On this page
Caput 15
Caput 15
Quo modo inter divinas personas similitudo, et aequalitas intercedat
1. Tres relationes possunt in unitate fundari juxta communem Aristotelis sententiam, 5 Metaphysicae, cap. 9, scilicet identitatis, quae fundari dicitur in unitate substantiae: similitudinis in unitate qualitatis: aequalitatis in unitate quantitatis. Constat autem ex hactenus dictis inter personas divinas esse veram identitatem in substantia : unde facile concludi poterat, esse etiam similitudinem et aequalitatem secundum metaphoricam aut amplam significationem. Nam secundum proprietatem Deus non est capax talium relationum, quia in Deo non est propria quantitas, vel qualitas: sed quidquid in eo est, substantia est, maxime secundum essentiam. Tamen, quatenus nomen quantitatis extenditur ad significandam rei perfectionem, et quatenus attributa divina per modum qualitatum a nobis concipiuntur, eatenus possunt aequalitas, et simihtudo divinis personis tribui. Et ideo recte adnotarunt Scotus, Durandus et alii in 1, d. 19, has relationes, quae in creaturis solent distingui, et in diversis formis fundari, in divinis personis esse unitas: et in eadem divina substantia suo modo fundari. Et haec plane videbantur sufficere de his denominationibus, cum in re non distinguantur ab identitate. Tamen ad majorem declarationem pauca addenda sunt.
2. De personarum similitudine. — Circa similitudinem advertendum est, antiquos Patres tempore Concilii Nicaeni, et durante Arianorum errore evitasse voces, quae solam similitudinem inter divinas personas significare videbantur, qualis erat illa celebris vos homojussion, id est, similis essentiae. Et ideo Concilium Ariminium rejectum est, quod. illam vocem in Symbolo posuerit, et Basilius, Epistola 28, dicit, Macedonianos non discessisse ab errore Arii: quia tantum similitudinem essentiae inter Patrem et Filium admittebant. Quod etiam habet Epiphanius, haeres. 713, et Theodoretus, lib. 2, Historiarum, cap. 6, et est frequens in Patribus illius aetatis. Hoc tamen ideo fuit, quia haeretici abutebantur illa voce ad excludendas alias, quae veram consubstantialitatem significant. Est enim advertendum: similitudinem, ex vi suae significationis non requirere unitatem realem in forma, sed conformitatem. Item in rigore non postulare conformitatem in gradu perfectionis, nam duae albedines dicuntur similes, etiamsi non sint pares, seu aeque intensae. Haeretici ergo, ut excluderent unitatem personarum in divina natura, et aequalitatem in perfectione, simihtudinem ponebant, et negabant identitatem, et aequalitatem : quo sensu haereticum est ponere similitudinem in divinis personis.
3. At vero in sensu catholico, dicendum est, unam personam divinam similem alteri essc. Nam de Filio ait Paulus ad Hebraeos 1: Cum sit splendor glorie, et figura substantiee ejus. Item imaginem Patris etiam illum appellat: non est autem imago sine similitudine. Et Augustinus 7, de Trinitate, capite ultimo, ait, personas divinas dicendas esse similes et non dissimiles, quia hoc ad substantiam refertur. Idem D. Thomas, 1 part., quaest. 31, art. 2. Et ratio est, quia licet similitudo non semper requirat aequalitatem, tamen illam etiam non excludit, ut bene notavit Scotus, in 1, distinet. 31. Et similiter non excludit unitatem, imo illam requirit aliquo modo, et tanto erit major, quanto fuerit major unitas inter extrema distincta. Similitudo ergo quatenus perfectionem dicit et excludit imperfectionem, proprie conveniet divinis personis. Imo haeretici in eo sensu, quo loquebantur, magis ponebant personas dissimiles, quam similes: quia cum distinguerent naturas, necessarium erat, eas tantum inter se distare, quantum finitum ab infinito, creatum ab increato, quae magis inter se dissimilia quam similia sunt.
4. Circa aequalitatem neque in re, neque in voce est de aequalitate ambiguitas, supponendo sermonem esse de quantitate perfectionis non molis. Quo circa sic de fide est, inter divinas personas, esse aequalitatem : Quam recte per negationem explicuit Athanasius, in Symbolo dicens: In Trinitate nihil est majus, ant minus prius, aut posterius. Et inde concludit : fotas tres personas esse sibi coequales. Idem habet Augustinus, 9, de Trinitate, cap. 1, dicitque, hanc aequalitatem personarum nihil aliud esse, quam unitatem essentiae. Qui etiam videri potest, lib. 3, contra Maximinum, cap. 10, et sermone 38, de Tempore, Anselmus, in Monologio, cap. 13, dicit: Personas esse equales, quia unagueque est perfecta et summa essentia. Idem in Prosologio, cap. 3, Richardus etiam Victor, libro de Trinitate, cap. 13, dicit, hanc aequalitatem esse alterius rationis, quam in creaturis, scilicet, quia idem esse cum eadem plenitudine perfectionis, quod est unius personee, est alterius. De cadem aequalitate recte sentit Origenes, lib. 1, Periarchon. cap. 2 et 3, et lib. 7, ad Romanos, et Tertullianus 4, contra Marcionem, cap. 25. Ratio itaque est manifesta ex dictis de unitate essentiae in tribus personis. Quam indicavit Concilium Toletanum 6, in confessione fidei dicens: Quoniam unius sunt naturee, idem personas esse equales, quia illa natura non recipit magis, nec minus. Nec potest, nisi tota communicari, ut dicit etiam Concilium Lateranense, in capite Damnamus. Quae ratio eodem modo procedit in omnibus attributis Dei, sapientiae, bonitatis, etc. Et in his, in quibus posset habere difficultatem aliquam, in superioribus explicata est, specialiter de infinitate perfectionis in libro praecedenti, tractando de perfectione relationum, et de omnipotentia in hoc libro, capite decimo, ubi etiam aliquid attigimus de aeternitate, et plura in primo tomo de Incarnatione. Nulla ergo difficultas est alicujus momenti in hac veritate.
5. Objectio. — Ordo naturee sit ne in personis divinis. — Objici vero potest, quia ubi est ordo primi, secundi et tertii non est aequalitas, sed in divinis personis hic ordo reperitur, ergo. Minor patet ex divo Augustino 3, contra Maximinum, capite decimo quarto, ubi hoc sensu docet ; esse inter divinas personas ordinem natura. Quem etiam admittit divus Thomas, 1 parte, quaestione quadragesima secunda, licet non concedat, unam personam esse priorem altera. Idem sumitur ex Basilio, libro primo, contra Eunomium, circa medium, etlibro tertio, circa principium. Patet etiam ex communi modo loquendi, sic enim nominamus personas, primam, secundam et tertiam, non quidem solo arbitrio nostro (sic enim facile possent denominationes illae commutari, sicut in quolibet alio numero), sed cum fundamento in re ipsa. Est ergo ordo ille in personis ipsis secundum se, quod etiam significavit Joannes theologus, sess. 21, Concilii Florentini. Talis autem ordo videtur aliqua ex parte aequalitatem minuere.
6. An sit ordo prioris et posterioris. — Occasione hujus difficultatis tractari hic solet, an inter divinas personas sit ordo prioris et posterioris. Nam D. Thomas simphiciter negat: Scotus admittendam putat prioritatem originis. Est tamen quaestio de nomine, in qua immorari non est necesse: viderique possunt, quae de illa attigi, disput. 12, Metaphycae, sect. 1, ubi etiam dixi D. Thomam et Scotum in hoc habere sententias contrarias. D. Thomas enim docet, simpliciter et sine addito non esse admittendam prioritatem, juxta illud Athanasit in symbolo, 7n hac Trinitate nilil prius, aut posterius - Scotus vero adjungit, cum illo addito, originis, admitti posse. Quod sane et in re verum est, et illis vocibus satis commode explicatur, nam origino propriissime divinis personis tribuitur.
7. Resolutio utriusque dubii. — Adde, hunc ipsum esse ordinem, quem Augustinus et D. Thomas ordinem naturae vocarunt. Est enim advertendum, non vocari naturae ordinem, eo quod inter divinas personas una sit prius natura, quam alia: nam hoc etiam admittendum non est. Quia prioritas naturae proprie sumpta, aut est prioritas in subsistendi consequentia, aut in causalitate propria, neutra autem invenitur in divinis personis. Dicitur ergo ordo naturae, quia ipsamet essentia Dei ex se et natura sua postulat, ut immediate sit in Patre sine ulla processione: in Filio vero per processionem ejus ex sola prima persona: In Spiritu sancto per processionem ex utraque. Atque ita hic ordo naturae nihil aliud est, quam ordo originis: Igitur non immerito prioritas eliam originis dicitur, quae in hoc solo posita est, quod una persona est principium originis, alia terminus, vel (quod idem est) una habet suum esse sine origine, alia vero non sine ulla. Juxta hanc ergo prioritatem solam dantur in divinis personis, prima, secunda et tertia, et ideo hae denominationes nihil repugnant aequalitati. Jam enim supra ostensum est, distinctionem in relationibus originis non minuere, neque augere personarum perfectionem.
8. An equalitas sit relatio rationis. — Solet autem hoc loco ulterius quaeri, an haec similitudo, vel aequalitas inter divinas personas sit relatio realis, vel rationis. De qua quaestione Thomistae multa scribunt. Quia D. Thomas, quaest. 42. art. 1, docet, esse tantum relationem rationis. Quod Cajetanus optime ibi declarat, et defendit, et Capreolus, in 1, dist. 31, quaest. 9. Ubi etiam Durandus, Gabriel et alii, et Marsilius, in 41, quaest. 33, Scotus autem eadem dist. 31, quaest. 2, et quodlib. 6, art. 2, contendit esse relationem realem. Quia in divinis personis concurrunt omnia necessaria, ut haec relatio realis sit, scilicet, fundamentum, terminus realis, et extrema reahter distincta. Item quia alias non dicerentur divina personae in re ipsa similes et aequales, sed solum cogitatione hominis. Haec vero argumenta revera non cogunt: nam hae denominationes non semper sumuntur formaliter a relatione, sed a fundamento, quod in rebus ipsis existit, et nobis occasionem praebet ad talem relationem excogitandam. Hoc autem fundamentum in praesenti est unitas perfecta ejusdem naturae in singulis personis. Ex hac ergo unitate provenit, ut talis relatio non possit esse realis. Quia praeter ea, quae Scotus numerat, necesse est, ut inter fundamentum et terminum for- malem relationis sit distinctio in re ipsa: maxime in his relationibus unitatis, in quibus habitudo potissime cernitur inter ipsas formas, in quibus est similitudo, vel aequalitas, ut recte Cajetanus advertit, et ideo ubi est una, et eadem forma in utroque extremo, non potest esse hujusmodi realis habitudo, quia illa potius est identitas realis et numerica. Qua propter prior sententia simpliciter vera est. De qua re haec nunc sufficiunt, reliqua enim philosophica sunt, et a nobis tractata in disput. 47 Metaphysicae, sect. 9.
9. Objectioni occurritur. — Unum vero hic potest objici, quia inter divinas relationes non solum est aequalitas ratione perfectionis essentialis, sed etiam ratione perfectionis relativae, ut supra dixi ; sed illa perfectio relativa est distincta realiter in una et alia persona, ergo eequalitas in illa habet omnem distinctionem necessariam ad realem relationem. Ad hoc fortasse aliquis respondebit, hanc relationem non posse esse realem, quia non potest una relatio fundari in alia. Sed de hoc alias. Ego respondeo, illam non esse realem, quia illa non est aequalitas fundata in unitate, vel convenientia formali, sed in quadam proportionali aestimatione, seu quantitate. Sicut aliquaIis similitudo, quae est inter divinas personas in communi ratione personae, vel relationis, non est relatio realis, quia non est per convenientiam in tota unitate formali talium personarum. Propter quod Anasthasius Synaita, in expositione fidei personas in propriis dissimiles appellavit : inaequales autem dici non possunt, tum quia hoc dicit imperfectionem, tum propter rationes alias supra allatas.