On this page
Caput 11
Caput 11
Utrum attributa divina positiva multiplicentur in divinis personis, aut de eis possint aliquo modo pluraliter praedicari
CAPUT XI. UTRUM ATTRIBUTA DIVINA POSITIVA MULTIPLICENTUR IN DIVINIS PERSONIS, AUT DE EIS POSSINT ALIQUO MODO PLURALITER PRAEDICARI.
1. Attributum in Deo quid sit. — Attributum Dei ut notavit Durandus in 1, dist. 2. quaest. 3, num. 6 et 7, in quadam lata significatione dici potest, quidquid de Deo praedicatur per modum alicujus proprietatis, seu denominationis, sive absolutum sit, sive respectivum praedicatum, et sive sit transcendens, sive magis particulare, quo modo esse spiratorem, esse attributum Patris, et Filii, et esse unum aut verum erunt etiam attributa Dei. Proprius vero et specialius, ac frequentiori usu attributuni dicitur proprietas aliqua absoluta, quae per modum formae afticientis Deum de ipso praedicatur. Atque ita excluduntur omnia praedicata relativa ad intra, et sequenter omnia personalia, quia illa omnia relationem involvunt, absolutaque non sunt. Excluduntur item praedicata trunscendentalia, de quibus hactenus diximus, quia non sunt proprie absoluta, sed ab absoluto et respectivo abstrahunt. Nunc excluditur autem scientia, intellectus, aut voluntas : haec enim absoluta praedicata sunt et non dicunt relationem, nisi secundum dici.
2. Aliqui addunt oportere, ut attributum dicat perfectionem , quam habere melius sit, quam carere illa. Et ita concludunt omnia praedicata, quae relationem éx tempore ad crea- turam dicunt, ut Dominus, Creator, Provisor, Praedestinans, Justificator, etc. Et omnia similia, quae actum Dei liberum supponunt non esse attributa, quia non est melius Deo esse, haec omnia, quam non esse. Ita sentiunt Gregorius, in 1, dist. 8, quaest. 2, Marsilius, in 1, quaest. 19, art. 3. Non tamen declarant isti auctores, cur necesse sit haec omnia praedicata Dei excludere a ratione attributi, quia non solum praedicata necessaria, sed etiam contingentia, seu non necessaria propria attributa dicuntur. Et ideo nos talem conditionem omittimus, nam censemus haec propriissime comprehendi sub attributi nomine, et ita accipitur a nobis in titulo proposito, quia ad explicandum, quod intendimus, magis etiam haec significatio servit.
3. Addit vero Gabriel 1, dist. 2, quaest 2, art. 1, ad rationem attributi necessarium esse, ut dicat perfectionem, quae naturali ratione cognosci valeat. Verumtamen nulla ratio cogit, ut nomen, vel rationem attributi his terminis limitemus. Nam de multis praedicatis, quae Deo attribuuntur sub controversiam cadit, an perfectionem dicant, ut est simplicitas, actus purus et similia, quae nemo dubitare potest, quin sub nomine attributi a theologis comprehendantur. Item multo magis incertum est, an omnia attributa, quae de facto theologi Deo attribuunt, possint ratione naturali a theologis investigari, ut esse omnipotentem, esse incomprehensibilem et similia, satis ergo est ad rationem attributi, quod per fidem, vel quacumque alia vera ratione de Deo cognoscatur, et ut proprietas, seu conditio, vel (ut loquitur Averroes) ut dispositio Dei attribuatur. 4. Alu denique addunt, attributum stricte sumptum debere esse perfectionem communem DEO et creaturis, quod significat Henricus, quodlibet 5, quaest. 1, ubi consequenter negat, simplicitatem, immutabilitatem et aeternitatem esse proprie attributa. Durandus etiam, n. 1 dictae quaestionis 3, illam conditionem requirit attributum proprie dictum. Sed non video, quo fundamento hoc asseratur, quia nec ratione probari potest, neque usus hoc habet. Imo quo talia praedicata sunt magis propria DEL, ut Deus est, eo videntur magis proprie attributa divina et illa, quae sunt communia creaturis, non sunt attributa Dei, nisi secundum analogiam et eminentiam, secundum quam sunt propria Dei, quod declarant Dionysius et alii Patres imitantes ilium, cum dicunt, Deum non esse sapientem, sed supersapientem, et sic de caeteris. Attributum ergo in sua generalitate haec omnia includit. Possumus tamen illud partiri, nam ex attributis (etiam seclusis praedicatis transcendentalibus) quaedam sunt analoga, et communia Deo, et creaturis, ut, sapiens, justus, etc., quaedam sunt singularia et propria Dei, ut eternus stricte. immensus. Rursus attributa divina quaedam explicantur per solam negationem, vel solam illam formaliter important, ut increatum, immensum, etc., et esse summe simplicen (juxta sententiam magis receptam ). Alia vero sunt positiva, ut esse sapientem, misericordem, etermum, etc. De his ergo attributis positivis nunc loquimur, de negativis dicemus capite sequenti.
5. Prima assertio. — Dico ergo primo. Haec attributa non multiplicantur realiter in Deo. Hanc assertionem censeo esse certam, nam licet inter theologos controverti possit, an praedicatum aliquod sit proprie attributum, prout nunc de illo loquimur, et hinc oriri possit controversia theologica, an tale attributum sub aliqua ratione multiplicetur in divinis personis : tamen si semel constet aliquod praedicatum esse ex his attributis, juxta principia fidei, necessario consequitur, non posse multiplicari. Probatur primo ex illo principio : Omnia sunt unum, ubi non obviat illationis oppositio, nulla ergo absoluta perfectio, vel proprietas multiplicatur, quia illa non habet oppositionem cum aliis. Secundo, quia haec attributa absoluta essentialia sunt, seu de adaequato conceptu essentiali divinae naturae, divina autem natura ita est una, ut non multiplicetur in divinis personis, ut ostendemus libro sequenti, ergo similiter omnia haec attributa non multiplicantur in Deo. Tertio, assertio haec necessaria est ad sequentem et ex illa amplius confirmabitur.
6. AEternitas cur non multiplicetur. — Duae difficultates hoc loco occurrebant. Prior est de eternitatis attributo, quoniam videtur in divinis personis multiplicari, sicut multiplicatur relativa existentia, quia eternitas idem est, quod duratio per se necessaria, duratio autem sequitur existentiam, vel est idem cum illa, sicut ergo sunt tres existentiae, ita et tres durationes. At illae sunt per se, et ab intrinseco necessariae, et immutabiles. Ergo sunt aeternitates : nec enim in alia specie durationes constitui possunt. Hanc vero diflicultatem ex professo tractavi in dicto 1 tom., 3 p.. disp. 11, section. 2, ubi ostendi, aeternitatem non multiplicari in Deo, quia revera est propriissime attributum et perfectionem absolutam significat, sicut immutabilitas, ad quam consequitur. Idque non obscure docuit Athanasius in Symbolo dicens: JVon tres eterni, sed unus eternas. De duratione autem non est eadem ratio, quia duratio non est attributum DEI proprium, sed est praedicatum quasi transcendens. Unde non dicit rationem absolutam, sed abstrahit ab absoluta et respectiva : praedicata autem hujusmodi, prout relativa esse possunt, multiplicantur in divinis personis. 4ternitas ergo dicit attributum essentiale, duratio vero potest esse personalis proprietas, et talis duratio ut sic, ac ex proprio et praeciso conceptu solum habet, quod sit quaedam relativa duratio, est autem una aeternitas simul cum aliis durationibus relativis, quia omnes identificantur eidem durationi essentiali, a qua habet summam perfectionem et immutabilitatem, quam aeternitas includit.
7. Intelligere non multiplicatur. — Alia difficultas circa eamdem assertionem esse potest, quia unum ex his attributis est divinum intelligere, at hoc videtur multiplicari in divinis personis, ergo. Minor probatur, quia in Patre eeterno distinguuntur secundum rationem intelligere essentiale et notionale, ergo licet essentiale non multiplicetur, multiphcabitur notionale, quia ea, quae notionalia sunt, multiplicantur in divinis personis. Ad hanc vero difficultatem facilis est responsio ex dictis in libro primo. Negamus enim intelligere notionale distingui in Patre etiam ratione ab intelligere essentiali, quatenus est actus intelligendi, sed solum distingui in relatione connotata, seu in modo habendi illud non datum ab alia persona, sed a se. Einc autem inferri non potest, actus intelligendi mulüphcari realiter in divinis personis, sed tantum relationem, seu modum habendi talem ,actum receptum, vel non receptum, ab alia persona. be qua re iterum occurret sermo infra libro sexto tractando s originibus et actibus notionalibus.
8. Secunda assertio. — Dico secundo. Haec attributa substantive sumpta non praecicantur in plurali de divinis personis. Haec assertio est communis theologorum et certa. ita enim detnitur in Symbolo Athanasii, cum de divinis personis dicitur : Zternus Pater, eternus Filius, eternus Spritus, sanctus et tamennon tres cterni, sed unus eeternus, et infra: Zamen non ires omnipolentes, sed unats omnipotens, et infra : Zumen non bes Domini, sed unus est Dominus, et infra: Quia sicut sigillatim unamqua que gersonam Deum, ac Dominum confiteri, Christiana veritatie compelumur, ata tves Deos aut Dominos dicere, Christiana religione prohibemur. Sicut ergo est de fide, tres personas non esse tres deos, ita est de fide non esse tres dominos, tres aeternos, aut tres omnipotentes substantive. Atque ita etiam rem hanc tanquam in fide certam tradit Augustinus, hbro quinto, de Trinitate, capite octavo. Ratio autem est eadem, quia sicut in divinis personis est una Deitas, ita est una Dominatio, una potestas, una aeternitas, unde procedit in his omnibus regula supra posita, quod substantiva praedicta non praedicantur in plurali, nisi forma multiplicetur, etiamsi multiplicentur supposita.
9. Varia distinguuntur attributa. — Unde constat , assertionem hanc habere locum in omnibus his attributis, etiamsi relationem rationis ad creaturas dicant, et sive illa relatio sit simpliciter necessaria, sive contingens, seu supponens actum liberum, et sive sit aeterna, sive ex tempore. Propter quod dixi supra, attributum hoc loco de his omnibus praedicatis divinis proprie dici. Probatur autem id, quod inferius, explicando illud breviter. Nam ex attributis, quaedam conveniunt naturae divinae secundum se, et nullum dicunt respectum ad creaturam, ut aeternitas, de qua jam satis dictum est, et alia attributa negativa, de quibus in sequenti capite dicendum est. Quaedam vero attributa concipiuntur a nobis, ut facultates naturae, ut scientia, voluntas et omnipotentia, quae in re sunt ipsamet Dei essentia, modo autem nostro intelligendi conveniunt ratione: naturae ; et juxta unitatem, vel pluralitatem naturae u etiam unitatem ,vel pluralitatem, et ideo sicut in tribus personis una est natura, ita una scientia, una voluntas, etc. Sicut e contrario in Christo Domino sunt plures intellectus et voluntates, quia sunt plures naturae
10. Omnia singulariter dici ostenduntur. — Ex his autem tribus attributis, omnipotentia clare dicit respectum rationis ad creaturam, quia illam quasi pro objecto suo habet, tamen quia respicit creaturam ut factibilem, ideo respectus ille tanquam simpliciter necessarius a nobis concipitur. Scientia autem, et voluntas Dei habent intra ipsum Deum suum objectum primarium, et ut sic, non dicunt respectum adcreaturam, tap;en secundariodicunt adillam respectum. Hic vero respectus est simpliciter necessarius, quatenus aitiugit creaturam ut possibilem, vel per scientiam simplicis intelligentiae, vel per amorem simplicis complacentiae in bonitate possibili creaturae. Et haec omnia sub tali ratione habent unitatem in omnibus divinis personis, quia omnia dicunt absolutas perfectiones, in quibus non habent personae oppositionem. Quod satis probant illa : Non tres omnipotentes, sed umus omnipotens, nam attributum hoc dicit relationem necessariam ad creaturas, eadem vero ratio est de omnibus similibus.
11. Quaedam vero ex his attributis involvunt actum liberum harum facultatum, qui etiam dicit respectum rationis ad creaturas, ut per se constat, ille vero actus interdum est mere immanens ut praedestinatio, et tunc relatio, licet non si absolute necessaria, tamen est aeterna, quia actus immanens ut sic aeternus est, aliquando vero talis actus est transiens, qui in tempore fit, ut creatio, ideo relatio rationis, quae illum supponit, non solum contingens, sed etiam temporalis est. Utraque nihilominus relatio est una in omnibus personis, et ideo talia praedicata, tantum singulariter de illis praedicantur substantive, et non in plurali. Quod sufficienter probatur ex illis verbis Athanasii : Non tres Domini, sed unus est Dominus, nam attributum, Dominus, dicit relationem, liberam et temporalem, ergo omnia similia attributa, et a fortiori etiam illa, quae dicunt similem relationem, licet aeternam, habebunt eamdem unitatem. Hoc etiam persuadet axioma illud verissimum : Opera Trinitatis ad ectra sunt indivisa, ut sunt creare, gubernare, justificare, quia haec omnia conveniunt personis ratione scientiae, voluntatis et potentiae, et ideo eamdem habent in eis unitatem. Ac proinde unus est tantum Creator, unus Provisor, Gubernator et Justificator. s
12. Assertio tertia. —Nihilominus dico tertio, haec attributa adjective sumpta recte praedicantur in plurali de divinis personis. Haec assertio communis est theologorum. Habetque fundamentum in verbis illis Athanasii in suo Symbolo, ubi in plurali vocat divinas personas, cocternas, et coequales. Et eodem modo loquitur Concilium Lateranense in capite Firmiter, ubi etiam vocat personas Consubstantiales , et coomnipotentes. Respondere autem potest aliquis, has voces dici in plurali propter illam particulam additam, co. Nam illa significat mutuam relationem rationis in tali attributo, et ratione illarum relationum possunt praedicari in plurali, sicut personae divinae dicuntur similes, quia relatio similitudinis, quae inter eas rationes est, multiplicatur in illis, et eadem ratione dici possunt non tantum coeequales, sed etiam sequales, quia etiam vox, aequalis, relationem dicit. Reliquae item voces cocternee, coomnipotentes, etc., significant mutuam relationem rationis, aequalitatis, vel simihtudinis in tali, vel tali perfectione, et ideo mirum non est, quod praedicentur in plurali, etiamsi perfectio ipsa sit una. At vero si auferatur illud co, et dicantur omni potentes, vel aeternae, jam voces illae non significant relationem, sed tantum absolutam perfectionem. Et ideo non sequitur, posse dici in plnurali. Sed licet hoc recte consideratum sit ut has locutiones non extendamus sine sufficiente additione, vel explicatione, ubi nomina sunt ambigua, nihilominus ubi satis constat esse adjectiva, non est dubium, quin possint pluraliter praedicari : sic enim tres personae recte dicuntur Divinae, et Dominantes, ac creantes, et Pater, ac Filius dicuntur spirantes Spiritus sanctus licet sint unus spirator, ut infra dicemus. Hae namque locutiones receptae sunt ab omnibus theologis, et communi usu probatae.
13. Ad explicandam autem rationem hujus assertionis notanda est regula theologorum, ut nomen adjectivum pluraliter praedicetur, satis esse, quod personae , vel supposita, de quibus praedicantur plura sint. Ita docet divus Thomas, 1, p., q. 36, art. 4, et q. 39, art. 3. Scotus et alii theologi in dist. 12. Ratio divi Thomae pro hac regula est, quia nomen adjectüvum significat formam per modum adjacentis alteri, quando autem una forma est in multis suppositis, licet forma sit una adjacentiae, ut ita dicam, sunt plures, et ideo haec pluraltas sufficit, ut nomen pluraliter dicatur de multis personis. Confirmatur, ac declaratur : Nam in eo casu sunt plures habentes unam talem formam, ergo hoc ipsum potest significari per aliquod nomen a tal forma sumptum. Tale autem est nomen adjectivum, ut ex communi usu, et sensu talis vocis constat, ergo tale nomen pluraliter praedicatur. Unde cum dicimus, tres personas esse tres Dominantes, nihil aliud significamus, quam potestatem dominandi esse in tribus, vel haberi a tribus personis, et cum proportione, quando dicimus, esse tres creantes, solum significamus creationem prodire a tribus personis, et sic de caeteris. Neque in hoc occurrit difficultas alicujus momenti.