On this page
Caput 9
Caput 9
Sint ne in trinitate tres bonitates, ac subinde tres perfectiones personales
1. Prima opinio negans. — Primum fundamentum. — Suppono, non esse sermonem de bonitate morali, seu virtutis, constat enim hanc esse tantum unam et essentialem, sicut paulo antea dixi de veritate morali. Est ergo difficultas de bonitate transcendentali, quae etiam dici potest perfectio entitativa. De quo est prima opinio satis communis, in divinis personis non dari perfectiones personales, quae et inter se realiter et ab essentiali perfectioneratione distinguantur. Ita tenet Scotus 1, d. 3, q. 1, ad 4, Durandus, dist. 1, q. 3, num. 13, Richardus, dist. 24, art. 1, quaest. 3, ad 1, Capreolus 1, d. 7, quaest. 1, ad 3, contra primam conclusionem articul secundi, Cajetanus, 1 p., q. 28, art. 2, et ibi frequentius Thomistae. Fundamentum a priori hujus sententiae est, quia proprietas personalis in Deo secundum propriam rationem nullam dicit perfectionem. Hujus autem ratio est, quia illa proprietas est relatio, ut infra ostendemus. At relatiout relatio in tota sua communitate sumpta non dicit perfectionem, tum quia relatio ut sic, non dicit i, sed ad, et ideo secundum se non addit perfectionem, unde in creaturis adest et abest sine subjecti mutatione : tum etiam, quia ad, ut ad commune est relationibus rationis, in quibus nulla perfectio cogitari potest, ergo personalis proprietas, quatenus relatio est, nullam affert Deo perfectionem.
2. Secundum fundamentum.— Tertia ratio. —Quarta ratio. — Aliud vero fundamentum ab inconvenienti est, quia alias una persona haberet perfectionem aliquam, quam non habet alia, et in tribus, vel duabus plures essent perfectiones, quam in una, et sic, et imperfectior esset Trinitas, quam una persona, et nulla persona esset summe perfecta : Confirmatur ab Scoto, quia vel illa perfectio, quam diceret relatio, esset finita, vel infinita. Primum dici non potest, repugnat enim perfectioni divinae. Si vero dicatur secundum, non poterit in aliquo genere multiplicari, quia in se includet omnem perfectionem, nam hoc estde ratione rei infinite perfectae. Tandem argumentari possumus, quia si duae relationes divinae dicerent duas perfectiones, illae essent in aequales, atque ita esset major et melior Paternitas, quam Filiatio, quod est absurdum. Sequela patet, quia illae relationes differunt quasi specie in ratione respectiva, ea vero, quae differunt specie semper sunt perfectione inaequalia, ut ex Aristotele in 8, Metaphysicae sumitur, necesse est enim, ut quae sic differunt, haheant diversam quantitatem perfectionis, diversitas autem in quantitate facit inaequalitatem : sicut diversitas in qualitate facit dissimilitudinem.
3. Secunda opinio. — Haec sententia, quatenus negat perfectionem in divinis relationibus ut tales sunt, difficilis visa est aliis auctoribus, quia in Deo nihil esse potest , quod non sit summe perfectum, sub omni ratione vera et reali, quae in Deo sit. Et ideo Major in 1, distinctione 33, ad 2, absolute affirmat , relationes divinas dicere perfectionem simpliciter, quia sunt, inquit, ipsa divinitas, quod amphius non explicat. Idem tenet Torres, 1 p., q. 28, art. 2, disp. 3, p. 2, in fine, reprobans opinionem Cajetani et Scoti. Ejusque fundamentum solum est, quia quaelibet relatio divina est simpliciter infinita in genere entis. Nec sequitur, inquit, aliquam perfectionem esse in una persona, quae non sit in alia, quia eadem perfectio, quae in Patre est paternitas, in Filio est filiatio. Unde, si quis argumentetur. Paternitas est aliqua perfectio, et Paternitas non est in Filio, ergo aliqua perfectio non estin Filio: neganda est, inquit, consecutio, quia mutatur quid, in ad aliquid, quae sunt verba D. Thomae, 1 p., q. 42, art. 4, ad 2. Quorum sensus est, quia sit argumentum ab absoluto ad respectivum, et consequenter a communi ad particulare,seu a negatione particularis praedicati ad negationem communis, quae non est bona illatio.
4. Redarguitur opinio secunda. — Haec vero sententia, vel non sibi constat, vel non est diversa a priori. Interrogo enim, an relatio habeat perfectionem tantum ratione essentiae, quam includit, vel etiam secundum propriam rationem, quam addit ? Si solum illud primum dicatur, non negatur ab auctoribus primae sententiae, neque ab aliquo potest negari, cum relatio divina sit res increata et ipse Deus. Atque in hoc sensu bene procedit responsio data. Non est tamen hoc punctum quaestionis: sed an ipsa relatio, prout intelligitur aliquid addere essentiae, intelligatur etiam adjungere aliquam perfectionem et hoc est, quod negant priores auctores. Quod si posteriores hoc affirmare intendunt, nec sufticienter id probant, quia solum id colligunt ex perfectione, quam relatio habet ad essentia: nec bene satisfaciunt difficultati, coguntur enim, si conse- quenter loquantur, fateri perfectionem non esse tantum quid absolutum, sed commune absoluto et respectivo: ergo designando propriam perfectionem respectivam Paternitatis, argumentum retinet suam vim. Neque sit illatio ab absoluto ad respectivum, sed a proprietate respectiva ad propriam et proportionatam perfectionem, utique respectivam, neque medium argumenti est commune, sed perfecte singulare.
5. Tertia opinio. — Nihilominus est tertia sententia, quae hoc tempore aliquibus probatur, qui duo haec, quae subjiciam, conantur conjungere. Primum, quod relationes divinae secundum proprias rationes dicant et addant (nostro modo intelligendi) perfectionem simpliciter divinae essentiae, ratione distinctam ab omni perfectione, quam habet divinitas ex omnibus attributis absolutis. Secundum est, nihilominus hanc perfectionem in Deo tantum esse unam, nec multiplicari, realiter in personis, ideoque (aiunt), secundum rem nullam perfectionem esse in una persona, quae non sit in alia, quamvis secundum rationem hoc admittant. Prior pars mea etiam sententia vera est, et infra illam probabo: posteriorem partem probant ex incommodis, quae inferebat prima sententia. Ad declarandum autem quomodo haec duo concilientur, advertunt, bonum dupliciter dici. Primo quasi absolute, quod est perfectum, quia nihil ei deest: et hoc est bonum transcendentale, cujus bonitas non est aliud, quam rei integritas et non requirit distinctionem in re ab ipso bono, sed tantum rationis. Alio modo dicitur bonum comparative, quod alteri est conveniens et sic bonitas consistit in convenientia unius ad aliud, requiritque distinctionem realem inter illos, ut bonitas realis sit, ideoque hoc bonum non necessario convertitur cum ente.
6. Hac ergo distinctione supposita, dicunt, relationes divinas pertinere ad perfectionem transcendentalem Dei quia pertinent (inquiunt) ad integritatem Dei, non enim esset Deus integre constitutus in sua substantia, nisi haberet intra setres relationes. Illae tamen unam tantum integritatem DEI constituunt, et ideo ex illis tantum consurgit una perfectio Dei absque compositione, quia illa integritas est per summam identitatem cum essentia. Quod si objiciatur, quia licet illa integritas sit una perfectio totalis, nihilominus erunt tres quasi partiales, cum ex tribus relationibus consurgat. Negant sequelam, quia non integrant per modum partis, nec per unitionem, sed identi tatem. At vero comparando unamquamque relationem ad suam personam, fatentur illi esse convenientem, atque adeo bonam, non tamen priori, sed posteriori modo et ideo dicunt, illam solum esse bonitatem secundum rationem, quia convenientia rei ad se ipsam solum est per rationem. Quapropter licet hoc modo admittantur tres bonitates in divinis personis, non est inconveniens, quia illae, non sunt bonitates reales, sed rationis tantum.
7. Prima difficultas tertie opinionis. — Helationes tres non esse de integritate Dei. In hac sententia multa mihi sunt difficilia. Primum est modus loquendi, nimirum, quod relationes pertineant ad Dei integritatem. Primo quidem, quia nullus Sanctorum Patrum, aut theologorum ita locutus est. Quod argumentum (in hac praesertim materia) valddum est. Praecipue vero contra auctores illius opinionis, quia propter hoc maxime nolunt admittere tres perfectiones relativas reales, quia Patres, (ut ipsi aiunt) non sunt ita locuti. Secundo, quia inde sequitur, Patrem per se sumptum non esse integre Deum. Probatur sequela, quia tres relationes sunt de integritate Dei et Pater non est tres relationes, ergo non est integer Deus, consequens autem est manifeste falsum, nam secundum fidem quaelibet persona est perfectus Deus, ut supra toto libro secundo, ostensum est. Esse autem perfectum Deum et esse integre Deum, idem sunt, quia nisi integritas aliquo modo in Deo admitti debet, non est, nisi perfectio ejus, ut dicti etiam auctores intendunt.
8. Tertio declaro hanc difficultatem in hunc modum : nam sirelationes sunt de integritate Dei, inquiro, an haec integritas dicat in Deo unam aliquam imperfectionem simplicem, vel compositam? Hoc posterius non dicetur, cum sit contra simplicitatem Dei. Si vero dicatur prius, inquiro rursus, an illa perfectio sit absoluta, vel relativa? nihil enim est in Deo, quod sub altero istorum membrorum non comprehendatur, ut constat ex doctrina omnium Patrum, et theologorum probata in Concilio Florentino. Si ergo illa perfectio est absoluta , non potest formaliter includere tres relationes, aut ex illis integrari, quia omne absolutum commune est, relationes autem non sunt communes. Multo vero minus dici potest respectiva, quia omnis perfectio relativa habet oppositionem cum alia, et ideo non potest simplex relativa perfectio ex retationibus oppositis integrari : ergonulla intelligi potest in Deo ana et simplex perfectio, vel integritas, quae xx tribus relationibus consurgat.
9. Atque hoc quidem insinuasse videtur Damascenus, lib. 1, de Fide, capite decimo, dicens : Non ea tribus imperfectis unam comvositam naturam per fectam intelli gamus, sed in tribus personis perfectis unam simplicem substantiam super perfectam et ante perfectam. Ac si diceret totam perfectionem Deitatis et Dei ut sic, praeintelligendam esse relationibus: et cap. 11: Perfectas, inquit, ipsas hypostases personasque dicimus, ut nullam in divina natura compositionem intelligamus, significans et unamquamque personam secundum se spectatam perfectam esse et non posse ex personis, quatenus distinctae sunt, vel (quod idem est) ex relationibus, ut tales sunt et oppositionem inter se habent, unam perfectionem consurgere sine compositione. Quocirca si velimus illo vocabulo integrilatis uti, dicere possumus ex tribus personis consurgere integritatem Trinitatis, vel melius, consurgere integrum numerum personarum, non vero integritatem Dei, quia non sola Trinitas, sed quaelibet etiam persona est integer Deus.
10. Responderi potest, perfectionem illam, quae integritas dicitur Dei, nec absolutam tantum, nec tantum relativam esse, sed comprehendere utramque. Verum haec evasio non satüsfacit, sed confundit omnia, ut difficultatem effugere videatur. Quia hic non agimus de essentiali perfectione Dei, sed de personal et de illa, quam relationes divinae nostro modo intelligendi addunt ultra perfectionem essentialem, quam esse ratione disticntam ab essentialH perfectione, etiam auctores, cum quibus disputamus, supponunt. Illo ergo perfectio ex solis relationibus, ut sic, consurgit, ergo relativa tantum debet concipi et non mixta. Et preeterea, licet demus esse simul absolutam et respectivam, cum includat in se tres relationes realiter distinctas, non potest habere unitatem perfectionis, nisi per modum collectionis et numeri, esto, non sit per modum compositionis. Probatur assumptum, quia in illa perfectione includitur verus transcendentalis numerus rerum, ex numero autem rerum distinctarum, ut tales sunt, non conficitur unum,nisi vel compositione, velcollectione, vel omnino per accidens. Dico autem, ut tales sunt, quia personae divinae ut sunt unum in essentia, non uniuntur in perfectione personali, sed in essentiali tantum. Absurdum autem videtur dicere, integritatem Dei ut sic, collectivam esse, et non omnino simplicem et indivisam. Accedit tandem, quod illa integritas dicitur esse perfectio simpliciter simplex: unde sequitur cuilibet personae divinae sigillatim sumptae de esse aliquam perfectionem simpliciter simplicem, quia nulla earum habet illam integritatem, nulla ergo illarum erit summe perfecta.
11. Secunda difficultas ejusdem opinionas, —JUnamquamque personam habere integritatem suam. — Secunda, et principalis difficultas in hac opinione est, quia quidquid sit de illa locutione integritatis Dei, negari non potest, quin unaquaeque persona suam habeat integritatem (illo modo loquendi admisso). Nam imprimis unaquaeque est integer Deus, ut dixi, ergo unaquaeque habet integritatem Dei : (sed haec non multiplicatur). Rursus unaquaeque est integra persona. Neque enim dici potest ex tribus personis integritatem divinae personae consurgere : nec negari potest, quin unaquaeque persona sit integrum suppositum, multo magis, quam si quaelibet persona creata : haec autem integritas personalis eo ipso, quod personalis est, multiplicatur in divinis personis. Quod significavit Damascenus vocans eas personas perfectas. Et patet facile descendendo ad rationes, quasi specificas illarum personarum, quia Pater est integer Pater et sic de Filio, et Spiritu sancto: si ergo transcendentalis bonitas nihil est, quam rei integritas, sicut multiplicantur integritates personales, ita et bonitates transcendentales relativae. Neque refert, quod hae tres integritates personales in una essentiali identificentur, quia non propterea confunduntur, sed inter se manent realiter distinctae, si ergo multiplicationi illarum rerum et entitatum relativarum non obstat, quod in una entitate absoluta identificentur, cur obstabit multiplicationi integritatum, seu bonitatum personalium, quod in una essentiali identificentur?
12. Atque hinc potest sumi confirmatio efficax ex creaturis, nam quando una bonitas totalis ex pluribus rebus consurgit, hoc non impedit, quominus singulae illarum rerum habeant propriam integritatem et bonitatem distinctam. Respondent, ideo illud esse, quia illae bonitates sunt partiales et non uniuntur per identitatem, sed per unionem. Sed contra, nam hinc solum sit, relativas integritates personarum divinarum non esse partiales, quod est verissimum, non tamen non esse distinctas et totales in suo ordine, scilicet, in ratione personal. Imo Damascenus, loco citato, inde probat ex duabus divinis personis, ut distinctae sunt, non posse unam aliquam perfectionem componi, quia unaquaeque est per se et totaliter subsistens, habet ergo unaquaeque suam totalitatem. Et praeterea, licet in Trinitate non sit pars compositionis, nec pars quantitatis continuae, tamen, seclusa omni imperfectione, invenitur ibi quasi pars quantitatis discretae transcendentalis, eo scilicet modo, quo numerus consideratur, ut quoddam totum, et unitas ut ejus pars. Ergo licet integritas personalis in se totalis sit (ut ita loquamur) potest esse quasi partialis comparata ad numerum, seu multitudinem, ergo hoc non obstat, quominus illae perfectiones relativae, et personales plures sint, realiter inter se distinctae.
13. Denique ex illo etiam, quod ab auctoribus contrariae sententiae admittitur, sumi existimo efficax argumentum. Nam unaquaeque relatio est bonum conveniens suae personae et non alteri, ergo sicut distinguuntur relationes, ita et hae bonitates. Respondent, has esse bonitates secundum rationem. At haec aequivocatio est : nam licet relatio convenientiae sit rationis, utpote ejusdem ad se ipsum, tamen id, quod denominatur conveniens, supponitur in se esse perfectio realis, ideo enim concipitur ut eonveniens, quia concipitur, ut forma realiter perficiens. Sicut etiam constitutio personae in Deo dicitur ab eisdem auctoribus esse secundum rationem, quod non tollit, quin proprietates constituentes sint inter se realiter distinctae. Adde, quod de illa integritate, quae in tribus personis simul sumptis consideratur, idem dici potest. Est enim conveniens Deo et Trinitati, ergo ut sic, tantum erit bonitas rationis, quia relatio convenientiae, quam habet ad Deum, vel Trinitatem, solum est rationis, est enim ejusdem ad se ipsum, quia integritas illa in re non distinguitur a Deo, vel Trinitate. Ergo etiam ilia perfectio, ut bonitas DEI est, non erit realis, sed rationis, vel certe si illa est bonitas realis propter realem perfectionem, quam in se habet, etiam si relatio convenientiae ad id, cujus est perfectio, sit rationis, etiam bonitas uniuscujusque relationis divinae, quam habet, ut talis relatio est, erit realis, etiamsi relatio convenientiae ad suam relationem sit rationis. Ergo cum bonitates illae in se realiter multiplicentur, erunt tres reales bonitates realiter distinctae, in quibus noster intellectus fundat tres relationes convenientiae, singularum perfectionum ad singulas relationes.
14. Quarta opinio. — Est ergo quarta sententia, quae affirmat bonitatem transcendentalem absolutam esse unam in Trinitate, relativam vero esse unicuique personae propriam et ita in divinis personis multiplicari, tenet Gabriel, in 1, dist. 7, quaest. 3, art. 3, Hervaus, in 1, dist. 2, quaest. 4, art. 4, et Clitoveus supra Damascenum, lib. 1, cap. 11. Et haec sen- Ji tentia mihi videtur vera, si bene explicetur.
15. Prima assertio. — Dico ergo primo. Relatio divina, verbi gratia, Paternitas, ex proprio conceptu dici realem perfectionem, seu bonitatem transcendentalem. Hoc potest probari primo ex principiis Metaphysicae, quia bonum convertitur cum ente reali, relatio autem vera et realis, quae intrinsece talis est secundum totam suam rationem etiam specificam, secundum quam aliud respicit, est verum ens reale et forma realis. De quo fundamento iterum occurret sermo infra libro quinto. Secundo ergo probatur specialiter in relationibus divinis. Primo quidem, quia incredibile est mysterium Trinitatis, ut tale est, nullam perfectionem ponere in Deo. Cur enim esset illa multiplicatio personarum in ente summe perfecto, si illarum, quatenus tales sunt, nulla est perfectio. Deinde, quia nihil potest esse magis imperfectum in se et absolute spectatum, quam id, quod nullam dicit perfectionem, quia imperfectio non est positivum quid, sed carentia perfectionis : si ergo paternitas ut sic, nullam perfectionem affert, profecto valde imperfecta est. Dicetur, imperfectionem non esse quamcumque negationem perfectionis, sed debitae inesse : paternitati autem, aut fihationi divinae nullam deberi perfectionem secundum propriam rationem, et ideo negationem perfectionis in tali entitate non esse imperfectionem. Dico tamen hanc videri mihi esse summam imperfectionem, scilicet esse tale ens, cui nulla debeatur perfectio secundum propriam rationem.
16. Tertio argumentari possumus ex eo, quod relationes sunt subsistentes: subsistentia autem est magna perfectio. Unde Cajetanus, 3 p., q. 3, art. 1, concedit, relationes divinas, ut subsistentes sunt, diccre perfectionem etiam infinitam, nam D. Thomas ibi id significat. Nihilominus tamen sentit Cajetanus relationes, ut relationes sunt, non dicere perfectionem. Sed haec duo cohaerere non possunt, nam relationes divinae (ut supra dixi) sunt subsistentes, nonsolum ratione essentiae, sed ex propris, et ideo in tribus personis tres sunt subsistentiae personales : quidquid autem personale est, relativum est, sunt ergo tres subsistentiae relativae: ergo relatio divina secundum propriam rationem subsistens est, ergo secundum propriam rationem perfectionem dicit.
17. Quarto, divina essentia ex sua infinitate ergo illa communicabilitas est magna perfectio in tali natura : ergo habere etiam supposita, in quibus sit, pertinet (ut ita dicam) ad connaturalem statum talis naturae, ergo ipsa supposita, in quibus est illa natura, quatenus talia sunt, aliquam dicunt perfectionem entitativam, nam communicari suppositis nullam afferentibus perfectionem, non videtur ad perIfectionem pertinere, neque esse conveniens naturae adeo perfectae. Denique, si Pater, ut iPater (et sic de aliis) non dicit bonitatem, profecto neque sub ea ratione amabilis est. Quamvis enim responderi possit specificative, ut sic dicam, esse amabilem ob divinitatem, quam uncludit, tamen reduplicative, id est, ex paternitate non habere specialem amabilitatem. Hoc ipsum per se apparet valde absurdum, cum in illis personis, etiam secundum proprias rationes, sit maxima pulchritudo et convenientia, et in CHRISTI humanitate fatemur personam Filii esse maximum bonum ilius humanitatis ex ratione, qua terminat illam, terminat autem per proprietatem suam personalem.
18. Secunda assertio. — Dico secundo. Perfectio, quam dicit relatio, secundum propriam rationem relativa est. Haec assertio sequitur ex praecedenti. Primo, quia unaquaeque res habet perfectionem entitati suae accommodatam. Unde si relatio illa consideretur, ut forma suppositi, sicut dat constitutionem formalem sibi accommodatam, ita etiam formalem perfectionem : ergo sicut est forma relativa, ita etiam perfectio. Secundo id facile patebit, si velimus quasi definire hujusmodi relationem : nam sicut esse paternitatis consistit in habitudine ad Filium, ita etiam perfectio ejus. Unde, talis paternitas ideo tam perfecta est, quia talem Filium respicit : ergo in ratione etiam perfectionis relativa est. Tertio item declaratur, quia sicut essentia et relatio distinguuntur ratione, ita perfectio essentiae et perfectio relationis ratione distinguuntur : ergo distinguuntur tanquam absolutum et relativum. Antecedens patet, tum ex similitudine proportionis, tum etiam, quia praecisa, per intellectum tota perfectione relationis, manere intelligitur tota perfectio essentiae, quam Pater, verbi gratia, communicat Filio : in hoc autem consistit distinctio rationis. Consequentia vero probatur, quia relatio nihil absolutum confert essentiae, et quia alias praecisa relatione, non maneret in essentia tota perfectio absoluta. communicahilis est realiter multis suppositis,
19. Tertia assertio. — Tertio ex dictis concluditur, perfectiones personales, seu relativas in divinis personis multiplicari, atque adeo distingui realiter inter se. Hoc etiam est consequens ad dicta, quia quae sunt personalia, sunt propria : quae autem propria sunt, multiplicantur in personis, quatenus talia sunt. Secundo, quia si perfectiones sunt relativae, includunt oppositionem, nam perfectio paternitatis consistit in hoc quod subsistat in ordine ad Filium, et e contrario in filiatione, quod subsistat in ordine ad Patrem : sed oppositio in divinis causat distinctionem et multiplicationem, ergo. Tertio denique quia distinctio rationis inter relationem et essentiam, quatenus talis est, infert distinctionem realem inter relationes ipsas, quia relatio et essentia distinguuntur ratione tanquam incommunicabile et communicabile : sed eodem modo distinguuntur ratione inter se distinctio essentiae et perfectio relationis : ergo eodem modo infertur distinctio realis inter perfectiones relativas, quatenus tales sunt.
20. Objectio ev Patribus. — Responsio. — Hic vero nobis objicitur, quia Patres ita locuti non sunt, sed potius semper dicunt, divinas personas esse unum summum bonum, et ideo unam bonitatem et perfectionem habere: si autem essent tres perfectiones relativae, eadem ratione concedendum esset sine ullo addito, ac simpliciter, divinas personas habere tres perfectiones reales et realiter distinctas. Hoc autem videtur absurdum. Respondetur, quamvis Patres hoc expresse non dicerent, satis esset, quod non contradicerent, cum ex eorum dictis necessaria consecutione hoc inferatur, ut rationes factae ostendunt. Deinde nego in Patribus hoc non inveniri. Nam Damascenus, libro primo, de Fide, cap. 11, diserte dicit : Patrem et Filium distingui perfectionibus personalibus. In quo unico verbo mihi videntur contineri tres assertiones positae : nam secundum Damascenum dantur perfectiones personales, in quibus distinguuntur personae, ergo illae relativae sunt et per relationes, ut relationes sunt, conferuntur. Tandem quod spectat ad modum loquendi de triplici perfectione, vel simplicitér, vel cum illo addito relativa, seu personali, dicendum est, quod de veritate dixi. Nam cum est sermo de divina perfectione simpliciter et absolute, intelligitur de essentiali et summa in genere entis, et ideo dicitur esse simpliciter una, quia perfectio essentialis non multiplicatur. Et eodem modo loquitur divus Thomas de dignitate, nam absolute di- cenda est una. Tres autem perfectiones sunt veluti secundum quid, si praecise sumantur, et ideo recte, convenienterque additur, quod sint relativae. Fundamenta contrariae sententiae postulant nonnullas difficultates, quas in sequenti capite expediemus.