Text List

On this page

Caput 8

Prev

How to Cite

Next

Caput 8

Caput 8

Satisfit argumentis contrariae sententiae et duo dubia illorum occasione incidentia expediuntur

CAPUT VIII. SATISFIT ARGUMENTIS CONTRARIAE SENTENTIAE ET DUO DUBIA ILLORUM OCCASIONE INCIDENTIA EXPEDIUNTUR.

1. Argumenta contra nostram sententiam objecta imprimis non procedunt contra eum sensum, quem ad rem ipsam pertinere diximus: quia omnia fundantur in modo nostro concipiendi, ut constabit facile attente illa consideranti. Quatenus vero applicari possunt contra alium sensum de modo concipiendi nostro, non difficile solvuntur. Nam illud principium, in quo fundantur, scilicet, quod omnis conceptus includens alium communem, est resolubilis in duos, qui ad invicem non se includant, est falsum. Estque optimum exemplum in transcendentibus, quae et dicunt conceptum communem et includuntur in modis, quibus suo modo contrahuntur et licet eorum communitas non sit rei, sed rationis: id nihil obstat, quia non oportet exemplum esse in omnibus simile, neque in hoc mysterio inveniri potest, de illo vero exemplo videri possunt, quae dixi, disput. 2, Metaphysicae, per totam, maxime sectione ultima. Argumenta vero, quae contra hoc fiunt, solum probant, conceptum communem posse praescindi ab inferiori et ipsum etiam inferius dupliciter posse a nobis concipi, scilicet, abstracte et concrete, seu per modum totius, vel partis. Quod nos saepe facimus in rebus omnino simplicibus, etiamsi in re ipsa nihil includat conceptus unius, quod non includat etiam concepturus alterius, ut patet in his, Deus in Deitas, et in his etiam Zns et Entitas. Et hoc etiam sufficit ad constitutionem divinarum personarum, de qua postea latius.

2. Qualis sit haec, Paternitas est essentia.— Solum propter quoddam testimonium D. Thomae ibi citatum dubitari potest, an haec sit vera locutio, Paternitas est essentia, et qualis sit. Et quoad priorem partem, D. Thomas supponit, illam locutionem esse veram, saltem identica ob summam simplicitatem. Quoad alteram vero partem dicit non esse per se. Et prior quidem pars manifesta est ex dictis, nec difficultatem habet si in legitimo sensu accipiatur. Est enim aliquo modo ambigua illa locutio. Nam significari per illam potest, Paternitatem esse rationem essentialem Dei, et in hoc sensu falsa est, ut ex praecedentibus constat. Proprie vero significat, essentiam esse communem et Paternitati intrinsece, vel identice convenire: Quod verisimum est. Altera pars de qualitate illius propositionis non caret aliqua difficultate, diximus enim divinitatem esse de essentia relationum: id autem, quod est de essentia, praedicatur per se. Dico ergo, si rem ipsam, spectemus, revera ita esse, D. Thomas autem considerasse formam praedica- tionis. Nam haec abstracta significare videntur formales rationes praecisas et proprias, et quia ratio formalis unius extremi praecise concepta, non est ratio alterius, ideo dixit D. Thomas illam propositionem non esse per se. Similisque dubitatio tractari solet a Metaphycis de his abstractis, bwmanitas est animalitas, et quae ibi dicuntur possunt hic applicari. Videatur in Metaphysica nostra, disp. 6, sect. 10. 3. Esse communicabilem sit-ne de essentia divinitatis.—Ultimo dubitari potest, an saltem sit de essentia divinitatis esse communicabilem tribus personis, atque esse in illis. Et ratio dubitandi est, quia omne praedicatum conveniens divinitati ratione sui et non ratione relationis, est essentiale, sed esse communicabilem tribus personis convenit divinitati ratione sui, ergo est praedicatum illi essentiale. Major patet, tum quia illud est praedicatum absolutum. Tum etiam, quia non est personale, ergo est essentiale non enim datur medium. Tum denique, quia convenit illi ratione suae infinitatis, quae essentialis est. In contrarium autem est, quia praedicata essentialia sunt communia singulis personis (hinc enim supra probavimus, praedicatum relativum non esse essentiale) sed esse communicabilem tribus, vel esse in tribus de nulla persona dici potest: ergo non est aliquid essentiale. Et confirmatur, nam, hac ratione, licet homo, ut sic, sit communis multis individuis: nihilominus illa communitas non potest esse essentialis naturae humanae, quia in singulis individuis illam non habet, ergo similiter, etc.

4. Resolutio affirmautiva. — Respondeo breviter, esse communicabilem tribus personis simpliciter loquendo esse praedicatum essentiale divinitatis, ut priora argumenta convincunt. In hoc autem praedicato explicando, cavendum est, ne adjungatur relatio, tanquam intrinsece complens praedicatum: nam tunc jam non esset praedicatum essentiale, sed notionale. Et hujusmodi existimo esse cum dicitur, actu esse in tribus. Quia hoc, esse in, non est modus realis divinitatis distinctus ab ipsis relationibus: nihil enim aliud est, quam esse terminatam tribus relationibus. Cum vero dicitur communicabilis tribus, nihil aliud explicatur, quam foecunditas et infinitas ipsius divinitatis, quam essentialis illi est, eamque habet, et ut praecisa a personis, et ut existens in omnibus simul, eamdemque retinet in singulis. Nam licet terminata sit per relationem unius personae, adhuc manet naturaliter communicabilis aliis personis.

5. Atque hoc satis est, ut tale praedicatum conveniat singulis personis, non enim habet convenire illis, ut constitutus per suas relationes, sed ut habentibus talem naturam: et ideo necesse non est, ut persona dicatur communicabilis: sed habere naturam communicabilem. Neque est simile, quod afferebatur de communitate: quia non est illa proprietas realiter conveniens alicui naturae, quae in re ipsa vere ac proprie una sit. Quod si in natura humana individua et singulari consideretur, quod est communicabilis supposito, sic etiam est longe diversa ratio, quia, ut sic, non est natura sua communicabilis multis suppositis, neque etiam est communicabilis per identitatem omnimodam cum ipso supposito. In hoc autem est aliqua similitudo, quod illa natura etiam existens in suo supposito, retinet illam proprietatem, quae tamen non praedicatur de ipso supposito, ita ut ipsum dicatur communicabile, sed habere naturam tali modo communicabilem.

PrevBack to TopNext