On this page
Caput 3
Caput 3
Occurritur fundamento contrarii erroris et conciliatur cum trinitatis mysterio principium illud
CAPUT III. OCCURRITUR FUNDAMENTO CONTRARII ERRORIS ET CONCILIATUR CUM TRINITATIS MYSTERIO PRINCIPIUM ILLUD.
1. De fundamento contrariae sententiae, quatenus nititur in diversis praedicationibus, quae a nobis fiunt de persona et de natura, dicemus melius capite sequenti. Hic solum explicandum est, quomodo principium illud: Quecumque sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se, non repugnet cum praedicta fidei doctrina. Quam difficultatem variis modis solvunt theologi. Durandus et (uti videtur) etiam Scotus, respondent, quae ita sunt uni tertio eadem, ut ab illo, nec realiter, nec formahiter distinguantur, etiam ita esse inter se: quae vero ita identificantur uni tertio, ut ab eo ex natura rei modalter, vel formaliter distinguantur, -posse distingui realiter inter se : personas autem divinas com- parari ad essentiam posteriori modo non priori.
2. Haec vero responsio si per modalem, vel formalem distinctionem intelligat actualem distinctionem, in re ipsa existentem ante omnem intellectum , falsum subsumit, ut ostendam postea. Et praeterea non expedit difficultatem, quia principium illud, si ex creaturis sumendum est, etiam in his, quae sunt idem realiter cum uno tertio et solum distinguuntur formaliter, vel modaliter concludit, inter se esse idem realiter et ad summum formaliter , vel modahter, distingui: unde, ut melius percipiatur difficultas, sumatur illud principium, non ut pure affirmativum, sed adjuncta negatione hoc modo: Quoee ita sunt eadem uni tertio ut ab eo realiter non distinguantur, ita etiam sunt inter se idem, ut inter se realiter non distinguantur. Quod inductione constabit in omnibus creaturis, ergo dictinctio illa, qua utuntur dicti auctores, non habent ullum fundamentum in ratione naturali, nec in creaturis, ergo nec convenienter declarat illud principium, quatenus ratione naturali notum est, nec satisfacit fundamento, quod illo principio nititur, ut naturale est.
3. Atque eamdem difficultatem patitur alia responsio D. Thomae, 1 part., q. 28, art. 3, ad 1, dicentis principium illud esse verum, in -his, quae sunt eadem re et ratione, non vero in his, quae re tantum et ratione distinguantur: quomodo se habent essentia et relatio, nam sunt idem re, non vero ratione: Et (quod mirabilius est) ad hoc affert Aristoteles 3, Phys. et exemplum de actione et passione, quae sunt idem cum motu et non inter se. Ac si actio et passio inter se realiter distinguerentur, vel hujus rei exemplum posset in creaturis inveniri. Adde quod idem D. Thomas 2, contra Gentes, cap. 9, ex identitate reali attributorum infert identitatem realem eorum inter se, cum tamen ratione ab essentia distinguantur. Nam quod ibi Ferrariensis ait, D. Thomam intelligendum esse de distinctione rationis, non quacumque, sed quae habeat fundamentum in re, nullius momenti est : tum, quia etiam distinctio rationis attributi ab essentia habet suum fundamentum in re: tum maxime propter rationem factam contra priorem responsionem, quae hic magis urget.
4. Est ergo tertia responsio ejusdem divi Thomae, in 1, dist. 33, art. 1. Quae sunt eadem uni tertio, esse idem inter se, non simpliciter, sed in illo tertio: et ita Patrem, et Filium esse idem in essentia, non vero simpliciter et omni modo. Ita enim respondent Ca- preolus, in 1, dist. 9, q. 3, art. 1, in fine, Cajetanus, dicta q. 28, art. 1, Ferrariensis, 2, contra Gentes, cap. 13, atque etiam Scotus, in 1, dist. 2, q. 4 ad 1. Haec vero responsio imprimis videtur petere principium, et omnino evertere illud axioma. Quando enim dicimus: Quaecumque sunt eadem uni tertio, esse eadem inter se, virtualem quamdam illationem facimus , ex identitate cum tertio inferendo identitatem extremorum in se. Ergo non debemus addere in consequente illud, quod sumimus in antecedente, alias nihil inferimus, sed idem repetimus: hoc autem fit, si addamus illa extrema esse idem in tertio. Et praeterea, ratio facta semper urget, si addatur illa negatio, videlicet, Ivec duo sunt idem uni tertio, et ab illo non distinguuntur realiter, nam debet concludi, etiam ipsa extrema ita esse idem uni tertio, ut inter se non distinguantur realiter : quia in hoc sensu invenitur verum illud principium in omnibus rebus creatis.
5. Aliter Capreolus supra respondet , quae sunt eadem uni tertio adaequate, esse idem inter se, non vero si inadaequate. Quae responsio invenitur etiam in ZEgidio, et Thoma de Argentina, in 1, dist. 33, sed habet eamdem ditficultatem. Quia in creaturis nulla talis inadaequata identitas invenitur et ipsummet principium videtur concludere, inveniri non posse.
6. Denique addi potest limitatio illi principio, quae sunt eadem uni tertio, esse idem inter se, nisi obstet oppositio, id est, nisi illa duo extrema majorem oppositionem habeant inter se, quam cum tertio. Semper tamen manet difficultas, quomodo possint inter se habere oppositionem, quae distinctionem realem afferat, si alias sunt omnino idem cum uno teruo. Et ideo in hac difficultate praemittenda censeo verba Anselmi, libro de Incarnatione, capite 6, ubi hanc difficultatem atüngens, inquit : Si negat tria dici de uno posse, sicut nos in his tribus personis et uno Deo fatemur, quoniam hoc in aliis rebus non videt, neque in Deo intelligere valet, sustineat paulisper aliquid, quod ejus intellectus penetrari non possit, in Deo esse, nec comparet naturam , que super omnia est libera ab omni lege, et loce, et temporis, et compositionis, et credat aliquid in ea esse, quod in rebus aliis esse nequeat. Idem fere habet Hilarius, lib. 1, de Trinit., in principio, et omnes Patres in hac materia: et D. Thomas, in 1, ubi supra fatetur nullum exemplum posse ad hoc afferri ex creaturis, quod non magis dissimile sit, quam simile.
1. Hoc ergo posito respondeo : Principium illud. Quaecumque, etc., si in tota abstractione et analogia, entis sumatur, abstrahendo ab ente creato et increato, seu finito et infinito, esse falsum, neque directe demonstrari, aut probari posse, sed ad summum inductione posse a nobis ostendi in creaturis. Negamus autem inde recte concludi in tota illa universitate. Quia in rigore sit argumentum ex puris particularibus, et quia in creaturis potest illud oriri ex limitatione earum : et ideo non recte sit illatio ad rem illimitatam. Supposita autem hac veritate et fundamento, accommodari possunt aliquae responsiones ex dictis, et praesertim illa ultima est consentanea Patribus et Concilis. Quarta vero de identitate adaequata, et inadaequata est accommodata ad respondendum in forma difficultatibus occurrentibus.
8. Atque hinc patet etiam responsio ad illud, quod in eadem difficultate attingebatur de forma syllogistica , de qua multa hic tractari solent. Sed breviter responderi potest. Dico enim, formam illam integre et formaliter servatam, etiam in hoc mysterio, suam habere vim, materialiter vero, ut sic dicam, reperiri in hoc mysterio quoddam singulare et mirabile, quod in rebus creatis non invenitur. Declaro singula. Nam forma syllogistica, aut consideratur in medio singulari, seu syllogismo expositorio, aut in medio communi. Priori modo vis ejus in hoc posita est, quod medium sumatur tanquam perfecte singulare et incommunicabile. Quod si hoc servatur in hoc mysterio, etiam erit optima illatio. Est autem hoc proprium Trinitatis, ut in illa sit quaedam res singularis, et nihilominus realiter communicabilis, et inde fit, ut illa res sola, etiam singulariter designata, non sit sufficiens medium syllogismi expositorii, quia realiter vim habet termini communis. Atque hac ratione haec illatio et similes. Hec divinitas est Pater, et hec divinitas est Filius, ergo Filius est Pater, non est bona, non quia forma syllogistica ibi deficiat et non concludat, sed potius, quia non servatur, neque applicatur forma syllogistica, quoad rem ipsam, sed quoad vocem tantum. Et ratio est, quia illud medium, quia licet singulare videatur, tamen realiter est commune, et ita habet vim termini communis: In quo similis argumentatio esset ex puris particularibus.
9. In syllogismo autem, cujus medium est terminus communis, figura argumentandi fundatur in perfecta medii distributione, quam significavit Aristoteles per illa principia, dici de omni, et dici de nullo. Et haec etiam forma vere applicata in hoc mysterio locum habet, observando , eamdem rem singularem propter realem communicabilitatem aequivalere naturae communi, et ideo ex hac parte addendam esse distributionem, ut forma servetur. Et propterea haec consecutio : Zssentia non generat, Pater est essentia, ergo Pater non generat : non valet, quia medium commune est et non est distributum, esset autem bona illatio si diceretur : Nulla res, quae est essentia, generat : Pater est res, quee est essentia : ergo Pater non generat :tamen sicut consequens est falsum, ita et major pars antecedentis. Et per haec facile est, judicare de alis.