Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Satisfit fundamentis contrariae sententiae et eorum occasione nonnulla dubia expediuntur

CAPUT VI. SATISFIT FUNDAMENTIS CONTRARIAE SENTENTIAE ET EORUM OCCASIONE NONNULLA DUBIA EXPEDIUNTUR.

1. Fundamentum contrariae sententiae fere solutum jam est. Sumebatur enim ex identitate relationum, ac personarum cum essentia, inferendo ex illa mutuam inclusionem essentialem. Quae illatio necessaria non est, ut ex creaturis etiam intelligi potest, juxta receptum loquendi, et sentiendi modum. Humanitas enim, ut sic, non distinguitur in re ab hac humanitate, nec species ab individuo et nihilominus differentia individualis non est de essentia humanitatis, seu speciei. Quo exemplo utuntur sancti, maxime Graeci ad hoc mysterium explicandum. Dicunt enim illud esse essentiale, quod est commune, quod vero est particulare, non esse essentiale, comparant autem proprietates relativas differentiis individuantibus. Maxime autem hoc potest habere locum in Deo, propter infinitatem divina naturae: sicut ab infinitate habet illa natura, ut sic realiter communis tribus relationibus: Ita etiam habet, quod in illis intime includatur: Quia tamen secundum se est simpliciter infinita, quod formaliter non habet a relationibus: ideo secundum se est perfecta et completa essentia absque formalitate relationum, solumque illas requirit ad particularem modum subsistenti. Ita ergo potest esse identitas in re, sine inclusione essentiali mutua. Neque in hoc est eadem ratio de absolutis attributis et relationibus: nam attributa sunt ibidem adaequate, et convertibiliter cum essentia: relationes inadaequate. Item, attributa dicunt perfectionem formaliter necessariam ad summam perfectio- nem intensivam entis: non sic autem relationes. Propter quod ego existimo attributa ita comparari ad essentiam, ut et sint de conceptu essentiali ejus, et ipsam etiam essentialiter includant, non esse autem idem de relationibus.

2. Deus est Pater qualiter praedicatio sit.— In confirmatione prima illius opinionis petitur dubium. Qualis praedicatio sit haec. Deus est Pater. Quod tractant D. Thomas, 1 part., quaest. 39, art. 5 et 6, et Boetius, et Augustinus, citatis locis. Et quidem immprimis nullus catholicus dubitat, quin vera sit. Deinde certum est, non esse praedicationem accidentalem quoad rem, quae praedicatur, quia est vera substantia, seu substantialis modus, ut loquitur Cajetanus, 1 part.. quaest. 30, art. 4. Quoad modum vero praedicationis, aliqui vocant illam accidentalem, quia est veluti inferioris de superiori. D. Thomas, autem hoc non admittit, quia in DEO, inquit, non est superius et inferius : sed id, quod videtur esse commune, singulare est et ejus communitas est realis: Id autem, quod videtur esse inferius, esse proprietas intrinseca, quamvis inadequata illius rei communis. Dicit ergo D. Thomas Propositionem illa esse per se. Quod Cajetanus et Thomistae, cum addito exponunt, esse per identice et insinuat D. Thomas dicens esse per idenLitatem. Haec autem responsio erit absolute vera, si in subjecto non DEUS in concreto, sed Deitas in abstracto ponatur, scilicet, Deitas est Pater. Quia (ut D. Thomas dixit in art. 5), Deitas ex modo significandi non supponit pro persona, et ideo ex vi formals praedicationis non praedicantur de se, sed solum propter summam identitatem. At vero Deus in concreto per se habet posse supponere pro persona, quia significat Deitatem, ut in habente. Unde, quia Pater habet Deitatem formaliter et ex vi enuntiationis, potest praedicari de Deo. Non tamen praedicatur per se in primo modo ab Aristotele posito, quia praedicatum non est de essentia subjecti: potest autem dici praedicari per se in secundo modo, quia subjectum de essentia praedicati, ut infra ostendam et quia proprietas illa, quam formaliter significat Pater, est per se et necessario conjuncta cum Deitate, ut ex vi foecunditatis et pertectionis ejus.

3. Deus est Trinitas qualis.—Dbe altera vero propositione DEUS est Trinitas. Gilbertus, (ut D. Thomas, dicto art. 6, ad primam refert) negabat illam esse veram, quia Deus solum personaliter ei quasi divisim supp omit pro per- sonis : nulla autem personarum est Trinitas. Sed certum, ac de fide censeo, illam propositionem esse veram. Tum, quia haec est vera, Trinitas est DEUS : ergo et altera est vera per simplicem conversionem. Tum etiam, quia Deus non tantum est Pater, vel Filius et Spiritus sanctus sigillatim, ac divisim, sed ctiam simul et conjunctim. Et oppositum fundamentum nullius momenti est, quia Deus, vel potest ibi supponere pro hoc Deo communiter subsistente, ut infra dicemus, vel collective pro tribus personis, juxta exigentiam praedicari. De qualitate autem illius propositionis idem dicendum est, quod de praecedenti: est enim per se secundo modo propter easdem rationes. Quod significant Cajetanus, dicto art. 4, et Scotus 1, distnct. 23, quaet. 1, quatenus asserunt, in Trinitate nihil de Deo communiter dici, nec de omnibus personis (extra Deitatem) nisi ad modum proprii. Dices, ergo etiam haec locutio erit vera, DEUS, in quautun Deus, est Trinitas. Respondeo, habere posse verum sensum, si dictio illa, 7n quantum, non designet, vel reduplicet immediatam rationem formalem, per quam convenit praedicatum, sed quasi radicelem nostro modo concipiendi : sicut haec est vera, homo, in quantum homo, est visibilis. At si reduplicet rationem formalem, non erit vera, quia Trinitas non est de formali et essentiali conceptu Dei, alioqui quaelibet persona esset Trinitas, quia quaelibet est verus Deus.

4. An Paternitas sit essentialis Patri.— In altera confirmatione petitur aliud dubium, an Paternitas sit de essentia Patris et consequenter, an haec sit essentialis et per se primo, Pater est Pater, vel Pater est persona divina. Respondeo ad priorem partem, aliud esse loqui de essentia Patris simpliciter, aliud de quidditate, seu ratione formali ejus, quatenus Pater est. Priori modo, paternitas non est de essentia Patris, tam secundum principia philosophiae et Metaphysicae, quam secundum veram theologiam. Essentia enim personae, vel suppositi substantialis est illa natura, quae est principium operationum : nam ab illa habet res suum esse simpliciter, personalitas autem non est essentia, sed modus essentiae. At vero Pater dicit substantiale suppositum et Paternitas non est natura ejus, nec principium operationum, sed modus substantialis ejus: non est ergo essentia ejus. Quod recte confirmat theologicum argumentum tactum, quia eadem est essentia trium personarum.

5. Quomodo esse Patrem dicatur de prima perscua.—nde de illa propositione, 4uc per- sona, est Pater, seu est divina persona, quidam dicunt esse accidentalem, sicut haec Petrus est individuum . sed hoc non recte dicitur, etiam secundum modum praedicationis, ut ex dictis constat et ex ipso etiam exemplo. Nam loquendo de individuo secundum rem et non secundum rationem, intrinsece convenit Petro et non accidentaliter esse tale individuum. Cajetanus ergo, dicta quaest. 30, art. 4, sentit, illam propositionem esse per se primo et essentialem : Quia licet Paternitas non sit de essentia Patris absolute sumpti, est tamen de essentia Patris, ut Pater est. Quod maxime videtur confirmari: quia Pater dicit totum id, quod est in prima persona: ergo dicit essentiam ejus. Quae sententia probabilis est. Mihi tamen videtur proprius dici, propositionem illam, Pater est. Pater, esse identicam, et ideo includere, et essentiale, et non essentiale, seu personale et ex hoc posteriori capite non esse proprie essentialem. Illam vero propositionem, Pater est persona divina, simpliciter loquendo magis pertinere ad secundum modum dicendi per se, quam ad primum, ut sentit Scotus, dicta distinct. 23, et dist. etiam 26, 8 Tertia opinio. Quia in eo formaliter praedicatur ratio personae, et haec non est de essentia subjecti: Non nego tamen, quin, si formaliter communis ratio personae ad talem personam comparetur, habeat modum praedicationis essentialis, quae non sumitur semper ex absoluta essentia rei, sed ex quacumque ratione formali et quidditativa communi, ad sua inferiora formaliter comparata.

PrevBack to TopNext