On this page
Caput 10
Caput 10
Quomodo una et eadem omnipotentia sit in omnibus et singulis personis
1. Ratio difficultatis. — Ratio difficultatis est, quia Pater potest generare, et non Filius, et Filius spirare, et non Spiritus sanctus ergo plus potest Pater, quam Filius, etc. Augetur difficultas , quia posse generare pertinet ad omnipotentiam Patris. Unde Fulgentius, ad 5, objectionem Arianorum sic ait: Genitori (quod nefas est) potentia naturalis adimitur, si Filio paternae substantie equaltas denegatur. Difficilius Augustinus, lib. 3, contra Maximinum, sic argumentatur : Si Pater potuit generare Filium equalem et noluit, fuit invadus : si voluit et non potuit, ubi est omnipotentia Dei Patris? Ergo si Filius non potuit, ubi est omnipotentia Dei Filii? velsi alia est omnipotentia Dei Patris, et alia omnipotentia Dei, ut sic, jam sequitur in aliquo attributo omnipctentiae Dei non convenire omnes personas.
2. Prima responsio. — In hac difficulta:e solvenda variant theologi, tresque invenio modos respondendi. Primus negat, ad productiones ad intra esse veram potentiam in Deo, et ideo licet Filius non possit generare, negant sequi, deesse illi aliquam potentiam. Ita Aureolus et Gregorius, in 1, distin. 7. Sed de fundamento hujus responsionis dicendum est ex professo infra libro sexto. Nam cum in Deo ad intra fit vera productio realis, vix potest intelligi, quin sit etiam principium quo producendi, quod potentiam productivam appellamus.
3. Secunda responsio. — Secunda ergo responsio, non solum admittit hanc potentiam ad intra, sed etiam concedit, illam pertinere ad omnipotentiam. Ita sentit Marsilius, in 1, quaest. 23, /Egidius et Argentinus Torres, 1 part., quaest. 41, art 6. Quorum ratio est, quia illa potentia productiva ad intra est maxime perfecta, ergo maxime pertinet ad omnipotentiam. Ad difficultatem autem respondent, hanc potentiam non esse Filio, vel Spiritui sancto, quantum absolutum, quod includit, sed solum quoad conditionem relativam. Quae responsio, quoad hanc posteriorem partem recte explicatam, vera est: et necessaria, ut statim dicam. Quoad priorem vero mihi non probatur, quia omnipotentia Dei habet pro objecto adaequato ens creabile, ut recte docet D. Thomas et declarat Cajetanus, 1 part., quaest. 25, art. 3, et Scotus, in 1, distinct. 31, et Major, distinct. 41, Durandus in 1, distinct., 10, quaest. 1. Et declaratur ita, quia distinguendo in Deo potentias secundum rationem, ex actibus distinguendae sunt. Productio autem , quam Deus facit ad extra, est longe diversae rationis a productionibus ad intra: ergo potentia adaequata productioni ad extra est diversae rationis a potentia productiva ad intra : at vere omnipotentia dicit potentiam adaequatam productionibus ad extra, ergo. Declaratur minor, quia illa distributio, quam indicat particula omni, non est ita sumenda, ut cadat in ipsam potentiam, ac si diceretur omnis potentia, sed ita, ut cadat in objectum potentiae, ita ut sit ad omne possibile, et factibile : Sub ac ergo omnipotentia non includitur potentia productiva ad intra.
4. Vera responsio de omnipotentia. — Ex hoc ergo principio facile expeditur difficultas, in ea forma, qua proposita est. Nego enim productionem ad intra esse actum omnipotenUae, et ideo nihil obstat, quominus Filius, et Spiritus sanctus sit aequae omnipotens, ac Pater, non solum, quia aequalem habent essentiam , quae est ipsa omnipotentia, sed etiam, quia in quolibet eorum est conditio necessaria ad actiones omnes talis potentiae. Est enim considerandum , hujusmodi potentiam , ut exerceat suum actum, vel non indigere relatione, etiam ut conditione necessaria, vel certe non determinata relatione. Duplici enim de causa potest haec conditio esse necessaria. Primo, ut producens possit distingui a producente : et propter hoc necessaria non est relatio respectu actionum ad extra : quia Deus per suum esse absolutum sufficienter distinguitur ab omni re producibili per talem potentiam. Secundo potest esse necessaria ad subsistendum : et hoc modo si divinitas ipsa ex se subsistens est praecisis relationibus, etiam non indiget illis ad actiones ad extra, per se, et ex vi illarum. Si autem demus, non esse subsistentem, nisi per relationes, erit quidem necessaria relatio, nulla tamen determinate , sed quaelibet sufficiet.
5. Actiones Trinitatis ad eatra cur indivise. — Ob hanc ergo causam necessarium est, ut omnes personae habeant hanc omnipotentiam plene, et absolute, id est, quoad omnes actiones ejus. Et in hoc fundatur illud axioma, quod actiones ad extra sunt indivisae. Quod est frequens in Patribus, et Conciliis, praesertim Toletano 6 et 11, supra citatis. In hoc etiam fundatur, quod trium personarum unum est regnum, una dominatio, quia ratione omnipotentiae illis convenit. Quomodo dixit Fulgentius ad Ferrand., quaest. 4. qualiter regnat, etc., et de Fide ad Petrum, capit. 1. Una aliam non superat potestate, et cap. 13. In eo (inquit) intelligitur omnipotens Deus, quod omnem creaturam de nihilo produsit. Omnipotentia ergo est potentia faciendi, potentia autem generativa, vel spirativa est potentia communicandi idem esse increatum, quod non est facere, sed producere. Unde haec potentia ad intra formaliter pertinet ad intellectum, et voluntatem partitione accommoda: illa vero omnipotentia ad extra est potentia ratione distincta, subordinata intellectui, ut dirigenti, et voluntati libera, ut applicanti. Denique ratione hujus omnipotentiae sic intellectae, dixit Athanasius: JVon tres omnipotentes, sed unus omnipotens, non tres Domini, sed unus est Do-
6. Replica de potentia generandi. —Quamvis autem hoc modo satisfactum sit difficultati, quatenus ex absoluta omnipotentia sumebatur, non tamen satisfactum est testimonio Augustini, nec difficultati, quae obiter notata est ex potentia productiva ad intra : Esto enim sit diversae rationis ab omnipotentia, tamen aliqua potentia est: ergo erit in una persona aliqua potentia, quae non est in alia, ergo non sunt aeque omnipotentes saltem quatenus illa distributio sumi potest ex parte potentiarum.
7. Responsio. — Respondeo tamen breviter negando consequentiam. Est autem supponendum, ex dicendis libro sexto, potentiam productivam ad intra, quantum ad principium formale, seu per se productionis, esse quid absolutum, connotare autem aliquam relationem, ut conditionem necessariam ad hoc, ut persona habens tale absolutum producere possit, cujus rationem ibi trademus. Hinc ergo dicimus, potentiam generandi, quantum ad id, quod habet rationem potentiae in Filio esse, solumque illi de esse relationem Paternitatis, quae est conditio necessaria, ut talis potentia exeat in actum, ut sic dicam. Et ideo nihil, quod spectet ad veram rationem potentiae, minus esse in Filio, quam in Patre.
8. Objectio. — Solutio. — Dices, hoc ipsum, scilicet, habere potentiam cum conditione requisita ad agendum, vel sine illa multum referre, ut quis dicatur habere perfectam potestatem, vel minus perfectam: ergo hoc satis est, ut sit inaequalitas potestatis in personis: hespondeo. Si conditio illa pertineat ad absolutam rei perfectionem, ita est. Si autem sit conditio relativa, seu antecessio originis, nihil minuit de absoluta perfectione potestatis. Ita vero est in proposito. Pater enim solum praevenit Filium origine, quia ex se habet intellectionem illam, per quam Filius productus est, totam vero illam communicat Filio, et ita in Filio est totum id, quod est ratio, seu principium quo producendi ipsum, ipse vero non potest per illud principium generare, solum quia jam invenit adaequatum ejus terminum productum. Et idem est cum proportione de Spiritu sancto. Ac per hoc satisfit objectionibus Aureoli, Durandi, et aliorum in hac materia. Existimoque hanc esse communem responsionem, praesertim D. Thomae, licet diversis verbis ab illo tradatur. llle enim, prima parte, q. 42, art. 6, ad 3, quem Ferrariensis, 4, contra Gentes, cap. 13, et alu Thomistae imitantur, respondet , eamdem potentiam esse in Patre, ut generet, in Filio ut generetur, quod facile potest trahi ad sensum dictum.
9. Alii, ut AEgidius et Argentinus respondent, Potentiam solum esse ad id, quod non implicat contradictionem, et respectu Patris non implicare contradictionem generare, et ideo si generare non posset, foret impotentia in illo, respectu autem filii implicare contradictionem, et ideo non esse impotentiam etiamsi generare non possit. Quia realiter eamdem potentiam habet, solumque ex parte objecti est repugnantia. Contra quam solutionem se offert replica, quia omnipotentia simpliciter non respicit id solum, quod non implicat contradictionem per comparationem ad ipsum agens, sed quod in se et per se spectatum non implicat, ut recte D. Thomas, 1 part., quaest. 25, art. 3. Ergo cum generare Filium in se spectatum non implicet contradictionem, respectu illius actus, ut sic, debet accipi summa potentia et non comparatione hujus, vel illius personae: ergo posse producere hoc, quod secundum se non implicat contradictionem, indicabit potentiam. Ergo simpliciter, erit major potentia Patris, quam Filii. Sed hoc non cogit. Advertere enim oportet, quod in Deo, posse generare secundum Filium, absolute implicat contradictionem, respectu cujuscumque personae: et ideo quod Deus possit generare unicum Filium non implicat absolute, quod autem implicet respectu Filii, solum est propter relationem originis, quia supponitur jam productus. Re tamen vera in se habet ipse totam illam potentiam, quae est principium producendi ipsummet Filium, et ita haec responsio revolvitur in nostram.
10. Ad Augustinum ergo respondetur, usum fuisse nomine omnipotentiae late, ut comprehendit personam productivam ad intra, ideoque dixisse, contra omnipotentiam Dei Patris esse non posse generare, quia cum illi non desit conditio necessaria, si non posset, necessario esset ex defectu potestatis. Non omittam autem advertere, rationem Augustini per se, et in vi rationis spectatam, non concludere, quia si infidelis diceret generationem Fili aequalis in DEO implicare contradictionem, facile, ac consequenter negaret, esse contra omnipotentiam non posse generare. Augustinus ergo procedit, supposita fide, quam quoad hanc partem, haereticus ille, contra quem argumentabatur, non videtur negasse, ut colligitur ex eodem libro, cap. 14, et notavit etiam Scotus in 1, dist. 20.