On this page
Caput 7
Caput 7
Sit-ne divina essentia de conceptu essentiali, et quidditativo singularum relationum, ac proprietatum
CAPUT VII. SIT-NE DIVINA ESSENTIA DE CONCEPTU ESSENTIALI, ET QUIDDITATIVO SINGULARUM RELATIONUM, AC PROPRIETATUM.
1. Titulus quaestionis declaratur. — Quaestio haec non ita habet locum in personis in concreto conceptis, et significatis, sicut in relationibus, vel proprietatibus in abstracto sumptis. Nam de personis certum est, divinam esseniiam in earum conceptu intime et essentialiter includi, quia quaelibet persona essentialiter est Deus: et quia in universum, persona est intellectualis naturae individua substantia, ergo in Deo persona est naturae intellectualis per essentiam individua substantia: seu incommunicabilis substantia : ergo divina natura est de essentiali conceptu divinae personae. hatio denique universalis est, quia persona dicit substantiam individuam completam, ac proinde intrinsece constantem ex natura, et personalitate : ex natura (inquam) tanquam ex essentia : ex personalitate vero tanquam ex modo essentiae, quod suo modo et seclusis imperfectionibus, in divinis etiam personis locum habet. Hae vero rationes non ita procedunt in relationibus , vel proprietatibus in abstracto sumptis, et ideo de illis solis quaestio hic proponitur, quia cum quaestione superioris capitis connexa est.
2. Prima opinio negans. — Fundamentum. — In ea ergo nonnulli moderni auctores docuerunt, sicut relationes non sunt de conceptu essentiali divinae naturae, ita etiam e converso divinam naturam non esse de conceptu essentiali relationum. Asseruntque in suum favorem D. Thomas qui eis favere videtur in quaest. 8, de Potentia, art. 2 et 6, quamvis ait, quod sicut haec propositio, Essentia est Paternitas, non est per se, ita neque haec, Paternitas est essentia - ergo sentit neutram esse de conceptu alterius. Rationes vero quae pro hac sententia fiunt, omnes fundantur in nostro modo concipiendi et in hoc metaphysico principio, quod quando duo comparantur, ut determinans, et determinabile, seu ut forma contrahens, et contracta, nccessario debent ita distingui, ut neutrum includatur in conceptu alterius. Ita enim se haber dvina essentia et relationes: nam essentia est leterminabilis et quasi contrahibilis, relatio vero est determinans et quasi contrahens : ergo distinguuntur illo modo.
3. Prima confirmatio Concilii Florentini. — Confirmatur, ac declaratur primo : nam divina persona constat ex essentia et relatione, ut in Concilio Florentino, sess. 19, et seepe alias dicitur: ergo resolvitur nostro modo concipiendi in essentiam, et relationem, tanquam in duo mortuo condistincta, ita ut neutrum alterum includat. Nam alias, si semper maneret essentia inclusa in relatione, non esset vera resolutio,etiam secundum conceptum, quia totum id, quod includebat persona, quae resolvi dicitur, manet inclusum in ipsa relatione. Unde, in quacumque resolutione reali, ita observari videmus, scilicet, ut ea, in quae sit resolutio, mutuo se excludant, ergo idem esse debet in resolutione conceptuum, quae sit ad imitationem resolutionis realis. Quod etiam in aliis omnibus conceptibus extra hane materiam invenitur, ut cum resolvitur individuum in speciem et differentiam individuantem et species in genus et differentiam, etc. Quod si de transcendentibus, afferatur in- stantia in contrarium, non admittitur ab his auctoribus: ex quibus aliqui propterea putant, non posse dari conceptum communem transcendentalem. Scotus autem e converso, quia ilIum conceptum admittit, videtur negasse illum includi in modis determinantibus ipsum.
4. Secunda confirmatio. — Unde confirmatur secundo, quia si relatio includeret essentiam, non posset constituere personam, quia repugnat constituens includere totum id, quod includit constitutum cum secundum modum intelligendi comparentur, ut totum et pars. Patet etiam eadem sequela. Quia si Paternitas, verbi gratia, constituit, ergo intelligitur, ut adveniens essentiae: ergo non potest intelligi, ut secum afferens essentiam: nam haec duo repugnant: ergo e contrario, si intrinsece includit essentiam, neque illi advenit, nec constituit personam. Tandem confirmatur, quia alias haec propositio esset formalis, Filiatio est essentia, cum praedicatum sit essentia subjecti: ergo quidquid proprie dicitur de essentia, dicetur de filiatione. Unde hae omnes locutiones essent verae, Filiatio intelligit, est sapienlia, et similes. Atque adeo, F'ilius eodem esset sapientia, quo Filius, seuw Verum, quod est contra Augustinum 7, de Trinitate, cap. 2.
5. Tertia confirmatio .—Nihilominus dicen-dum censeo, Divinam naturam essentialiter includi in relationibus ipsis, neque posse ab eis praescindi eodem modo, quo relationes ab illa praescinduntur. Ita tenent Henricus, quodlib. D, quaest. 6, Torres, 1 part., quaest. 28, art. 2 disp. 3, et omnes fere citati, cap. 5, praesertim D. Thomas qui hac ratione dixit in Trinitate. Communia esse de conceptu propriorum. ldemque supponit Hichardus de Saneto Victore, lib. 1, de Trinitate, cap. 1, et lib. 5, a principio, si attente legatur. Patres etiam Concili Rhemensis cum docuerunt, ipsas etiam personalitates esse Deum, ut infra videbimus, hoc sensisse, vel supposuisse videntur. Ut autem ratione hoc declaremus, adverto, duobus modis posse intelligi hanc inclusionem essentiae in relationibus. Uno modo in re ipsa, alio modo loquendo etiam secundum nostros conceptus, seu juxta modum nostrum concipiendi. Dtroque ergo modo recte explicato vera est conclusio. Prior tamen sensus est praecipue in tentus, etin eo est maxime attendenda differentia inter relationes comparatas ad essentiam et essentiam comparatam ad relationes.
6. Probatur ergo assertio quoad priorem sensum. Primo, quia divinitas est de essentia Patris, quod nullus dubitat: ergo est de es- sentia Paternitatis et idem est de caeteris personis. Probatur consequentia, quia in divinis ita comparantur abstractum et concretum, ut nihil essentialiter includat unum, quod non includat aliud. Praesertim quando sermo est de concreto immediato et adaequato ipsi abstracto, ut infra capite decimo, et latius libro septimo constabit. Et nunc breviter declaratus, quia concretum, in Deo nihil aliud est, quam ipsa forma subsistens, propter summam Dei actualitatem et simplicitatem. Si ergo in praesenti Pater nihil aliud est, quam ipsa Paternitas, ut passim loquitur D. Thomas praesertim, quaest. 28 et 29, primae partis: ergo Paternitas subsistens essentialiter includit, quidquid includit Pater. Est autem subsistens ex prcpria ratione relativa, ut supra ostensum est: ergo relatio illa in propria ratione sua necessario includit essentiam.
7. Secunda ratio sit, quia quaelibet relatio divina, Paternitas, verbi gratia, est Deus, ergo est essentialiter Deus, ergo includit in suo conceptu essentialem deitatem. Antecedens certum est, tum ex Conciliis supra citatis, tum etiam, quia quidquid est in Deo, est Deus, ut ex commune axioma theologorum omnium, quia hoc necessarium est ad perfectionem Dei. Et probari etiam potest ex dictis supra contra Gilbertum. Secunda item consequentia manifesta est, nam impossibile est, aliquid esse essentialiter tale, nisi in suo conceptu essentiali includat tale praedicatum, seu formam, a qua illud desumitur.
8. Primam autem illationem aliqui negant, dicentes, Relationem esse identice Deum, non tamen essentialiter. Sicut e converso, Deus est Pater, et Deitas est Paternitas, et tamen non essentialiter, juxta nostram sententiam, sed identice. Nihilominus in hac appellatione, seu in hoc praedicato, Deus, existimo consequentiam esse optimam. Quae probatur primo, quia quidquid est Deus, est summe perfectum, quod esse, aut concipi potest, sed majoris perfectionis est includere essentialiter deitatem, quam quocumque alio modo : ergo quidquid vere est Deus, est essentialiter Deus. Secundo, quia ipsamet denominatio Dei est denominatio essentialis : nam sumitur a natura essentialiter constituente talem rem. Propter quod existimo, nihil esse in Deo, in quo non intime et essentialiter non includatur divinitas. Neque est simile, quod objiciebatur, quia esse Patrem non est denominatio essentialis, sed personalis: nec Paternitas est talis perfectio, cujus essentialis inclusio necessaria sit ad summam per- fectionem entis, loquendo, ut loquimur, formaliter de Paternitate et non tantum eminenter, ut supra declaratum est.
9. Atque ex his facile probatur, et declaratur assertio in alio sensu, scilicet, in ordine ad nostrum modum concipiendi. Circa quam partem advertere oportet, duobus modis intelligi posse unum conceptum objectivum includi in alio. Primo, ut distincte, ac formaliter objectum conceptui formali, id est, ut distincte et in se consideratum. Secundo, ut confuse contentum et inclusum in illo objecto, quod distincte cogitatur. Priori modo non est dubium, quin possit cogitari a nobis distincte et expresse Paternitas, non concipiendo distincte essentiam. Quod etiam in conceptu inferioris respectu superioris sape contingit, quia nimirum ipsummet inferius non exacte penetratur, nec comprehensive cognoscitur per talem conceptum: non ergo loquimur in hoc sensu in praedicta assertione. Posteriori autem modo dicimus, necessario includi essentiam in divina relatione, etiam prout a nobis concepta. Hoc enim necessario sequitur ex priori puncto. Primo, quia id, quod est essentialiter superius necessario includitur dicto modo in conceptu inferioris, ut animal in conceptu hominis, ens in conceptu cujuscumque differentiae, vel modi quantumcumque simplicis, sed divina essentia comparatur ad relationes, etiam abstracte conceptas, tanquam essentialis forma communis, non secundum rationem tantum, sed secundum rem, ergo saltem confuse necessario includitur essentia in conceptibus relationum. Secundo, declaratur in hunc modum, quia non potest concipi Paternitas divina, quin in ejus conceptu includatur esse ens reale: vel ergo includitur ibi ens creatum, vel increatum, non enim potest abstrahi, quia non agimus de ente in communi, sed de tali ente ordinis divini et in ipso Deo existente : tale autem ens non potest esse creatum, ut per se constat: ergo in conceptu suo includit, quod sit ens increatum, hoc autem esse non potest sine inclusione essentiae, ut superiori libro ostensum est: ergo in illo conceptu necessario includitur essentia saltem confuse, ut declaratum est.