Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Sit-ne inter personas et essentiam aliqua distinctio in re, vel summa identitas cum sola distinctione rationis

CAPUT IV. SIT-NE INTER PERSONAS ET ESSENTIAM ALIQUA DISTINCTIO IN RE, VEL SUMMA IDENTITAS CUM SOLA DISTINCTIONE RATIONIS.

1. Sicut in praecedenti capite notavi, idem est, quaerere de personis, quod de relationibus, seu proprietatibus personalibus, quomodo sint idem cum essentia, vel ab illa distinguantur, nam persona constat ex essentia et proprietate: et ideo si aliquam distinctionem potest habere ab essentia, provenire debet ex distinctione personahtatis ab eadem essentia, ac propterea utrumque simul tractandum est.

2. Prima opinio. — Est ergo prima sententia, quae affirmat, relationem, seu personam et essentiam habere in re ipsa aliquam distinctionem actua!em, non quidem tantam, quanta esse solet inter duas res omnino condistinctas, sed qualis esse solet inter rem et modum rei, qui vere sit tantum modus in re ipsa additus rei, cujus est modus. Ita planesentit Durandus, in 1, dist. 33, q. 1, et d. 24, q. 9e6t 3, d.1, q. 2, in fine. Qui proinde non dubitat, hanc distinctionem vocare realem. Quia sicut omne ens (inquit) est reale, vel rationis, ita omnis distinctio : haec autem non est distinctio rationis, ut supponit, et ideo realem vocat, ut comprehendit illam, quam in metaphysica vocabimus modalem. Unde fit, ut tantam distinctionem ponat inter Patrem et Divinitatem, quantam nos ponimus inter Petrum et hujus humanitatem. Haec sententia solet etiam tribui Scoto in 1, dist. 2, q. 4et 7, et aliis locis, ubi de attributis loquitur, praesertim in 1, dist. 8, q. 4. Hlle vero cautius locutus est, nunquam enim vocavit distinctionem realem, sed formalem, vel ex natura rei. Quod exponens dicta q. 7, S Sed hic restat, vocat distinctionem virtualem, et negat esse realem actualem: ac tandem concludit posse vocari rationis. Eodem fere modo loquitur Ocham, in 1, q. 1, Marsilius, quaest. 6, Gabriel, in 1, d. 2, art. 1, et art. 3, dub. 3.

3. Fundamentum. — Fundamentum hujus sententiae est, quia fieri non potest, ut de duobus, quae in re ipsa non distinguuntur, contradictoria vere praedicentur : sed de Patre et essentia contradictoria, verificantur : nam Pater generat, essentia non generat: ergo necesse est, ut in re ipsa aliquam distinctionem habeant. Major patet, quia alias contradictoriae ejusdem de eodem essent simul verae, quod est plane impossibile : Imo nullam meliorem regulam habemus ad ostendendum esse ahquid impossibile, quam deducendo ad imphcationem contradictionis. Huic fundamento adduntur alia leviora. Secundum ergo est, quia magis distinguitur Paternitas ab essentia, quam a se ipsa. Tertium, quod Paternitas in re ipsa est extra conceptum essentialem Divinitatis. Denique, quia a parte rei tota ratio Paternitatis consistit in esse ad alterum: ratio vero Divinitatis est omnino absoluta: haec autem non possunt intelligi, nisi illa duo sint aliquo modo distincta. Propter quod dixit Augustinus, 7, de Trinit., cap. 1, in quacumque re, id, quod relative dicitur, supponere aliud non relativum. Et cap. 4, inde concludit : Patrem non esse Patrem, qua Deum, et similiter Anselmus, lib. de Incar., cap. 2, dixit: Aliud esse, esse Patrem, aliud esse DEUM.

4. Secunda opinio.— Refellitur.— Alia sententia extreme contraria referri solet ex Aureolo in 1, dist. 2, nimirum, relationes nec re, nec ratione distingui ab essentia, quia existimat, omnem distinctionem etiam rationis repugnare simplicitati divinae, quia simplicius erit id, in quo nec distinctio rationis intelligi possit: Deus autem in supremo gradu simplicitatis constituendus est, ergo. Hic vero auctor, vel eequivoce utitur verbis, et nihil aliud intendit quam id quod in sequenti capite nos tractabimus, videlicet, quod Divinitas includatur in conceptu relationis, vel dicit rem plane repugnantem omni intellectui: quod abunde probant fundamenta prioris sententiae.

5. Resolutio. — Dicendum ergo est Divinas personas, seu relationes non habere in re ipsa actualem aliquam distinctionem a Divinitate, habere tamen fundamentum, ut nos possimus illa duo concipere, ut distincta, et hoc modo distingui ratione. Hanc assertionem contra Durandum, existimo esse certam, nam Scotus et alii forte in re non dissentiunt: ad tollendam autem verborum ambiguitatem et periculum errandi, consultius est ita loqui. Estque haec sententia communis aliorum theologorum, tradunt illam D. Thomas, 1 part., quaest 98, art. 2, quaest. 39, art. 1, et late quaest. 8, de Potentia, et Bonaventura in 1, dist. 33, art. 2, q. 1, et ibidem Richardus, art. 2, quaest. 1, Gregorius, quaest. 1, art. 2, /Egidius et Argentinus, dist. 34, Henricus, in summa, art. 56, et quodlibet 5, quaest. 6, Capreolus, Cajetanus, Torres, omnes Thomistae.

6. Probat ex Conciliis. —Probatur primo ex doctrina Ecclesiae: nam in capite Damnaanus, de. summa Trinitate definit Lateranense Concilium tres personas esse unam essentiam et substantiam, quod non esset verum, si inter eas esset modalis distinctio, ut infra ostendam. Et in fine ita concludit: 7d, quod est Pater, est Filius et Spiritus sanctus, idem omnino. Quod ultimum verbum plane stare non potest cum distinctione actuah. Praeterea Concilium Florentinum, sess. 25, in quadam declaratione tidei Latinorum, ita habet: Ne ipsam eamdem substantiam re, non autem sola ratione ab hypostasibus et personis differre, credere videamnur. Et hoc saepe reperitur in sess. 17, 18 et 19, et in illa doctrina, tam Graeci quam Latini conveniunt. Concilium etiam Rhemense ait: Ft tres personas esse unum Divinitatem, et unamquamque proprietatem esse Deun. Quod non esset verum, si a parte rei actualiter distinguerentur proprietates a Divinitate.

7. Ea Patribus. — Secundo, argumentor ex Patribus, Athanasius, Dial. 1, contra Anomaeos: Neque Deus, inquit, heec esse dicitur compositionem, sed em diversis considerationibus. Clarius et apertius id docet Damascenus, lib. 1, de Fide, cap. 9, 10 et 11, ubi inter alia inquit: Tres personas secundum omnia idem esse, accepla oppositione relationmwn : et infra ait: Divinitatem esse in personis, vel ut eactius (inquit) Ioquar, Personee sunt divinitas. Bernardus etiam, serm. 80, in Cant., et lib. 5, de Consider. , dum Gilberti sententiam impugnat ; Durandi etiam opinionem falsam esse convincit. Ex quo nonnulla verba statim referam. Nunc solum notanda sunt, quae habet, dicto lib. 5, c. 8: Personarum proprietates non aliud quam personas, et personas ipsas uon aliud quam wnwn essentiam, unamque substantiam, et naturam divinam fides catholica profitetur. Denique Dionysius, cap. 2, de divinis Nominibus, hac ratione vocat divinam naturam: 7otius preprietatis identitatem omnia superantem. Ex ibidem ait, unitalem personarum in essentia esse summam, et su- perare omnem conjunctionem corporalem et spiritualem.

8. Ratio assertionis. — Rationes pro hac veritate sunt eaedem quae in secundo capite factae sunt, cum proportione applicatae. Prima est, quia sequitur ex contraria sententia, personam divinam non esse summe simplicem: consequens est contra fidem: ergo. Sequela patet ex dictis in capite allegato, et statim amplius contirmabitur. Minor autem patet, quia Deum esse summe simplicemdefinitur, in capite Firmiter, de summa Trinitate, et late traditur in 1 part., quaest. 3. Idem autem dicendum est de quahbet persona, quia quaelibet illarum est aeque perfecta et verus Deus: summa autem simplicitas pertinet ad perfectionem Dei, sive id fit ratione formalis significati, sive ratione fundamenti: quod nunc non refert.

9. Occurritur evasioni Durandi. — Respondet Durandus, distinctionem modalem non sufficere ad compositionem: et ideo non minuere simplicitatem. Affertque exemplum, quia tres personae secundum fidem distinctae sunt inter se, et non minuunt simplicitatem Dei. Sed haec non recte dicuntur. Et imprimis, si exemplum illud alicujus momenti est, vel probat non sequi compositionem, etiamsi relatio et essentia realiter distinguantur: quod omnino falsum esse ostensum est: vel certe supponit, personas ipsas inter se non realiter distingui, sed solum modahter, sicut in creaturis distinguuntur duo modi ejusdem rei, seu concreta constituta per illos: quod tamen dicere contra fidem esset: Non est igitur ad rem exemplum illud, et ratio est, quia, ut supra dixi. Personae, si inter se comparentur, non uniuntur ad constituendum unum, et ideo non componunt: si vero comparentur ad essentiam in illa habent summam unitatem atque sadeo simplicitatem. Si autem personalitas esset distincta in re ipsa ab essentia, jam non esset omnino unum cum illa, et tamen cum ea uniretur ad constituendam personam: ergo talis persona necessario esset composita.

10. Falsum praeterea est, distinctionem modalem non sufficere ad compositionem. Tum quia persona creata, juxta communem sententiam est composita ex natura et personalitate, quae non distinguuntur nisi modaliter. Tum etiam quia distinctio modalis est vera distinctio, imo et realis juxta ipsum Durandum, ergo illi etiam respondet vera compositio, quia compositio mihil aliud est, quam distinctorum unio. Tum denique, quia ex terminis ipsis per se notum videtur, talem personam non esse simplicem, nam plane simplicior esset, si tali multiplicitate careret. Unde eleganter Bernardus, dicto lib. 5, cap. 7: Nisi omnia unum in Deo et cum Deo consideres, habebis multiplicem Dewn - mihi vero non deest, quid cogitem melius ejusmodi Deo tuo. Queeres quid ? Mera simplicitas. Et ad hoc explicandum tribuit Deo superlativum illud : Unissimus. Eadem ratio sumitur ex Anselmo, lib. de Incarnat., cap. 3, Richardo de S. Victore, lib. 1, de Trinitate, c. 7, et ex Damasceno, lib. 1, de Fide, c. 12, dicente : Deus simplem est et incompositus : quod autem ev multis differentibus coalescit compositum est. Unde cap. 13, generaliter concludit : Illa igitur omnia in Divinitate accipienda, sunt identiter, ut sic dicum, et omnino individue.

1l. Secunda ratio. — Secunda ratio non minus efficax est, quia supposita illa distinctione, personalitas Dei non erit essentiahter Deus, sed suo modo habebit distinctam entitatem ab essentia Dei: erit ergo quid creatum, ut supra argumentabamur et colhgit Bernardus, dicto cap. 7, includens, nihil posse esse in Deo, nisi quod Deus sit. Et declaratur primo, quia talis modus non potest, non esse quid imperfectum, cum non attingat absolutam rationem entis, vel substantiae. Declaratur secundo, quia etiam oportebit, ut talis modus sit in Patre per veram et realem dimanationem ab essentia : atque adeo per efficientiam, quia ex creaturis constat, ad veram efficientiam sufficere distinctionem modalem et naturalem resultantiam. Unde, si humanitas separaretur a Verbo, ut in persona propria constitueretur, necessaria esset aliqua effectio, vel realis dimanatio, per quam tali naturae proprius subsistendi modus tribueretur. Constat etiam, in motu locali veram efficientiam intervenire, cum tamen ibi non fiat, nisi modus ex natura rei distinctus a mobih.

13. Tertia ratio. — Tertia ratio etiam nec applicanda est, quia juxta Durandi sententiam, non solum Paternitas non esset Divinitas, verum etiam, nec Pater posset dici ipsa divinitas, quamvis possit dici Deus: consequens est falsum, ergo. Sequela patet, quia hac ratione Petrus non est humanitas, licet sit homo, quia suppositum Petri addit humanitati modum ab illa distinctum in re. Ita vero se habet Pater ad Deitatem, juxta illam sententiam. Et ratio generalis est, quia pars non praedicatur de toto, neque id, quod se habet ad modum parts, vel componentis de toto composito. Minor autem patet ex dicto capite Damnamus, et ex Bernardo supra, inferente eodem modo: Ergo personee non sunt illa una natura, una essentia, una. deitas . et subjungit : Catholicus es, hoc non dabis. Et Isidorus, lib. 1, de summo Bono, cap. 1, et Boetius, de Trinitate, dicunt: Hoc esse proprium Dei, quod in ipso habens est id, quod habetur, 1d est, persona, quae habet naturam, est ipsa natura.

13. Quarta ratio. — Ex his ergo satis, ut existimo probata est illa pars, quae negat actualem distinctionem in re inter personam et essentiam. Et addi etiam posset inconveniens, quod alias sequitur, scilicet, esse in Deo ahquo modo quaternitatem a parte rei, quia sunt tres modi reales, et una res a parte rei distincta ab ipsis, et tres personae et una natura, quae in re non est ipsae personae. Hoc autem est, quod damnatur in dicto capite Damnamus, vel certe multum ad illud accedit.

14. Satisfit opinioni secundee.—Altera vero pars de distinctione rationis non indiget nova probatione. Nam, ut vidimus, eadem Concilia, iidemque Patres dum negant realem, ponunt rationis distinctionem, vel sub his terminis, vel interdum vocando illam distinctionem secundum considerationem, vel intellectum. Rationes autem sufficiunt, quae pro prima sententia adductae sunt, nam res est adeo nota, ut vix possimus aliter de divinis rebus loqui, ut ex sequenti etiam capite magis constabit. Neque haec distinctio rationis aliquid derogat divina simplicitati, quia haec simplicitas solum consistit in summa identitate rei, cum omnibus rationibus realibus, quae in illa sunt, seu de illa dicuntur. Quin potius haec distinctio indicat excellentiam divinae simphreitatis, quae indivise omnem perfectionem complectitur: unde provenit, ut sub diversis rationibus, seu conceptibus concipi possit a nobis, qui inadaequate et imperfecte res divinas concipimus. In hoc autem haec distinctio rationis consistit, quatenus suo modo potest actualiter consisteret : nam fundamentaliter, seu virtualiter posita est in eminentia ipsius rei, quae unite continet ea, quae in creaturis divisa sunt, sic autem multa continere, non est diminutio simplicitatis, sed potius illius excellentia et consummata perfectio.

15. Modus loquendi evponitur.—Atque hinc intelligi potest (ut quaestiones de modo loquendi tollantur) si semel concedatur, ut re ipsa non esse actualem distinctionem inter relationem et essentiam, neque etiam in re ipsa personalitatem esse proprium modum, quatenus a vera entitate distingui solet : in aliis solum esse differentiam in locutione, sive illa distinctio vocetur rationis, sive formalis, sive virtualis, aut fundamentalis : nam ad hanc distinctionem omnia haec suo modo concurrunt : et ideo a quolibet illorum denominari potest : Proprie tamen et ad tollendam omnem aequivocationem, dicetur, rationis ratiocinate. Non videtur autem simpliciter appellanda, ex natura rei, nisi cum addito virtualis, seu fundamentalis ex natura rei, quia vere habet fundamentum in ipsa re ex natura ejus, non tamen completam, aut veram distinctionem.

16. Primum dubium. — Iquiri vero hic solet. an fundamentum hoc inveniatur intra Deum solum, vel cum aliqua habitudine ad distinctionem inventam in creaturis. Sed ad hoc breviter dicendum est, in hoc mysterio et materia de qua agimus, intra DEUM ipsum sufficiens fundamentum inveniri, ut nos ratione distinguamus communia a propriis, quia ad hoc suffticit ipsa realis distinctio personarum in suis proprietatibus, cum unitate in natura communi. In quo est aliquod discrimen inter hanc distinctionem relationis et essentiae, et distinctionem plurium attributorum inter se vel ab essentia: conferendo illas distinctiones inter se. Nam licet utraque sit tantum distinctio rationis: tamen in attributis distinctio rationis frequentius sumitur per habitudinem vel proportionem ad effectus, vel proprietates habentes actualem distinctionem in creaturis. Dico autem frequenter et non semper, quia inter voluntatem et intellectum divinum, etiam concipimus distinctionem rationis, ex his tantum, quae intra DEUM invenimus, scilicet, ex reali distinctione personarum per voluntatem et intellectum procedentium.

17. Secundum dubium.—CQuaeri etiam solet, an haec distinctio rationis fieri possit per intellectum divinum, aut per visionem claram Dei, vel solum per intellectum creatum, abstracte concipientem DEUM. Sed haec quaestio est generalis de entibus rationis. Viderique possunt dicta in Metaphysica, disp. 7, sect. 1, et disp. ultim., sect. 2. Resolutio unico verbo est. Quamvis Deus cognoscat hanc distinctionem, ut factibilem suo modo ab intellectu creato: proprie tamen non fieri ab ipso Deo, sed ab intellectu inadaequate concipiente res divinas: quia talis distinctio, ut actualis, nihil aliud est, quam denominatio a distinctis et inadaequatis conceptibus ejusdem rei, idemque dicendum est de quocumque intellectu, vidente clare Deum, prout in se est, quia intercedit eadem proportionalis ratio. Et per haec tandem facile definiri potest similis quaestio de distinctione attributorum, quam Torres et alu hic fuse tractant: sed non habet novam difficultatem, nec propria est hujus loci, sed quaestionis tertiee, primae partis, et videri possunt, quae in priori tractatu et in Metaphysica dixi, disp. 30, sect. 6.

18. Ad argumenta prioris sententiae unico verbo respondere possumus; probare solum distinctionem virtualem ex parte rei et rationis ex parte nostra: nam hoc sufficit, ut res illa diversis conceptibus nostris objecta, diversimode definiatur ac praedicetur. Atque hoc etiam satis est ad contradictorias propositiones formandas, ut notarunt Capreolus in 1,d. 2,0.3, art. 3, Cajetanus et Torres, 1 part., quaest. 28, art, 2, quamvis enim diversis modis id declarent, tamen in re idem dicunt. Nam si divina essentia et relationes, prout in seipsis sunt, spectentur, nulla est ibi contradictio, sed est unitas quaedam, scilicet essentiae, cum distinctione quadam videlicet personarum: quae duo inter se non involvunt repugnantiam, ut in superioribus declaratum est.

19. Unde etiam est ibi una res vere absoluta et vere relativa, sine distinctione inter se, quia, ut sic, non involvunt impositionem nec repugnantiam. Quia non est de ratione rei absolutae, ut secundum nullam rationem possit habere respectum: sed solum, ut quatenus absoluta est, illum non dicat. Et idem est e coóntrario, comparando relationem ad absolutum. Quia vero nos loquimur et formamus enunciationes de rebus prout a nobis conceptis: adeo, quando praecise concipimus absolutum, de illo affirmamus proprietates rei absolutae, et negamus quod est proprium relatum, et e converso loquimur de relatione ipsa. Et haec est ratio, ob quam ex illis locutionibus et contradictionibus non possit major distinctio concludi, quam rationis ratiocinatae. Quod etiam in divinis attributis videre licet, inter quae Durandus ipse actualem distinctionem in re ipsa non admittit: et tamen verum est dicere, Patrem generare Filium per intellectum et non per voluntatem, imo etiam in creaturis, ut existimo, hoc aliquando invenitur. Et ad hoc deservire potest exemplum de actione et passione, quo D. Thomas aliquando usus est, ut supra retuli.

PrevBack to TopNext