Text List

On this page

Caput 12

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

Tres divinas personas vere, ac proprie esse et dici unum deum propter essentiae unitatem

CAPUT XII. TRES DIVINAS PERSONAS VERE, AC PROPRIE ESSE ET DICI UNUM DEUM PROPTER ESSENTIAE UNITATEM.

1. Prima sententia.— Veritas haec videri potest in superioribus satis declarata et comprobata: nihilominus tamen hoc loco ex professo tractanda est, tum ad refellendas nonnullas falsas theologorum sententias, tum etiam, ut ex propriis principiis jam demonstratis, illam ostendamus. Est enim haec veluti conclusio in hoc libro praecipue intenta. Dixerunt ergo alqui, quod, licet propter Ecclesia usum, et propter vitandas haereses, ita loquendum sit, ut tres personae simpliciter dicantur unus Deus, nihilominus, re ipsa spectata, non esse illam omninc propriam unitatem et ablata suspicione erroris potuisse allum modum loquendi introduci. Ita Marsilius, in 1, quaest. 5, art. 3, ad A4 et 5, et Petrus de Aliaco, in 1, quaest. 3, circa finem, et quaest 5, per totam. Afferuntque illud Geneseos. Creavit Deus caelum et terram. Uhbi Hebraica lectio habet Crenavit Dii, quod dictum putant propter unitatem naturae et Trinitatem personarum. Ita enim ibi exponunt Lyranus Burgensis et alii, quos refert, et sequitur Galatinus, lib. 2, de Arcanis, cap. 9, et Catherinus,lib. 4, contra Cajetanum putat esse certum sensum; quam etiam theologi cum Magistro, in 1, distinct. 2, sequuntur. Nec discordat D. Thomas, 1 part., quaest. 39, art. 3, ubi ait, linguam Hebraeam juxta suum usum admittere illam locutionem, non tamen Latinam. Ex quo videtur sequi, re ipsa spectata, non esse impropriam locutionem illam, sed solum propter usum non admitti. Et confirmatur, nam Deus est habens Deitatem, sed in Trinitate sunt tres habentes Deitatem, ergo dici possunt tres dii.

2. Secunda opinio. —Secunda sententia referri potest, afferens tres personas vere, et proprie esse unuum Deum ratione untus subsistentis communiter in Deitate: ablata vero subsistentia communi non posse tres personas dici proprie et simpliciter unum Deum. Sumitur ex Cajetano, 3 part. , quaest. 3, art. 6, et Durando, in 3, dist. 4, quaest. 3, circa finem, Richardo, art. 1, quaest. 5. Ratio est, quia posita subsistentia communi, hoc subsistens in Deitate est hic Deus, qui proprie dicitur esse Pater, Filius et Spiritus sanctus. Ablata vero illa subsistentia, non potest designari in concreto unus numero Deus, qui sit tres personae.

3. Nihilominus certa fides est, tres personas vere esse ac proprie dici unum DEUM, et nullo modo dici posse, esse plures Deos. Hoc est veluti primum fidei fundamentum, in quo sicut non potest esse falsitas, ita neque admitti potest improprietas locutionis, quae parum distat a falsitate. Unde cum fides magis sit de rebus quam de vocibus, ante omnia fatendum est, in re ipsa tantum esse unum Deum, ut docet Scriptura sacra. Et ita Patres omnes hoc supponunt tanquam primum fundamentum hujus materiae, ut patet ex Concilio Lateranensi, in capite Firmiter, et capite Damnamus, et ex Concilio Florentino et Toletano. saepe citatis, et Augustino 7, de Trinitate, cap. 4, Ambrosio 1, de Fide, cap. 1 et 2, et aliis statim referendis. Quia vero doctrina fidei etiam complectitur voces et modos loquendi in ordine ad res divinas explicandas, et vitanda pericula errorum, ideo etiam fatendum est, illam locutionem esse omnino propriam. Tum quia unitas Dei est in se omnino vera et propria: tum etiam quia alias negativa propositio esset magis propria, scilicet, tres personas non esse unum Deum, ac proinde potius essé dicendos plures Deos, quia inter contradictoria non est medium. Haec autem absurda sunt et haeretica: est ergo et vera et propria illa unitas et illa locutio.

4. Secundo dicendum est, quamvis posita subsistentia essentiali clarior sit illa locutio, nihilominus, veritatem et proprietatem ejus non esse ad illam opinionem limitandam, quia veritas fidei non pendet ex theologorum opinionibus. Unde sancti Patres unitatem naturae docent sufficere ad unitatem Dei. Sic Ambrosius supra: Pater et Filius unum sunt, non confusione personae, sed unitate nature. Et optime Fulgentius, lib. de Fide ad EFetrum, c. 1: Umwnm recte credimus et dicimus Deum, quia una prorsus eternitas, una imunensitas, et una naturaliter est trium personarum Diinitas : Et multa habet in eamdem sententiam Sophronius in sua Epist., act. 11, 6 Synodi. Docet etiam Concilium Florentinum, Patrem et Filium esse unum principium Spiritus sancti, et non plura: quod non fundatur in aliqua subsistentia communi, ut infra ostendam, sed in unitate amoris et voluntatis. Sic etiam, licet tres personae immediate assumerent unam humanitatem, essent unus homo, et non propter subsistentiam communem, ut latius in 3 p., tom. 1, disp. 13, sect. 3. Ratio vero est ex dictis in superiori libro sumenda. Quia ad unitatem nominis substantivi sufficit unitas formae, seu naturae, illam enim significat formaliter per modum per se stantis, et ideo si illa una sit, unum est substantivum per illam constitutum, etiamsi modi per se essendi plures sint. Deus autem hac voce substantive significatur, et haec est propria, et primaria significatio illius vocis ex primaeva sua significatione, et non ex aliqua usus accommodatione, ergo unitas Divinitatis sufficit ad veram et propriam unitatem Dei, quidquid sit de absoluta subsistentia.

5. Quapropter, si juxta linguam Hebraeam licitum erat ut illa plurali locutione cum proprietate, sumebatur illa vox Dit, magis in vi nominis adjectivi quam substantivi. Verisimilius autem mihi est, non fuisse talem usum proprium in illa lingua, cum in ea constantissime doceatur semper unitas Dei. ubicumque est proprius sermo de illo. Unde, ubi reperitur illud plurale dii, attributum vero Deo, non sumitur proprie ad significandam pluralitatem Deorum, sed metaphorice ad significandam auctoritatem, ut notavit Cajetanus, Genes. 1, et Abulensis, in opusc. de Trinit. Confirmatio autem primae sententiae difficultatem non habet, quia habens Deitatem significat adjective, et ex parte admittit pluralem locutionem, quia sunt plures habentes Deitatem, qui nihilominus sunt unus Deus et non plures. De fundamento autem alterius opinionis in capite quarto-decimo dicemus.

PrevBack to TopNext