On this page
Caput 10
Caput 10
Satisfit fundamentis aliarum opinionum
1. Ex tribus primis opinionibus, quas praecedenti capite retulimus, secunda et tertia partim nituntur fundamentis primae, partim addunt aliquid proprium et speciale, et quoad hanc posteriorem partem illis satisfactum est, vel ipsasmet sententias referendo, vel nostram probando et nonnullis objectionibus occurrendo. Quare solum superest, ut fundamentis primae sententiae satisfaciamus.
2. Relationem realem dicere perfectionem. — Primum ergo fundamentum nitebatur ilo principio, quod relatio realis, secundum suam propriam rationem, seu secundum esse ad non dicit perfectionem, nec bonitatem aliquam transcendentalem. Ad quod dicimus primo, hoc principium falsum esse, loquendo de relationibus realibus intrinsece existentibus in subjectis, seu suppositis, quae ad alios terminos referuntur. Nam tales relationes, vel subsistunt, vel intrinsece insunt, vel afficiunt subjectum, in quo sunt. Unde falsum est, in relationibus creatis, quae hujusmodi sunt, ipsum esse ad non includere esse in, quod veluti transcendens est ad omnia accidentia realia, nec potest praescindi ab ulla differentia, vel modo praedicamenti realis. Unde etiam falsum est, relationem realem et rationis convenire in vero, ac propria esse ad, sed solum nomen illis esse commune, cum quadam analogia proportonalitatis et satis metaphorica, ut latius in Metaphysica explicatum est. Dicimus secundo, quod, licet relationes creatae non dicerent realem perfectionem, id non esset attribuendum relationibus divinis, propter summam excellentiam earum, magnamque analogiam. Et praesertim, quia sunt subsistentes et suo modo terminant, et quasi modificant divinam naturam, ut more nostro loquamur, et quia per se pertinent ad reales, ac divinas processiones, vel ex parte principii, vel ex parte termini talium processionum : in quibus omnibus et in multis aliis superant relationes creatas, unde licet creatae relationes perfectionem non dicerent, divinae non essent illis aequiparandae.
3. An sit aliqua perfectio in una persona quae non est in alia. — Secundum fundamentum commune est omnibus aliis opinionibus, sumiturque ab illo inconvenienti, quia sequi videtur, aliquam perfectionem esse in una persona, quae non est in alia. Ad quod respondent aliqui utendo distinctione, nam divinae personae, vel considerantur, ut distinctae sunt, vel ut sunt unum. Priori modo non dubitant concedere aliquam perfectionem esse in una persona, quae non est in alia. Posteriori autem modo negant : quia ratione essentiae ( inquiunt) habet una persona omnem perfectionem alterius. Unde inferunt, propositionem illam: Aliqua perfectio est in una persona, quee non est in alia, simpliciter esse negandam, quia cum sit negativa, simpliciter negare videtur omnem modum habendi singulas personas, quascumque perfectiones aliarum. Haec vero responsio, licet veram doctrinam contineat, tamen et utitur distinctione non necessaria, quia manifestum est, hic esse sermonem de personis, ut distinctae sunt et non explicat modum, quo una persona ratione essentiae habet totam perfectionem alterius.
4. Distinctio duplicis perfectionis. Dico ergo duplicem esse perfectionem. Una est, quae vocatur a theologis simpliciter simplex, quam definivit Anselmus, in Monologio, cap. 5, esse. illam, quee in quolibet melior est ipsa, quam non ipsa. Alia vero est perfectio non simpliciter simplex, et in hoc secundo ordine collocandam censeo perfectionem relativam, quatenus talis est. Quod in re sensit etiam Gabriel supra, quamvis in modo loquendi differat, vocat enim perfectionem relationis divinae perfectionem simpliciter. Ac subinde, ut inconvenientia evitet, distinguit duplicem perfectionem simpliciter. Una est supra definita, quae formaliter requiritur in omni ente infinito simpliciter. Altera vero, inquit, est, quae in suo genere est summa, et nullam includit imperfectionem, quamvis non sit formaliter necessaria in ente simpliciter, et summe perfecto, et hujusmodi esse dicit perfectionem relationis. Tamen, quia vocibus utendum est juxta communem usum, ideo priorem solum voco perfectionem simpliciter, et relativam perfectionem sub alio membro constituo. Duplici enim ex capite provenit, quod aliqua perfectio non sit simpliciter simplex eo modo, quo ab Anselmo definita est, et ab scholasticis communiter recipitur. Primo propter imperfectionem, vel limitationem, quarh habet adjunctam, et hoc non potest convenire perfectioni existenti in Deo. Secundo ex oppositione, quam habet cum alia aequali perfectione. Nam hinc fit, ut ambae relationes inter se oppositae non possint simul convenire eidem personae, et consequenter etiam fit, ut neutra sit melior in omni ente, seu persona, quam opposita. Atque ita neutri convenit definitio perfectionis simpliciter supra data. Quod inveniri non potest in perfectione absomia, quia non includit oppositionem.
5. Objectio. — Sed dicunt aliqui, quamvis Paternitas, et Filiatio opponantur respectu personae, non tamen respectu divinitatis, quia simul possunt identificari cum illa, simulque possunt illam modificare, ut nostro modo loquamur. Et ita respectu divinitatis quaelibet earum melior est, quam non ipsa. Et hoc satis (inquiunt) est, ut quaelibet earum sit perfectio simpliciter, quia comparari debent ad Deum ut sic, non ad personam.
6. Responsio. — In hac vero objectione imprimis, quod ultimo loco asseritur, et falsum est, et sine probatione dictum. Quod probo ex data definitione, quia non respectu unius, vel alterius entis, sed respectu cujuslibet, quatenus est individuum, et singulare ens, debet perfectio simpliciter esse melior: ergo non tantum respectu essentiae, sed etiam respectu personae. Accedit, quod secundum illam comparationem, nec relationes considerantur ut oppositae, nec comparantur ad rem omnino incommunicabilem, sed ad naturam, ut communem: respectu autem rei communis perfectiones non simpliciter possunt non habere inter se repugnantiam. Addo denique perfectionem relationis in rigore, et proprie loquendo etiam respectu divinitatis, non esse meliorem, quia divinitas ipsa affecta, ut si dicam, relatione, non est melior se ipsa praecise spectata sine relatione, quia ipsa per se, et absque relatione, est ens simpliciter infinitum in genere entis. Unde neque secundum rem, neque secundum rationem potest illi aliquid addi, quod tale ens faciat esse melius. Quod confirmatur ex illo Christi verbo: Quod dedit mihi Pater, majus omnibus est, dedit enim Pater Filio suam deitatem, et non suam paternitatem, et nihilominus ei dedit id, quo melius nihil excogitari potest, quod in sequenti libro agentes de substantia absoluta latius confirmabimus.
1. Duplex modus habendi perfectionem. — Resolutio dubii. — Hinc ulterius considerandum est, dupliciter aliquam perfectionem esse in Deo, scilicet, formaliter et eminenter. Priori modo est in Deo omnis perfectio simpliciter. Posteriori omnis alia ut suppono ex 1 p., q. 4. Divinitas ergo, seu hic Deus, praecisis relationibus, non includit formaliter perfectiones earum, includit tamen eminenter, tum quia hoc necessarium est ad infinitatem simpliciter illius entis, tum etiam quia est radix et fundamentum omnium illarum perfectionum. Ex quo fit, ut in qualibet persona sit etiam eminenter omnis perfectio relativa, quamvis formaliter nulla persona habeat nisi illam tantum perfectionem relativam, quam ejus relatio conferre potest. Hinc ergo ad argumentum in forma responderi facile potest. Cum enim infertur, ergo aliqua perfectio est in una persona, quae non estin alia, distinguendum imprimis est de perfectione. Aut enim est sermo de perfectionesimpliciter simplici et sic absolute negatur sequela, quia relatio non affert ex se talem perfectionem. Si vero sermo est de perfectione communiori modo sumpta, subdistinguenda est ilia negatio, nam si sit sensus, ergo aliqua perfectio est in una persona, quae nullo modo est in alia, negatur item sequela, si autem sensus sit, aliquam perfectionem relativam esse formaliter in una persona, quae non est formaliter in alia, licet sit eminenter ratione essentiae, sic conceditur illatio. Cum autem ulterius infertur, ergo persona non est simpliciter perfecta, vel non est aeque perfecta, ac duae, vel tres, neque sequelam, quia ut res sit simpliciter perfecta, satis est, quod formaliter contineat omnem perfectionem simpliciter et eminenter omnem aliam. Sic enim deitas ipsa ex solo conceptu essentiali, est simpliciter perfectissimum ens, neque fit perfectius per adjunctam relationem. Quia formalis perfectio non simpliciter, addita ultra continentiam eminentialem, non reddit perfectius, sicut humanitas adjuncta Verbo non reddit illud perfectius. Quia tota perfectio humanitatis in Verbo ipso eminenter continetur.
8. Relatio divina an ex se habeat infinitalem. — Circa tertiam rationem aliqui negant, personam divinam ex vi suae relauonis habere aliquam infinitatem. Sed hoc existimo falsum ut inferius dicam. Dico ergo ex vi relationis habere personam infinitatem, non simphciter in genere entis, hanc enim habent relationes ab essentia, sed in tali genere, seu quasi specie. Et ideo non sequitur, unam relationem formaliter includere perftectionem alterius. Quod suo modo in attributis divinis considerare licet. Nam intellectus divinus praecise conceptus perfectionem dicit et infinitam in ratione intellectus, in qua non includit formaliter perfectionem voluntatis, maxime secundum Scotum, qui haec attributa formaliter distinguit : et quamvis in re ipsa includat illam rationem infinitatis simpliciter, et in genere entis, non tamen ex vi propriae, ac formalis infinitatis.
9. Circa quartam rationem Clitoveus in Damascenum, lib. 1, cap. 11, videtur concedere, Paternitatem , verbi gratia, secundum propriam perfectionem relativam dicere majorem perfectionem, quam formaliter dicat Filiatio: Et hoc modo intelligit Damascenum ibi et alios Patres Graecos dicentes : Patrem esse majorem Filio, non natura, sed dignitate personali. Quod non putat esse contra aequahtatem simpliciter, quia Filius ratione essentiae habet totam illam perfectionem, ut explicatum est. Haec vero sententia mihi non probatur, quia nonnihil derogat aequalitati divinarum personarum, et quia, ut supra dicebam, in illo excellentissimo modo communicationis, qui est in Trinitate, non est melius, nec beatius dare, quam accipere. Ac denique, quia juxta illam sententiam vix potest intelligi, cur Paternitas non sit perfectio simpliciter, cum sit melior ipsa, quam quaelibet ei incompossibilis.
10. Aliter ergo responderi potest, relationes illas aequalitatem habere ratione essentiae, quam includunt, secundum proprias autem rationes neque aequales esse, neque inaquales, sed esse diversas, quia suo modo sunt diversarum rationum, et ea, quae comparantur in ratione aequalis, vel inaequalis, oportet, ut habeant quantitatem ejusdem rationis. Neque illa duo immediate opponuntur respectu omnium, quae distincta sunt, nam linea et superficies, neque aequales dici possunt, nequae inaequales. Unde etiam falsum est, diversitatem in quantitate semper facere inaequale : nam si sit diversitas in ipsa ratione formali, potius facit quasi dissimile, vel diversum absolute.
11. Quia vero hae relationes conveniunt in communi ratione relationis, et sub illa aliquo modo comparari possunt, ideo addo tertio, illas relationes in suis propriis perfectionibus esse aequales, quia tam perfectum terminum et fundamentum ( prout ibi esse potest ) habet una earum, sicut alia. Unde quidquid sit de speciebus creatis, quae sunt entia per participationem, in illis relationibus non est necesse, ut formalis diversitas relativa secum afferat inaequalitatem aliquam, nulla enim ratio hujus necessitatis reddi potest, cum illae relatio- nes non distinguantur secundum majorem, vel minorem participationem alicujus esse, sed tantum secundum oppositionem in qua, ut ostendi, habent aequalitatem. Atque hoc fateri tenentur etiam illi, qui negant illas relationes dicere perfectionem ; quia consequenter negant esse inaequales, cum tamen non negent differre quasi specie, stat ergo diversitas specifica sine inaequalitate, ergo eadem ratione existere poterit cum aequalitate, supposita perfectione. Denique ad eamdem difficultatem respondere tenentur, qui dicunt relationes omnes integrare unam perfectionem, quia necesse est, fateantur singulas illarum aliquid conferre ad illam perfectionem : interrogabimus ergo, an aliqua illarum plus conferat , quod non affirmabant, quia jam facerent illas aliquo modo inaequales , ergo aequaliter conferunt, etiamsi diversae rationis sint : haec ergo aequalitas non repugnat cum illa diversitate.