On this page
Caput 14
Caput 14
Pro quo supponat hic deus, cum de tribus personis dicitur
1. Prima opinio. —Haec quaestio ex parte videri potest dialectica, tractatur autem a divo Thoma, quaest. 39, et a caeteris theologis, quia necessaria est ad recte loquendum in hoc mysterio: et ideo non debuit omnino praetermitti : breviter autem expedietur. Prima ergo sententia est Deum semper supponere immediate pro personis. Ita sentit Henricus, quodlib. 5, quaest. 8, et fundamentum ejus est, quia nomiria concreta semper supponunt immediate pro aliquo supposito : in Deo autem non datur aliquod suppositum praeter tres divinas personas, ergo, etc.
2. Rejicitur. — Haec vero sententia sustineri com mode non potest, nam multae sunt locutiones verae in Trinitate, ad quarum veritatem non sufficit illa suppositio, ut patet de locutionibus sequentibus , una est. Hic Deus est Trinitas, quae de nulla persona verificari potest. Fortasse tamen diceret Henricus verificari de collectione trium personarum. Sed hoc non satisfacit. Nam hic Deus, qui est Trinitas, est etiam Pater, et Filius divisim, seu sigillatim. Idem est de hac locutione: Hc Deus realiter communis est Patri et Filio, et Spiritui sancto, quod praedicatum neque alicui personae, neque omnibus simul attribui potest. Deinde Henricus videtur supponere, non dari in Deo subsistentiam realem et communenm, singularem tribus personis: nam illa posita, facile intelligitur, non esse necessarium, ut hic Deus immediate supponat pro supposito, sed pro natura Deitatis subsistente essentialiter. Ac denique illa sententia supposita, non recte infert Henricus, illum esse unicum et universalem supponendi modum, ut declarabitur statim.
3. Secunda opinio. — Est ergo secunda opinio, quae licet neget subsistentiam absolutam, nihilominus dicit hunc Deum ex se non supponere immediate pro personis, sed pro concreto, seu individuo Deitatis. Per concretum autem Deitatis intelligunt hujus opinionis auctores hunc Deum, qui includit singularem, seu particularem naturam, non tamen particularem subsistentiam : sed abstracte et indifferenter, quidquid est subsistens in natura tali: Unde licet suppositio illius termini sit particularis ex parte Divinitatis, tamen ex parte subsistentiae est communis et abstrahens a tribus personis. Et hac ratione dicitur ille terminus non supponere immediate pro personis, sed pro illo concreto: cujus sententiae fundamentum est, quia non datur subsistentia communis secundum rem, et aliunde ad rationem individui concreti sufficit unitas naturae. Haec sententia videtur posse sumi ex Capreolo in 1, dist. 4, quaest. 1, et Torres, quaest. 39, art. 4. Et quidem ablata subsistentia communi, hic dicendi modus est caeteris probabilior, et illo ego usus sum in 3 part., quaest. 24, ad explicandum quo modo Christus in quantum hic homo, fuerit praedestinatus Filius Dei naturalis.
4. Rejicitur. — Tamen in praesenti materia, neque est necessarius , quia Divinitas habet particularem subsistentiam realiter communem : neque etiam est sufficiens ad omnes locutiones et suppositiones verificandas, praesertim juxta varias sententias D. Thomae, ille enim in 1 part., quaest. 39, art. 4, docet in hac propositione, Deus creat, Deum non supponere immediate pro personis, sed pro essentia : non potest autem ibi supponere immediate pro concreto Deitatis abstrahente ex parte subsistentiae a particularibus suppositis solum secundum rationem. Quod probatur ex alia doctrina ejusdem Divi Thomae, 8 part., quaest. 24, art. 1, ad 3, ubi dicit, illum modum suppositionis habere locum in ordine ad actus mentis, non vero ad actiones reales. Unde cum vera sit illa locutio: Christus, ut hic homo est preedestinatus Filius Dei: Haec tamen est falsa: Christus, ut hic homo est factus Filius Dei. Et ratio est, quia actus mentis terminatur ad rationes abstracte conceptas, actiones vero reales exeunt immediate a rebus, prout a parte rei subsistunt. Cum ergo in hac propositione: Deus creat, realis actio praedicetur, immediate dicitur de particulari re subsistente, et prout in re ipsa subsistens est.
5. Tertia opinio. — Defenditur. — Est ergo tertia opinio, Deum ex se, ac sine restrictione positum supponere immediate pro hoc Deo, praescindendo secundum rationem a personis, non solum secundum rationem subsistentiae communem per solam abstractionem mentis, sed etiam secundum subsistentiam realem communem. Haec est sententia Cajetani, 1 part., quaest. 3, art. 3, et 3 part., quaest. 3, ad 3, quam multi vehementer reprobant, quia videtur confundere tres personas in unam, vel quartam tribus adjungere. Sed hae objectiones frivolae sunt. Nam hic Deus pro quo immediate et realiter dicitur supponere Deus, non est aliquid distinctum in re a tribus personis, sed ratione tantum, et ideo nulla quaternitas sequitur juxta doctrinam Concilii Lateranensis, in capite Damnamus, dicentis, ex personis et essentia, non consurgere quaternitatem, quia in re non distinguuntur. Neque etiam hic Deus est persona, vel suppositum, quia est realiter communis tribus personis. In quo non probamus modum loquendi Cajetani, ut superius attigi, et latius, 3 part., disp. 13, sect. 3. Haec ergo sententia sic exposita vera est, et sine dubio est D. Thomae, dicta quaest. 39, art. 4. Eamdem indicat Alensis, 1 part., quaest. 10, memb. 3, per totum, et Bonaventura, in 1, dist. 4, art. 1, quaest. 4. Et omnes qui admittunt subsistentiam absolutam, hoc ipsum sentire debent, si consequenter loquantur.
6. Prima, assertio. — Ut autem tota res melius intelligatur, dicendum imprimis est, Deum ex sua vi, si aliunde non restringatur, vel determinetur, immediate supponere pro hoc subsistente in Divinitate, realiter communi tribus personis. Probatur, quia ille terminus, cum sit concretus ex modo suae significationis habet supponere pro re subsistente, quatenus vero terminus singularis est, habet etiam supponere pro subsistente singulari, quantum potest: sed potest supponere pro tali subsiatente particulari et realiter corhmuni, quia in re ipsa datur: ergo vere pro illo supponit. Quod autem haec sit suppositio immediata, patet, tum quia illud significatum est maxime adaequatum illius vocis, tum etiam quia nostro modo concipiendi subsistentia communis immediatius convenit divinitati, quam personalis.
7. Secunda assertio. — Secundo vero addimus, Deum ex se, si aliunde non restringatur, simul etiam supponere pro personis. Hoc etiam docet D. Thomas, dict. art. 4, et probat ex modo significandi termini concreti : significat enim naturam ut in habente ipsam, et ideo ex se aptus est supponere pro quocumque supposito talis naturae, quia vere habet ipsam. Et in hoc est differentia, (notanda pro his, quae infra dicemus de actibus notionahbus) inter Deum in concreto et Deitatem in abstracto. Nam Deus propriissime supponit pro personis, et ideo non tantum essentiales actus, ut creare, sed etiam notionales, ut generare, illi attribuuntur, Deitas vero ex vi modi significandi non habet supponere pro persona, et ideo notionales actus illi tribuuntur, ut postea videbimus.
8. Tertia assertio. — Tertio dicendum est, ratione adjuncti, vel ratione praedicati posse suppositionem Pei determinari, vel ad hunc Deum tantum, vel ad personam tantum, unam, vel duas, vel aliquando etiam ad omnes divisive, aut collective. Declaro breviter singula: nam imprimis de hoc Deo, potest aliquid praedicari, quod illi soli secundum se conveniat, ut in his locutionibus : Deus est realiter communis tribus personis, subsistit subsistentia absolvta et similibus. Confirmatur, nam in concretis creatis terminus communis ex adjuncto determinatur aliquando ad communem suppositionem, ut in hac, homo est species: ergo idem erit in Deo, quatenus communitatem habet, hac servata differentia, quod in homine communitas illa est rationis, in Deo est realis. Aliae partes assertionis locum habent, quoties aliquid notionale huic terminc adjungitur, nam illud determinat suppositionem. Unde in hac, Deus pater generat, clarum est suppositionem esse tantum pro prima persona. Imo etiamsi determinatio non addatur in subjecto, praedicatum censetur sufficere ad restringendam suppositionem, ut in bac etiam, Deus generat,censetur Deus supponere pro solo Patre. In hac vero Deus spirat, pro Patre et Filio, de quo latius dicetur in libro sexto. In hac vero propositione Deus est persona, clarum est, immediatam suppositionem esse pro personis, quia hoc praedicatum convenit Deo ratone hypostasis : est autem commune omnibus singulis personis: et ideo ibi Deus pro omnibus divisive supponit.
9. Exponitur illud soli Deo honor et gloria. — In hac etiam propositione: Soli Deo honor et gloria, ait D. Thomas supra, suppositionem esse pro omnibus personis, secutus Augustinum, lib. 6, de Trinitate, cap. 8. Indicatque esse differentiam inter illam propositionem et alteram, Deus creat, Cajetanus autem sentit, non esse differentiam inter illas duas propositiones : Deus creat, et soli Deo honor et gloria, quia in utraque Deus supponit pro natura et pro personis. Aliqui vero sentiunt discrimen aliquod oriri ex rigorosa significatione ilhus particulae soli. Nam in ila, Deus creat, suppositio pro pérsonis est divisa, seu distributiva : de singulis enim vere dicitur, quod creant. At vero in alia, suppositio pro personis videtur esse collectiva, quia in rigore solum de tota Trinitate dici potest : quod illa tantum sit digna honore et gloria. Quod mihi etiam ahquando visum est: sed re attentius considerata non placet. Quia si particula soli in eo rigore sumatnur, ut excludat etiam concomitantia, propositio erit falsa, quia non sola Trinitas collective, sed etiam unaquaeque persona sigillatim sumpta est digna honore et gloria, aeque, ac tota Trinitas, si autem sumatur soli secundum theologicam proprietatem, ut nimirum concomitantia non excludat, si vera est locutio, etiam si Deus divisim pro personis et pro Zoc Dec, et simul pro tota Trinitate supponat, quod idem est in altera enuntiatione Deus creat, nulla ergo est differentia. Clarior autem est illa suppositio collectiva, in hac propositione Deus est Trinilas, quae primum verificari potest de hoc Deo, ut sic, ille enim et est singulae personae, et omnes simul. Descendendo vero ad personas, non potest verificari de singulis, sed de omnibus collecüve.
10. Atque ita tandem clara est etiam differentia, quam D. Thomas ibi assignat inter hos terminos, Homo et Deus, quia homo unum immediate significat, scilicet speciem humanam, ut sic et pro alio immediate supponit ex natura sua, et aliunde non restrictus, scilicet pro individuis, quia non datur homo subsistens nisi ratione singulorum suppositorum. Deus autem ex se immediate supponit pro suo immediato significato, scilicet, pro hoc Deo realiter et subsistente et communi tribus personis per summam identitatem cum singulis illarum, et cum omnibus simul. Unde etiam fit, ut homo, juxta usitatum morem loquendi non sit capax suppositionis collectivae pro suppositis: Deus autem, non obstante determinata suppositione pro hoc Deo, habere possit collectivam suppositionem pro personis, ut satis declaratum est.