On this page
Caput 9
Caput 9
Tres divinas personas habere eamdem perfectam unitatem in omnibus attributis divinis
1. Haec veritas resoluta fere est, in libro praecedenti: nam declarando, quae praedicata multiplicentur in divinis personis, diximus haec non multiplicari. Unde sequitur habere in eis illam unitatem, et praesertim propter quumdam difficultatem de omnipotentia, illam proponimus.
2. Dicimus ergo primo. Omnes divinas personas habere omnia et eadem numero attributa, quae Divinitati seu Deo conveniunt. Haec assertio est de fide, et ex Scriptura sumitur ex eisdem locis, quibus probatur divinitas personarum. In Conciliis vero expresse traditur in Lateranense, in capite Firmilter et capite Damnamus, et in Toletanis, 6 et 11, in Confessione fidei, et in Concilio Ephesino, tom. 5, cap. 22, ubi sic habetur: Quelibet personarum Deus perfectus est, id est, omnibus proprietatibus Deitatis ornata esse noscitur et creditur. Ex Patribus etiam omnes saepe citati, maxime Damascenus, lib. 1, de Fide, cap. 8 et sequentibus, Richardus de Sancto Victore, lib. 1, de Trinitate, cap. 11, et lib. 3, cap. 22. Sic etiam dicit Ambrosius, lib. 1, de Fide, cap. 2: Unitas potestatis excludit numeri quantitatem. Quod idem proportionaliter dici potest de quolibet attributo. Denique hoc concludi potest ex dictis de unitate Divinitatis, nam una Divinitas unum habet intellectum, unam voluntatem, et sic de aliis attributis: ergo quae habent unitatem numericam in Divinitate, eamdem necessario habent in omnibus attributis. Deinde, hic valet locus argumentandi ab unitate in tertio, a unitatem inter se, ut in divinis argumentatur etiam aliquando D. Thomas, 2, contra Gentes, cap. 9. Quia haec attributa non habent inter se oppositionem, et ideo adaequate idenüficantur Divinitati, ac subinde etiam idem sunt cum omni illo, cum quo identificatur Divinitas.
3. Secundo dicendum est, omnia haec attributa esse de essentia singularum personarum et relationum, licet relationes non sint essentiales illis. Haec assertio sequitur ex dictis, et cum eadem proportione est intelligenda, nam omnia praedicata, quae realiter intrinsece, ac necessario dicuntur de divinis personis, aut notionalia sunt aut essentialia. Quod hic annotare volui, ut intelligatur, quam sit falsa sententia eorum qui negant haec attributa esse de essentia Divinitatis seu Dei, ut Deus est. Namssi sunt de essentia personarum, necessario erunt de essentia Dei, vel fingere necesse est alium ordinem in hujusmodi praedicatis divinis, praeter notionalem et essentialem, contra omnes probatos theologos et contra modum loquendi Patrum et Conciliorum, et contra rationem: quia quidquid non est de essentia vel de persona, accidentale est. Sed de hoc latius alibi, et videri possunt quae dixi in disputatione Metaphysicae.
4. Primum dubium de esse improducto. — Tres vero difficultates occurrunt. Prima est de hoc attributo : Esseomnino improductum, quod convenit Deitati, seu huic Deo, ut sic et in illo non conveniunt omnes personae, imo nulli convenit, nisi soli Patri, et tamen est attributum essentiale, cum conveniat Deo ratione Deitatis. Et hinc etiam dubitari potest de attributo aeternitatis : nam licet conveniat omnibus personis, quatenus dicit durationem sine principio, vel mutatione: tamen quatenus dicit necessitatem essendi, non videtur convenire personis omnibus eo modo, quo convenit huic Deo: nam Deo convenit a se et sine productione, non vero personis omnibus.
5. Haec difficultas facilem habet solutionem: ita enim de illo attributo improductum, quatenus absolutum est, judicandum est, sicut in praecedenti capite dixi de attributo communicabilitatis. Nam esse improductum, sicut convenit Deo, in quantum Deus est, seu Deitati, ita etiam omnibus personis convenit habere esse essentiale, omnino improductum. Quia licet Filius et Spiritus sanctus habeant illud esse communicatum per productionem personae: ipsum tamen esse, vel divinitas ipsa non producitur. Non pertinet autem ad attributum essentiale Dei, quod sit persona improdueta: imo quamvis hoc Patri conveniat, non est ex vi solius Deitatis, sed ratione suae proprietatis, ut infra videbimus. Unde etiam facile constat, eeternitatem (ut supra etiam tetigei), esse eamdem et ejusdem rationis in omnibus personis, quia convenit illis ratione ejusdem esse per essentiam, in omnibus existentis et cum aequali necessitate. Nam hcet Pater sit a se, et Filius a Patre, tam necessario habet illud esse Filius, sicut Pater, et Pater ipse tam necessario generat, sicut est. Unde sola superest diversitas in modo habendi illud esse, qui solum est modus originis , seu relationis.
6. Secundum dubium de apgmopriatis attributis. —Secunda difficultas est, quia quaedam praedicata absoluta tribuuntur singulis personis, tanquam propria illarum, ut Filio, Sapientia et veritas, Spiritui sancto Amor et Bonitas, Patri Dominatio, auctoritas, etc. Hane difficultatem propono, ut attingam verbum unum de appropriatione attributorum. Non enim defuerunt haeretici, qui dixerint, haec attributa, vel omnia, vel aliqua non esse tantum appropriata, sed etiam propria personarum, ut colligitur ex Bernardo, Epist. 190. Est tamen manifesta haeresis, ut ipse ibi prosequitur et ex dictis satis constat. Dicendum ergo est, quamvis attributa omnia sint communia, tamen a doctoribus sanctis, quaedam accommodari uni personae et alia alis, propter majorem quamdam afftinitatem ad proprietates personales earum, ut illas nobis magis explicent. Ut Magister et doctores late tractant in dist. 31 et 32, et melius, ac copiosius divus Thomas, 1 part., quaest. 39, art. 1 et 8, ubi affert Patres et omnia, quae necessaria sunt. Tertia difficultas est gravior, et ideo expedietur commodius in capite sequenti.