tractari potest, tamen quia supposita regula superius tradita, facile est, ex abstractis colligere modum loquendi in concreto, ideo convenienter in abstracto proponitur. Richardus, ergo in 1, dist. 24, art. 1, quaest. 3, ad 1, negat veritatem transcendentalem posse in Deo multiplicari, quia veritas rei, inquit, nihil aliud est, quam essentia conformis , vel conformabilis proprio conceptui talis rei, in divinis autem personis tantum est una essentia, ergo tantum est una veritas. Possumus hanc sententiam confirmare, quia omnis veritas aut est prima, aut infe- rior illa, sed in Deo non possunt admitti tres primae veritates, quia esset admittere tres deos, neque etiam tres inferiores veritates, quia necessario futurae essent imperfectae, ergo est tantum una prima veritas.
2. Nihilominus existimo, etiam hoc transcendens recte expositum multiplicari in divinis personis. Est autem advertendum, veritatem triplicem esse, in intelligendo, in dicendo, et in essendo, et omnibus his modis veritatem esse in Deo, et Deum esse primam veritatem. In intelligendo quidem, quia per se ipsum ita omnia intelligit, ut nihil, nisi vere possit intelligere, unde haec veritas in Deo nihil aliud est, quam infallibilis conformitas intelligentiae divinae cum omni re intelligibili. Quapropter haec veritas tantum potest esse una, quia est essentialis, et omnino absoluta, et quia intelligere Dei tantum est unum. Veritas in dicendo est virtus quaedam moralis, seu attributum quoddam divinae voluntatis ratione cujus infallibiliter semper dicit verum, et mentiri non potest, et haec etiam veritas nullo modo multiplicatur in Trinitate sicut nec voluntas, cujus est absoluta perfectio, seu attributum. Veritas in essendo in unaquaque re est entitas ipsa rei, ut conformis, vel conformabilis vero conceptui ejus, ut suppono ex Metaphysieca, disputatione octava.
3. Dico ergo, hanc veritatem in essendo multiplicari in divinis personis secundum entitates personales, seu relativas earum, licet quoad essentiam Dei una sit. Hanc posteriorem partem suppono. Priorem probo imprimis ex Mlo 1, Joan. 5: Ut simus in vero Filio ejus, hic est verus DEUS, ergo personae Filii dupliciter convenit veritas in essendo, scilicet in ratione Filii, et in ratione DET. Et priorem veritatem hábet ex sua proprietate relativa et incommunicabili. Posteriorem vero ex divinitate communicabili, ergo prima veritas est propria Filii, posterior communis omnibus personis, non communitate rationis, sed reali, quod per se manifestum est, quia Pater est verus Deus, et Spiritus sanctus simihlter. Rursus idem discursus fieri potest in Patre, quia et est verus Pater, et verus Deus, et in Spiritu sancto, quia, et est vere procedens, et verus Deus, ergo in tribus personis sunt tres veritates personales, et incommunicabiles, ac communis, sola, et una essentialis, quae a personalibus ratione distinguitur, cum personales inter se realiter distinguantur.
4. Ratione etiam declaratur, respondendo simul ad fundamentum Richardi. Nam veri- tas transcendentalis non convertitur cum esquidditativam, secundum quam potest habere conformitatem cum aliquo proprio concepiu. i hommnis, quia in eo est vera natura humana, non tamen est veritas personae creatae humanae, quae in quolibet puro homine reperitur. At in Deo, cum una essentia, est triplex entitas personalis, quae potest habere conformitatem cum proprio conceptu suo, ergo est triplex veritas transcendentalis relativa.
5. Modus loquendi exponitur Damasus papa. — Est autem circa modum loquendi advertendum, veritatem, Deo simpliciter et sine addito attributam, accipi solere pro veritate naturae divinae, quae essentialis est. Quomodo Damasus papa et Sophronius, quos paulo inferius referemus, sicut aiunt, esse in tribus personis unam aeternitatem et unam bonitatem, ita etiam dicunt esse unam veritatem, quod etiam, intelligi potest de veritate moral et intellectuali. Maxime autem haec absoluta locutio habet hunc sensum, quando additur Prima veritas, quia haec additio indicat supremam rationem veritatis, quae solum est essentiahis, et ideo tres veritates dicendae semper sunt cum declaratione, seu cum illo addito, relativa.
6. Argumentis satisfit —Et ita solvitur confirmatio a nobis addita, nam illae tres veritates in re quidem sunt una. Prima, quia sunt una Deitas, si tamen ex propriis conceptibus praecise considerentur, sunt tres veritates, inter se quidem realiter, ab essentiali autem ratione distinctae. Unde si unaquaeque consideretur secundum id praecise, quod addit supra essentiam, non habet inde, quod sit prima veritas, sed ex essentia, quam includit. Et ideo non sequitur, quod sit imperfecta, cum in re includat totam perfectionem essentiae, sed solum sequitur, non habere ex illo praeciso conceptu totum id quod dicit prima veritas, quod verum est. Denique advertere oportet, aliquando totam Trinitatem dici veram Trinitatem. Sed per hanc locutionem non significatur aliqua veritas positiva, praeter eas, quas explicavimus, sed affirmatur et declaratur vera distinctio realis personarum inter se, quae solum addit illam negationem, quod una persona non sit alia. Sicut etiam dici tur una Trinitas,