Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Utrum divinae personae, seu proprietates earum, sint de essentia divinitatis

CAPUT V. UTRUM DIVINAE PERSONAE, SEU PROPRIETATES EARUM, SINT DE ESSENTIA DIVINITATIS.

1. Prima sententia. — In hac quaestione, prima sententia est, personahtates seu relationes non solum esse divinitatem ipsam. sed etiam esse de essentia, et quidditate divinitatem esse de essentiah conceptu relationum. Hanc sequuntur nonnulli expositores moderni divi Thomae, citantque eumdem Thomam, 1 part., quaest. 27, art. 2, ad 3, eo quod ibi afferat: In perfectione divini esse omnia includi. Et simihiter afferunt alia testimonia Patrum: sed illi loquuntur de identitate summa inter relationem et essentiam: non tamen formahliter attingunt punctum quod tractamus. Ex illo vero principio fundari potest haec sententia, quia non videtur posse intelligi, ut ea, quae in re sunt omnino idem, non sint etiam essentialiter idem: ergo necessario unum esse debet de essentia alterius et e converso. Et confirmatur, nam hac ratione dicimus, attributa omnia esse de essentia divinitatis, et divinitatem esse de essentia ipsorum, quae tantam habent identitatem, ut in una ratione formali includantur, si, prout in se est, spectetur. Confirmatur secundo, nam haec propositio, DEUS est Pater, est propositio per se, quia in DEO, nihil est per accidens, ergo praedicatum est de essentia subjecti. Tandem quia paternitas est de essentia Patris, ergo est essentia Dei: quia Pater non habet aliam essentiam, nisi Dei.

2. Vera sententia. — Contraria sententia mihi semper placuit, juxta quam assero, relationes, seu personalitates, vel personas divinas non esse de essentia Divinitatis, nec Dei, ut Deus est. Ex scholasticis hoc satis aperte sentit D. Thomas, 1. part., quaest. 33, art, ad 1, cum dixit: In Trinitate propria non esse de conceptu communium. Idem docuit Henricus, quodlib. 5, q. 6, et bene AEgidius, in 1. distin. 34. art. 2, et idem Argentinus et Torres, q. 28, art. 2, disput. 3, et q. 39, et idem sentit Ferrariensis, 2, contra Gentes, cap. 9. In quo sunt illa verba notanda : Paternitas non esse de conceptu divinitatis, etiam si, prout in se est, concipiatur.

3. Probatur ex Patribus. — Inter Patres invenio fere eadem quaestionem disputatam in Beotio, in quodam libello de Trinitate, sub his terminis. An Trinitas dicatur substantialiter de Deo, et plane sumit, substantialiter, pro, essentialiter. Nam si vocem illam sumeret, prout distinguitur contra accidentaliter, neque esset locus quaestioni, neque ipse quaestionem illam resolveret negative; (Respondet enim, non praedicari substantialiter nam certissimum est, Trinitatem non dici accidentaliter de Deo, sentit ergo, Trinitatem, ut sic, non esse de es- sentia Dei : nam quod est de essentia, essentialiter praedicatur. Eodem modo sumitur haec sententia ex Augustino 5, de Trinitate, cap. 6 et sequentibus, ubi docet: Belationes non preedicari de Deo secundum substantiam , neque etiam secundum accidens, sed ut ad aliquid, quod etiam dixit Boetius. Confirmatur ex eodem Augustino 7, de Trinitate, cap. 2 et 4, dicente : Aliud esse in Patre, esse Patrem, vel esse Deum, seu esse simpliciter. Adjungo praeterea, aliis locis (scilicet 5, de Trinit., cap. 8 et sequentibus, lib, 6, cap. 6 et 7, lib. 11, cap. 10, et lib. 15, cap. 5 et 6) dicere eumdem Augustinum : 7n Deo non esse aliud esse, quam sapientem, vel magnum esse, cum tamen haec etiam distinguantur ratione : licet sint idem in re. Omnibus ergo Augustini locis inter se collatis, licet colligere hanc differentiam inter absoluta attributa et relationes, quod in ipso esse simpliciter, quod est de essentia Dei includitur Sapientia, Magnitudo, et omnis similis perfectio, non tamen includitur Paternitas. Eodemque modo sumi potest eadem assertio ex Anselmo, lib. de Spiritu sancto, in principio, ubi de essentia, et Paternitate eodem modo, quo Augustinus loquitur.

4. Denique illam insinuare mihi videntur Concilia, et Patres, quoties distinguunt in Deo communia a propriis, et communia vocant essentialia : propria vero non ita, sed personalia. Et eodem modo distinguunt absoluta a relativis. At vero si relationes essent de essentia Deitatis, essent aeque essentialia , ac ipsa absoluta. Favent etiam Concilium Lateranense, in capite Pirmiter, et capite Dumnamus, Florentinum et alia, dum dicunt: Patrem commnnicasse Filio totam essentiam, non vero relationem : nam hoc esse verum non posset, si ipsa relatio esset de essentia Deitatis.

5. Ratio prima. — Relationes ad hance sententiam confirmandam necessariae, et evidentes, mihi videntur, supposito mysterio, in quo secundum se spectato fundata haec veritas, et non tantum in nostro modo concipiendi. Probatur ergo primo, quia quidquid est de essentia singularum personarum : sed tres relationes non sunt de essentia singularum personarum : ergo nec sunt de essentia Dei. Consequentia legitima est in secunda figura. Minor constat, quia nulla persona est Trinitas. Major vero patet , quia singulae personae sunt verus Deus : ergo quidquid essentialiter convenit Deo, convenit singulis personis. Atque hanc rationem fere sub eisdem terminis, habet Boetius supra, et ex illa colligit, nihil eorum, quae ita dicuntur de personis. ut de omnibus dici non possint , dici substantialiter de Deo. Ita etiam respondent omnes Patres Arianis, qui contrario argumento nitebantur probare, substantiam Patris esse diversam a substantia lilii : quia Pater est ingenitus : Unde argumentabantur : Vel ingenitum dicitur substantialiter de Patre, vel non : si non, ergo accidentaliter, quod dici non potest : si vero dicitur substantialiter, ergo alia est substantia Patris a substantia Pilii. Patres autem, sentientes hanc ultimam illationem esse bonam, respondent, negando, dici substantialiter : atque etiam negant dici accidentaliter, sed rclative: ergo praedicata propria personarum non sunt essentialia, ut recte intulit Boetius.

6. Secunda ratio. — Secundam rationem adducit Boetius supra his fere verbis: Personee divise sunt : Hssentia autem indivisa : ergo necesse est, vocabulum eam personis originem ducens ad substantium non pertinere : lntjusmodi uutem est nomen Trinitatis et quodlibet aliud relationem significans : ergo Trinitas, vel relatio non est de substantia, id est, de essentia DET. Cujus rationis efficacia in hoc consistit, quod divina essentia tota ita est una et simplex, ut in ratione essentiae nullam distinctionem admittat, quod manifeste colligitur ex unitate perfecta personarum in essentia, idque supponunt omnia Concilia, ubicumque hanc unitatem explicant. Relationes autem intrinsece postulant distinctionem : Ergo impossibile est, ut relationes, quatenus relationes sunt, constituant essentiam, quatenus essentia est, ergo non sunt de essentia divinitatis, nam si de illius essent essentia, suo modo complerent illam in ratione essentiae, seu talis naturae.

7. Rationes alie. — Ad hanc rationem reducuntur aliae, quae fieri possunt. Ut, verbi gratia, quod essentia tota est communis : ergo tota est absoluta : ergo non includit essentialiter relationes. Item, quod Pater communicat Filio per generationem totam substantiam, et essentiam suam, ut definitur in capite Daminamnus et non communicat Paternitatem : ergo Paternitas non intrat rationem essentiae. Rursus e converso, Pater prius origine, quam generet Filium, est complete et essentialiter Deus, ergo per generationem Filii non producitur aliquid quod sit essentiale Deo : producitur autem persona Fii et nostro modo concipiendi comprocucitur ejus relatio, ergo illa non est essentia DEO. Idemque argumentum fieri potest de ersona Spiritus sancti. Omnia vero haec argumenta (si recte spectentur) in uno illo continentur, quod nulla persona per se sumpta esset simphciter Deus, si collectio relationum esset de essentia Dei, quod si collectio non est, neque aliqua relatio in particulari esse potest, quia eadem omnino est ratio, ut per se constat.

8. Praecluditur evasio. — Respondent vero aliqui, quod licet omnes relationes sint de essentia divinitatis, nihilominus unaquaeque persona est DEUS : qui ad hoc sufficit, ut in se habeat illam naturam, quae identificat sibi omnes has relationes. Verumtamen, aut haec responsio confundit identitatem realem cum inclusione essentiali, aut manifestam involvit repugnantiam. Quia si relationes secundum rationes proprias pertinent ad essentialem constitutionem divinitatis, non potest intelligi divinitas integra et completa esse in aliquo, ita ut identificetur cum illo, nisi etiam relationes omnes eodem modo in illo sint, et cum illo identificentur. Quod patet, manifeste in quocumque attributo divino, verbi gratia , Omnipotentia, nam quia illud est de constitutione essentiali divinitatis, fieri non potest, ut aliqua persona in se habeat veram divinitatem sibi identificatam quin eodem modo habeat omnipotentiam : etsi per impossibile fingeretur habere in se entitatem essentiae et non omnipotentiam cum eadem idenütate, non posse dici, habere totam essentiam divinitatis: ergo idem sequitur, si relationes essentialiter constituunt divinitatem.

9. Deinde declaratur exemplis ex creaturis sumptis. Nam si animal, verbi gratia, in suo conceptu essentiali includeret differentias contrahentes, verbi gratia, rationales, etc. Nullo modo dici possest,totam essentiam animalis esse in homine, et sic de aliis speciebus, quamvis in singulis speciebus animal identificetur in re cum propria uniuscujusque differentia. Ergo idem est in praesenti. Nam licet sit diversitas in hoc, quod ratio animalia est communus tantum secundum rationem, essentia vero realiter : nihilominus in eo est rationis paritas, quod essentia intrinsece coalescens ex oppositis rationibus, non potest tota inveniri in singulis inferioribus, vel quasi inferioribus, in quibus rationes illae oppositae simul esse non possunt. Aliud etiam exemplum est de personalitate humana : nam si haec esset de essentia humanitatis, non inveniretur tota essentia hominis, ubi talis personalitas non esset. Unde e contrario, quia in Verbo divino est totum id, quod pertinet ad essentiam hominis absque il- la personalitate creata, recte concludunt theologi, hujusmodi personalitatem non pertinere ad constitutionem humanae essentiae. Ergo simili modo philosophandum est de divinis personalitatibus, hac observata differentia, quod in humanitate est distinctio ejus a propria personalitate, propter utriusque imperfectionem et limitationem, et realem separabilitatem : in Deo vero eminenti modo est id, quod pertinet ad constitutionem naturae, et quod spectat ad constitutionem personae, servatis uniuscujusque propriis rationibus, sinedistinctione in re, propter infinitatem et simplicitatem divinae naturae.

PrevBack to TopNext