Text List

On this page

Caput 11

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

An tres personae divinae sint unum in aliqua subsistentia absoluta et essentiali

CAPUT XI. AN TRES PERSONAE DIVINAE SINT UNUM IN ALIQUA SUBSISTENTIA ABSOLUTA ET ESSENTIALI.

1. Quaestionem hanc late disputavi, in tomo primo de Incarnatione, disputatione undecimo, sectione tertia, et ideo non repetam, quae ibi tractavi : sed in summam redigam et nonnulla addam, propter aliquos recentiores, qui doctrinam ibi traditam in duobus impugnant. Primo in re ipsa, secundo in usu vocis subsistentie.. Dicunt ergo aliqui, existentiam divinam essentialem ex vi conceptus absoluti non esse per se existentiam, sed solum existentiam substantialem cujusdam naturae. Eo modo, quo existentia creata humanitatis CHRISTI, (quam ipsi etiam admittunt) non est per se existentia. Ratio praecipua est, quia divinitas cum sua existentia absoluta est in personis, ergo praeeisis personalitatibus relativis non est per se. Probatur consequentia, quia per se hoc loco, non sumitur, ut distinguitur contra in alio, ut in subjecto : hoc enim modo etiam existentia humanitatis CHRISTI est existentia per se, id est, substantialis et non accidentalis. Sumitur ergo, ut excludit esse in alio, ut in supposito, ergo cum divina essentia sit in tribus suppositis, non est per se hoc modo, ut praecisa ab illis et ex vi solius existentiae essentialis. Additur confirmatio, quia si talis esset subsistentia in Deitate, non posset haec Deitas, ut praecisa a personis in abstracto accipi. Patet sequela, quia quantumvis praecisa a personis, includeret subsistentiam : id autem, quod subsistentiam includit, non est abstractum, sed concretum, nam haec est potissima differentia inter illa.

2. Edictum de fide Justiniani Imperatoris ad Joannem et Agathonem papas. — Secundo asserunt , etiamsi in Divinitate admitteretur per se existentia absoluta, illam non posse appellari, subsistentiam. hatio est, quia ex usu sanctorum Patrum subsistentia idem est, quod persona, vel hypostasis : dici autem non potest, tres personas esse unam hypostasim, vel unam personam, ergo neque unam subsisten- tiam. Minor certa est, quia illud esset incidere in errorem Sabellii. Major autem constat ex dictis supra de voce hypostasis, ut ex Patribus praesertim Graecis ibi citatis colligitur, et ex Concilio Lateranense sub Martino 5, Consult. 5, Canon. 1, dicente: Trinitatem mumerari tribus subsistentiis, et ex edicto de Fide, Justiniani Imperatoris ad Joanncm pontificem, quod habetur in 2tomo Conciliorum, post Concilium Toletanum 2. Item ex Agathone papa, in ejus Epistola quae refertur in 6 Synodo, act. 4, etex Joanne Maxentio, in utraque fidei professione , quae referuntur in 4 tomo Biblioth. Sanct. In hac autem materia non licet uti vocibus praeter usum Patrum, ne ex verbis inordinate prolatis detur erroris suspicio.

3. Ego vero imprimis sentio, Divinitatem per se et complete existere ex vi suae existentiae essentialis : atque adeo illam vere dici per se existentiam ex praeciso conceptu absoluto. Haec est sententia, et D. Thomas et communior theologorum, ut late retuli, citato loco, et supra etiam tractando de existentiis, et subsistentiis relativis : Patres etiam ibidem allegavi, quibus statim aliquid adjiciam. Ratio, quae me maxime movet, est, quia hujusmodi per se existentia pertinet adl summam perfectionem intensivam entis, est enim perfectio simpliciter simplex. Quod adversarii non negant : nam revera est quasi per se notum ex terminis, ut latius etiam ibi dixi: ergo includitur formaliter haec perfectio in essentiali conceptu Divinitatis, atque adeo est absoluta. Patet consequentia ex supra dictis in capitulis praecedentibus, nam tota essentia et omnis perfectio simpliciter communis est tribus personis.

4. Respondent vero aliqui, satis esse, quod haec perfectio sit communis secundum rationem tribus personis : nam ratio subsistendi, et per se existendi in omnibus est, non quia una numero perseitas: (ut ita loquamur ad rem explicandam) et realiter eadem in illis sit, sed quia haec ratio communis est omnibus proprietatibus illarum. Sed haec responsio facile refutatur, quia tota divina essentia est eadem numero et realiter communis tribus personis: ergo omnia praedicata essentialia sunt eodem modo realiter et individue communia omnibus personis: hac enim ratione id probavimus de omnipotentia et de caeteris attributis: ergo si haec perseitas existendi est praedicatum essentiale, debet esse idem numero realiter et non tantum ratione commune tribus personis. Alioqui tres personae non sunt unum numero in tota essentia Dei, nec Pater communicat Filio totam suam realem essentiam , contra Concilium Lateranense, in capite Damnamus. Patet sequela, quia tota essentia nostro modo loquendi coalescit ex omnibus praedicatis essentialibus : ergo si unum illorum non est realiter commune, non est tota essentia realiter communis.

B. Et praeterea declaratur in hunc modum, quia perfectio simpliciter, et praesertim communis secundum rationem, qualis illa esse asseritur, non solum debet convenire personis, sed etiam Divinitati secundum se conceptae, praecisis relationibus : ergo talis perfectio non potest provenire ex relationibus, ut relationes sunt: ergo non potest esse communis solum secundum rationem, nam haec communitassolum invenitur in Trinitate ratione relationum, propter distinctionem, cum convenientia aliqua, quam inter se habent. Consequentiae sunt evidentes, ut existimo. Antecedens vero patet, tum quia Deitas praecisis relationibus, est infinite perfecta in genere entis, tum etiam quia est verus Deus, atque adeo completum ens.

6. Respondent aliqui, Deitatem sic conceptam non includere omnem perfectionem simpliciter simplicem, atque adeo esse completam in ratione naturae, non vero in ratione substantiae, et entis, et eodem modo esse infinitatem in ratione naturae, non in ratione entis. Quam infinitatem solum in hoc ponunt, quod habet esse a se, non vero in hoc, quod includat omnem perfectionem simpliciter. Unde tandem concludunt, illam non posse dici Deum, nisi ut includit aliquam relationem. Haec vero omnia tam absurda videntur mihi, ut sufticienter ostendant falsitatem contrariae sententiae. Et imprimis Concilium Rhemense contra Gilbertum sic inquit: Credimus, et confitemur simplicem naturam Diuitatis esse Deum, neque aliquo sensu Catholico posse negari, quin Divinitas sit Deus, et Deus Divinitas. Quod ita declaravit, ac docuit, quia Gilbertus etiam dicebat, essentiam sine relationibus non esse Deum: in eo vero magis errabat, quod ad Dei constitutionem postulabat proprietates distinctas ab essentia, quod dicti auctores Catholici non dicunt. Et sic possunt interpretari Concilium ita loqui, eo quod essentia sit persona, et e contra. Tamen quia Concilium extendit sermonem, et dicit, in nullo sensu Catholico Deitatem non esse Deum, ideo multum urget contra illam sententiam, si verba illius, prout a nobis relata sunt, illius esse admittantur. Quod ideo dico, quia non habemus illud con- cilium, et P. Vasquez, qui ejus decreta refert ex quodam codice manu scripto, dubitat, an . ila sint formalia verba Concilii: sed neque rationem declarat, cur dubitet, nec negat illam fuisse sententiam Concilii, quod nobis satis est, sive illis, sive aliis verbis eam docuerit.

7. Praeterea ex illa responsione sequitur, Trinitatem et quamlibet divinam personam esse quid perfectius Deitate, contra illud: Quod dedit mihi Pater, majus omnibus est. Sequela patet, quia illud est perfectius, quod formaliter includit omnes perfectiones simpliciter: quam illud, quod non omnes formaliter continet, sed persona divina includit formahter aliquam perfectionem simpliciter, quam non includit Divinitas, ut ex dicta sententia constat, ergo. Imo inde facile etiam inferri potest, unam personam includere perfectionem simpliciter, quam non includit alia, et consequenter nullam esse omnino perfectam. Ac denique sequitur, Deum non esse essentialiter summe perfectum, quia ex visuae essentiae non habet formaliter omnem perfectionem simpliciter.

8. Fortasse aliquis coactis his argumentis, negabit quod pro certo assumpsimus, perse existentiam esse perfectionem simpliciter, quia licet dicat perfectionem, quod negari non potest, non vero talem, quae in quolibet individuo entis melior sit ipsa quam queelibet ei compossibilis. Nam in Divinitate, ut sic, major perfectio est, esse communicabilem tribus personis, cui repugnat per se existentia, et ideo talis modus exi-tendi formaliter sumptus, non erit perfectio simpliciter respectu Divinitatis. Unde, ut Divinitas sit ens summe perfectum, satis erit, quod sit radix totius subsistentiae, quamvis illam formahter non includat in suo praeciso conceptu. Et confirmatur, quia ita nos philosophamur de ratione personae, quam non possumus negare, dicere aliquam perfectionem, non tamen simpliciter simplicem, quia hic Deus, praecisis relationibus, persona non est: et quia persona includit incommunicabilitatem repugnantem communicabilitati divina naturae. -

9. Sed haec responsio, merito ab aliis etiam auctoribus non datur, neque admittitur. Quia esse completam substantiam, sine dubio pertinet ad perfectionem simpliciter : ad hoc autem requiritur per se existentia. Idem posse esse principium quod proprium operationum absoluta perfectio est, at hoc esse non potest nisi in re per se existente. Denique in-hoc conceptu per se existendi nulla includitur imperfectio, neque incompossipilitas cum majori, vel aequali perfectione. In quo multum, per se existentia, ut sic, differt a personalitate, vel suppositalitate : nam haec includit formaliter, quod sit ratio incommunicabiliter subsistendi quod non habet, nisi vel ratione oppositionis, ut in divinis, vel ratione limitationis, ut in creaturis. Et ideo non potest formahter convenire huic Deo praecise concepto, quia in eo, nec relatio, nec limitatio includi potest.

10. Perfectio autem de qua agimus, praecise dicit perseitatem essendi, quae ex proprio conceptu non postulat omnimodam incommunicabilitatem, sed tantum illam, quae est ad rem aliquo modo actuahter distinctam a parte rei, ut in illa, vel per illam sustentetur. Quomodo humanitas Christi praecise concepta non est per se existens, quia ut sic, est apta uniri alteri, a quo sustentatur ; unde etiam illi unita non fit ipsa proprie intrinsece subsistens, sed est potius inexistens Verbo, quod proprie in ipsa subsistit : seu ipsa persona composita ex humanitate, et Verbo, subsistens est, ratione solius subsistentiee Verbi. Divinaautem natura hoc modo communicabilis est, sed per summam identitatem, secundum quam intrinsece includitur in ipsismet relationibus, quibus communicatur : et hoc modo ex natura divina et ratione respectiva consurgit persona incommunicabiliter subsistens. Non quia divinitas indigeat relatione, ut ab ipsa sustentetur, sed solum, ut propter infinitam foecunditatem suam se illi communicet : ut possint personae multiplicari. Atque ita fit, ut persona secundum se totam sit perfectissime subsistens, quia et habet naturam per se existentem communicabiliter, et relationem per se etiam incommunicabihter subsistentem.

11. Hic ergo modus per se essendi non repugnat cum aliqua alia perfectione divinitatis: et ideo est perfectio simpliciter. Quam doctrinam sumo ex D. Thoma 4, contra Gentes, cap. 18, ubi hoc sensu dicit: Et essentiam, et personam esse subsistentem. Sic etiam prima parte, quaest. 3, docet ipsum esse per essentiam subsistens esse Dei essentiam, et plura alia ejus testimonia attuli, citato loco. Atque ita responsum est principali fundamento alterius sententiae. Confirmatio vero de abstractis et concretis nullius est momenti, quia ad illa sufficit noster modus concipiendi,ut supra dixi, et in libro septimo latius explicabitur.

12. Superest, ut de nomine subsistentiae applicato ad significandam hanc perfectionem divinae essentiae, pauca dicamus. Et imprimis, cum fere omnes scholastici hac voce utantur in hac significatione, etiamsi olim fortasse alium usum habuerit, non potest hic reprehendi. Quia cum res ipsa vera sit, necessario debuit aliqua vox ad illam significandam accommodari, ut in multis similibus docent Patres, etiam contra haereticos : et pro scholastico usu maxime necessarium est. Tota autem schola theologorum habet auctoritatem ad hujusmodi usum introducendum, et vox ipsa valde accommodata est, quia nihil aliud indicare videtur, nisi perfectum existendi modum.

13. Deinde nego vocem hanc in hac significatione non habere magnum fundamentum in Patribus antiquis. Nam Boetius, libro de Duabus naturis, quatuor distinguit vocabula graeca, eaia, quv »Gía., unócdcis, npoconcv. quibus ait respondere quatuor Latina, essentia, subsistentia, hypostasis, Persona. Ecce ubi distinguit subsistentiam ab hypostasi : unde infra subdit hominem subsistere, licet hypostasis non sit. Et de Deo ait, in eo idem esse essenuam, et subsistentiam. Est enim, inquit, essentia, quia est subsistentia , quia in nullo est. Quod ultimum verbum juxta dicta explicandum est. Anastasius etiam et Cyrillus Alexandrinus , in compendiaria fidei explicatione , in 4 tom. Biblioth., sic inquit : Quid est Deus? essentia cujus nullus est auctor, cui prorsus nilil deest. Quid est essentia? Res, que per se est, neque altero indiget ad hoc, ut ipsa subsistat. Denique Augustinus, Hieronymus, et alii quos citato loco adduxi, manifeste utuntur hac voce subsistendin hacsignificatione. Et quamvis de sensu eorum, quantum ad rem spectat, possit esse controversia, tamen de usu vocis esse non potest: nam Divinitatem ipsam per se vocant subsistentem. Imo Hieronymus ait, si vox hgpostasistantum significet substantiam, Divinitatem esse hypostasim, et subsistentem.

14. Vox ergo subsistentia, licet in multis conciliis et auctoribus usurpetur pro hypostasi, non tantum semper. Nunc autem usu frequentiori non sumitur illa vox pro concreto, sed pro abstracto ut ipsa sonat, scilicet, pro ratione subsistendi, cui respondet, ut concretum subsistens, quod latius patet, quam persona, vel suppositum, quia dicitur etiam de subsistente communicabiliter. Et ideo licet tres personae sint una subsistentia absoluta, non tamen sunt una persona, neque unum suppositum, ut latius citato loco declaravi.

PrevBack to TopNext