Text List

On this page

Caput 13

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Explicantur varii modi loquendi de unitate trium personarum in esse dei

CAPUT XIII EXPLICANTUR VARII MODI LOQUENDI DE UNITATE TRIUM PERSONARUM IN ESSE DEI.

1. Personae an dicantur esse idem.—Ex dictis in superiori capite facile intelligi possunt plures propositiones, et varii modi loquendi, de tribus personis, ut sunt unus Deus. Primus est, quo Pater, Filius et Spiritus sanctus dicuntur esse idem Deus, vel idem absolute. Nam si dicantur idem sine ullo addito, erit ambigua locutio, neutraliter vera, masculine falsa. Quia sicut in neutro dici non possunt aliud, et aliud, ita e converso dici possunt idem, quia vero masculine dicuntur alius et alius, idem dici non possunt masculine, quia haec opposita sunt. Et hoc sensu dixit Guidmundus , in quadam confessione Trinitatis, quae habetur in sexto tomo Biblioth. Pater, et Filius sunt idem ipsum, non idem ipse. Sumitur etiam ex Athanasio, dialog. 3, de Trinit., et Justino in expositione fidei. Qui propterea sentiunt, illam locutionem esse vitandam, vel propter ambiguitatem, vel quia idem immediate adjunctum per- sonis sine addito videtur potius masculine sumi.

2. At vero si ei addatur aliquid, erit vera, vel falsa juxta rationem additi. Nam, si personae dicantur idem suppositum, est falsa, si autem idem Deus, est vera, quia perinde est dicere eumdem Deum, ac dicere unum numero Deum. Et eadem ratione vera est haeclocutio. Pater est idem Deus cum Filio et Spiritu sancto, sicut Ecclesia de Patre dicit in Praefatione Missae Trinitatis, et similiter de eodem Patre seepe dicit : Qui cum Filio et Spiritu sancto vivit, et regnat. Sic etiam intelligitur id, quod Ecclesia de Filio dicit : Tu solus Domiwus, tu solus altissimus, Jesu Christe, cum sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Nam quatenus Christus Jesus est idem Deus cum Patre, et Spiritu sancto, eatenus est solus Dominus, solusque altissimus.

3. Pater est idem Deus, qui est Filius.— Hinc etiam vera est haec locutio: Pater est idem Deus, qui est Filius. Quamvis de illa aliqui dubitent, ut videre licet in commentariis Boetii, de Trinitate, qui nomine Bedae habentur in tomo 8 operum ejus. Sed immerito in dubium hoc vocatur. Aliud enim est dicere, Pater est idem, qui Filius, aliud vero est dicere: est idem Deus, qui Filius. Prior enim locutio merito negatur ab Athanasio, in dialogo 1, contra Anomeeos, et ab Ambrosio 1, de Fide, cap. 2. Quia illud relativum, Qui, refert in ea propositione personam Patris, ut talis est. AItera vero locutio vera est, quia in ea immediate refertur Pater, quatenus Deus est, unde, quia Pater, et Filius sunt idem Deus, qui est Pater. Si autem quis enuntiet. Pater est Deus, et idem Deus est Filius: videtur esse locutio magis ambigua. Nam cum Pater proxime praecesserit, videtur ipse immediate referri, et ideo negatur in dicto commentario. Tamen cum ex parte praedicati propositionis prioris absolute praecesserit Deus, potest de illo optime intelligi locutio, et identitas, et ita erit propositio vera, et videtur mihi sensus satis accommodatus. Haec autem locutio, Deus Pater est Deus Filius, simpliciter falsa est : nam ratione adjuncti determinatur suppositio ad tales personas, et ideo perinde est, ac si Pater diceretur Filius. Hanc vero locutionem admittunt aliqui Patres ; Pater est idem, quod Filius, ut videre licet in Ambrosio supra, et Augustino, undecimo, de Civitate, cap. 10. Et ratio patet ex dictis, quia illud relativum neutrum, quod, declarat etiam aliud relativum identitatis satis in eodem genere usurpari. Ac talia relativa in neutro posita, identitatem tantum in essentia indicant, ut supra dictum est.

4. Deus unicus. — Rursus vero dubitari solet, an personae, vel simul, vel sigillatim dici possint Deus unicus. Nam D. Thomas, 1 part., quaest. 31, art. 4, videtur non admittere hanc locutionem, quod sequitur etiam Bonaventura, in 1, dist. 21, art. 2. quaest. 1, et favet Hilarius 7, de Trinitate, in fine, ubi significat, Deum dicendum non esse unicum. Fundamentum esse potest, quia haec vos videtur excludere consortium personarum. Illam tamen locutionem admittit Durandus in 1, d. 9, q. 1. Quia non plus significat unicus, quam wnus tantum, nam hoc sensu dicitur unicus Pater, et unica Deitas. Unde quando dicitur unicus Deus, ex vi sermonis illud nomen unicus cadit in Deum formaliter, quatenus Deus est, et ideo non excludit consortium personarum, sed Deorum. Atque hoc mihi videtur inrigore verum.

5. Deus singularis. — Non est Deus solitavius. —Deus unus non unitus.— Idemque judicium est de illa locutione, in qua Deus dicitur singularis : quam etiam Hilarius supra negare videtur, et Leo papa, serm. 2, Pentecost. : /n Deitate (inquit) nec singularitas est, nec divercitas. Videntur autem sumpsisse singularitatem pro incommunicabilitate. Proprie tamen, et juxta communem usum, singulare universali opponitur et idem significat, quod individuum, et unum numero, quo sensu verrssima est illa locutio. Et sic Anselmus, de Incarn. Verbi, cap. 3, tres personas vocat unwum numero Deum : et Lactantius, lib. 4, cap. 29, circa finem,vocat singularem Deum - et Sophronius, in dicta Epistola vocat Deitatis unitatem singularem. Magis cavenda est haec vox Solitarius, quia excludere videtur societatem personarum : et ideo: illam etiam negat Hilarius supra, et lib. 4, de Trinitate. Et sumitur etiam ex Augustino 6, de Trinitate, cap. 6 et 7. Expressius id tradit Concilium Toletanum, 6, in confessione fidei. Tandem dubitari solet, an tres personae divinae dici possunt : Unite in Deitate, vel conjunctae. Nam ita videtur loqui Dionysius, cap. 2 et 3, de Divinis nominibus dum nomina essentialia vocat conjuncta : Significat etiam Nazianzenus, oratione 23, Bernardus autem, lib. 5, de Consideratione ad Eugenium, unus, inquit, non unitus : et idem habetur nomine Bedae in dicto commentario. Et sumitur ex Cyrillo cum Concilio Alexandrino, Epistol. 10. Et sine dubio hic posterior loquendi modus est magis proprius: quia unio indicat distinctionem unitorum: et ideo cum personae dicuntur unitae in Deitate, indicatur distinctio inter ipsas et Deitatem. Et hoc maxime intendit Bernardus, nam hunc errorem impugnabat : propriissime ergo dicuntur unum in Deitate. Quod si dicantur unitae, dicendum est PDeitate, non in Deitate, nec Deitati : ut non significetur unio inter personam et Deitatem, et consequenter nec distinctio: sed indicetur unio inter ipsas personas, quae vere sunt distinctae et vinculum hujus unionis dicatur esse sola Deitas, quod recte explicatum verum est: quia non per unionem, sed per identitatem cum personis, illas inter se unit.

PrevBack to TopNext