Text List

On this page

Caput 16

Prev

How to Cite

Next

Caput 16

Caput 16

An divinae personae ex unitate habeant circuminsessionem, id est, mutuam existentiam unius in alia

CAPUT XVI. AN DIVINAE PERSONAE EX UNITATE HABEANT CIRCUMINSESSIONEM, ID EST, MUTUAM EXISTENTIAM UNIUS IN ALIA.

1. Resolutio. — Haec est ultima proprietas conveniens divinis personis, quatenus unum sunt, quam theologi circuminsessionem vocant. Habetque fundamentum in verbis illis Joannis, 14cap.: Ego in Patre et Pater in me est. Quae licet de Patre, et Filio tantum dicta sint, tamen eadem ratione de Spiritu sancto vera sunt, ut communiter Patres docent, Athanasius in expositione fidei, ubi in hoc sensu dixit Spiritus sanctus semper est in manibus Patris et Filii. Et Damascenus, lib. 1, de Fide, cap. 10, eodem sensu vocat Spiritum sanctum : Insepa- rabilem, et indigressibilem a Patre et Filio. Et hanc mutuam immanentiam ibidem late, et eleganter exponit. Denique Fulgentius, de Fide ad Petrum, cap. 1: Per hanc (inquit) unitatem naturalem totus Pater in Filio, et Spiritu sancto est, et totus S'piritus sanctus in Patre et Filio.

2. Quae sit adaequata ratio circuninsessionis. — Hac igitur veritate supposita, nonnulla circa illam declaranda sunt. Primum est, an veritas et identitas Personarum in essentia sit adaequata ratio hujus mutuae inexistentise. Est autem dubitandi ratio, quia D. Thomas, 1 part., quaest. 42, art. 5, sentit, non esse adaequatam. Nam duas alias rationes addit, scilicet, relationem mutuam et modum originis. Aureolus vero et Durandus, in 1, dist. 19, sentiunt solam essentiae unitatem esse rationem adeaequatam circuminsessionis personarum, ideoque duas alias rationes D. Thomae impugnant. Ut autem recte notavit Cajetanus, circa dictum articulum, non impugnant mentem divi Thomae et ita facile dissolvit ipse, quae illi objiciunt.

3. Una persona est in alia ratione relationis. —Videtur ergo voluisse D. Thomas ad divinas personas accomodare illos tres modos, quibus ipse dixerat, 1 part., quaest. 8, art. 3, Deum esse in omnibus rebus, scilicet, per praesentiam, potentiam et essentiam, seclusis imperfectionibus. Unde quoad primum modum dicit, Divinas personas esse in se invicem: quia correlativae sunt : nam unum relativum non potest extra aliud esse, utique quoad cognitionem. De hoc enim genere existentiae aperte loquitur Doctor sanctus in illa ratione. Quam tetigit etiam Chrysostomus in oratione 9, ex his, quae habentur in fine quinti tomi, ubi ait, hanc inexistentiam non esse intelligendam corporaliter ; sed secundum animi contemplationem, quia nec Filius (inquit) sine Patre , nec Pater sine Filio cognoscitur. Nec videtur haec ratio aliena a contextu serinonis Christi in citato loco Joannis 14. Nam cum Philippus postulasset : Ostende nobis Patrem, Christus respondit : Qui videt me videt et Patrem, et immediate quasi pro ratione subdit : Quia ego in Patre et Pater in me est.

4. Persona sunt in se invicem ratione productionis. — Ad secundum modum inexistendi pertinet altera ratio D. Thomae cum dicit, unam personam esse in alia, verbi gratia, Filium in Patre, quia ab illo productus est per actum immanentem : nam de ratione talis actus est, ut productum ratione productionis maneat in producente. Quam rationem indicavit etiam Damascenus, lib. 1, cap. 9, ubi comparat hanc productionem emanationi lucis ab igne, quia /uc, inquit, ab igne gigmtur, et ab eo non separatur, sed semper in eo est. Quod exemplum intelligendum videtur de emanatione lucis inhaerentis igni a substantia ejus, sic enim illa est veluti immanens processio. Quod idemmet Damascenus significavit in differentia quam subjungit, nam lux, ait, manet in igne tanquam accidens inheerens illi : Verbwn outem manet in Patre, tanquam subsistens n subsistente ; quod etiam dixit Hilarius, lib. 7, de Trinitate, circa finem.

5. Nec Durandus habuit, quo modo hunc dicendi modum impugnaret, nisi negando personas procedere per actus immanentes, cujus error in hoc supra refutatus est. Aureolus vero apparentius objicit: quia licet hoc modo explicetur, productam personam esse in producente, non tamen e converso, producentem esse in producta, cum tamen haec debeat esse circuminsessio. Hoc vero facile etiam solvitur: nam sicut Deus dicitur esse in creaturis, ratione potentiae, quia illas creat et conservat, ita seclusa imperfectione dependentiae, Pater dicitur esse in Filio, quia illum ex aeternitate produxit, et perpetuo generat, ad quod necessarium est, ut sit intime in illo, et ideo dixi, hunc modum existendi esse similem illi, qui est per potentiam, seclusis imperfectionibus.

6. Unitas essentiee est ratio circuminsessionis. Tertia vero, et propria ratio hujus existentiae est unitas essentiae in personis distinctis. Unde respondendo in forma ad propositam interrogationem, dicendum est, unitatem naturae esse adaequatam rationem, ob quam Divinae personae sunt in se invicem per suam essentiam, licet aliismodis possint dici esse in se invicem, ob alias rationes. Haec posterior pars satis jam declarata est. Prior vero facile ostenditur, nam unaquaeque persona est ipsa essentia, et essentia est in omnibus, et singulis personis, ergo unaquaeque persona est in qualibet alia. Dices, simili argumentandi modo posse concludi, unamquamque personam esse in se ipsa, vel unam personam esse aliam. Respondeo, negando similitudinem: nam cum dicitur esse in alia, non solum denotatur unitas naturae, sed praesupponitur etiam distinctio inter ea, quae in se invicem esse dicuntur. Quia non solum consideratione rationis, sed etiam inre ipsa una est in alia. Quae habitudo tollitur, si persona dicatur esse in se. Et multo magis destruitur, si dicatur una esse alia, quia per hoc non significatur praesentia, vel inexistentia, sed identitas personalis, quae repugnat mysterio.

7. Atque hac ratione recte dicit Sabadius , libro contra Arium, in 4 tom. Biblioth. Per illa verba Christi, Ego in Patre, et Pater in me est, duos errores confutari, Sabelli scilicet, et Arii. Et Gregorius Beticus, libr. de Fide et Trinitate dicit, illa verba audienda esse secundum indifferentium substantie, supposita scihcet distinctione personarum. Et eodem modo Trinitatis mysterium confirmat ex illis verbis Irenaeus, lib. 5, cap. 18, sic etiam Hilarius 7, de Trinitate, in fine dicit: Personas divinas esse in se per unitatem et proprietatem naturee. Et eodem modo loquitur Damascenus, lib. 2, cap. 10, dicens: Per hanc circuminsessionem excludi multitudinem Deorum, seu Deitatem. Et in hac ratione maxime persistunt omnes theologi, quae in sequenti dubitatione amplius confirmabitur et explicabitur.

8. Dubium. — Quaeritur enim ulterius, an una persona sit in alia secundum se totam, an vero solum ratione essentiae. Ut enim hoc ex corporalibus explicemus, duobus modis potest dici unum corpus esse in alio. Primo, secundum se totum, quod vocatur per se primo, sicut aqua est in vase, vel in loco adaequato. Alio modo tantum secundum partem, vel homo dicitur esse ubi habet pedem, licet non habeat ibi totum corpus. Sic ergo inquiritur, an una persona secundum se totam, id est, etiam secundum suam proprietatem, vel tantum per naturam, quasi per partem (nostro loquendi modo)sit in alia. Henricus enim in Summa, artic. 53,quaest. 3, et quodlib. 5, quaest. 6, et Durandus, in 1, distin. 19, dicunt, unam personam esse in alia solum posteriori modo. Primo, quia Paternitas, ut sic, non potest esse in Filio, alias Filius esset Pater. Secundo, ait Durandus, quia persona ratione suae proprietatis est id, in quo est alia, ergo non potest esse ratio essendi in alia, quia hae habitudines sunt oppositae, et ideo non potest eadem relatio esse fundamentum utriusque. Tertio, videntur huic sententiae favere Patres, qui totam rationem hujus circuminsessionis dicunt esse naturae unitatem.

9. Resolutio. — Probatio ex Patribus. — Nihilominus dicendum est, unam personam per se primo, et secundum se totam esse in alia, iia ut licet unitas essentiae sit vinculum, et quasi proxima ratio istius inexistentiee, non tamen in sola illa sistat, sed ratione ejus etiam relationes ipsae in se invicem exitant. Quae est sententia communior theologorum in 1, dis- tinct. 19, praesertim Scoti, quaest. 1, qui fusius hoc tractat contra Henricum. Idem Bonaventura, quaest. 4, Gabriel, quaest. 2, Capreolus, quaest. 1, art. 1, Marsilius, quaest. 22, art. 2, Ferrariensis 4, contra Gentes, cap. 9, Cajetanus, et alii, dicta quaest. 42, art. 5. Et sumitur ex illis verbis Ecclesiae in quoddam hymno. 7n JBatre totus Filius, et totus in Verbo Pater. QuiIbus similia sunt, quae supra citavi ex FulgenItio, qui etiamaddit. Nulles horum extra quemdibet ipsorum est, significans, personas mutuo sese comprehendere, quia nihil est in una, quod si extra aliam, ad quod requiritur totalis inexistentia, modo explicato. Praeterea Damascenus, et Hilarius supra dicunt unam personam esse in alia, ut quidpiam subsistens in subsistente. Ergo intelligunt non tantum esse secundum naturam, sed etiam per subsistentiam personalem, de hac enim loquuntur. Ad hoc etiam confirmandum induci possunt verba Christi Joan. 14, nam prius dixit: Qui videt me, videt et Patrem, et postea subjungit. Fgo in Paítre, et Pater in me est.: videndo autem unam personam, videtur alia, non solum quoad naturam communem, sed etiam quoad totum esse personale. Sic ergo una persona est in alia.

10. Prima ratio.— Ratione probatur primo ex Scoto, quia si una persona tantum esset in alia ratione essentiae, non aliter una persona esset in alia, quam ipsa essentia sit in persona, neque alia habitudo significaretur per hanc circuminsessionem personarum, quam existentiae Divinitatis in persona, consequens est falsum: ergo, Pater sequela, quia quando totum solum dicitur esse alicubi, vel in aliquo ratione partis, non aliter convenit toti illa denominatio, quam parti, praeter hoc, quod parti convenit immediate et toti ratione partis : nam in reliquis eadem est ratio. Minor vero patet, tum ex communi modo loquendi Patrum, et theologorum de hac circuminsessione, tum etiam, quia essentia est in persona, ut natura est in supposito : una vero persona est in alia, ut suppositum in supposito, sicut loquuntur Damascenus et Hilarius supra citati.

11. Altera ratio. — Secunda et propria ratio hujus veritatis mihi esse videtur, quia haec inexistentia mutua nihil aliud esse potest, quam intima quaedam praesentia divinarum personarum inter se, hanc vero habent non solum in essentia, sed in propriis etiam relationibus. Priorem propositionem indicavit etiam Scotus surpa ad 2 Henrici, et circa finem quoestionis. Quam sic declaro, quia haec mutua inexistentia non est sola identitas in natura, sic enim dicentur personae esse una natura, non vero una esse in alia. Neque etiam est nova unio realis inter personas praeter unitatem naturae, quia nec talis unio esse posset sine compositione, nec excogitari potest, cur, vel qualis sit. Ergo tantum superest intima praesentia, propter quam dici possint esse invicem in se. Quod autem illam habeant etiam secundum propria, patet, quia etiam in illis habent immensitatem, ex qua necessario sequitur, ut sint intime in se invicem etiam secundum proprias relationes. Unde sicut immensitatem habent ratione essentiae, quam includunt, ita ex eadem radice, ut ex propria et adaequata ratione habent, ut sint intime in se invicem, etiam secundum proprias relationes.

12. Atque hinc intelligitur primo, cur haec praesentia mutua non addat novam relationem realem ipsis personis (ut tanquam verius suppono). Ratio autem est, quia fundatur in eadem immensitate illarum. Ut omittam alias rationes, quae dari solent, scilicet, quod relatio non fundat relationem: vel quod talis relatio non est realis, nisi ubi modus praescientiae, in quo fundatur, accidentalis est, de quo alias. Secundo intelligitur, cur, licet divinae personae inter se habeant relationem originis, quae est disquiparantiae, nihilominus quoad hanc denominationem mutuae inexistentiae, potius intelligantur habere habitudinem aequiparantiae. Ratio enim est, quia quoad praesentiam et immensitatem ejusdem rationissunt. Unde, si fingeremus, tres personas esse absolutas et ejusdem naturaee, eumdem modum mutuae inexistentiae haberent.

13. Ad argumenta. — Tertio intelligitur quam sint levia fundamenta Henrici et Durandi. Nam propter hanc praesentiam personae non amittunt distinctionem: et ideo non sequitur, unam esse aliam, quamvis secundum propria una sit in alia. Deinde in hoc genere praesentise nullum est inconveniens, quod eadem relatio sit id, quod est in alia et in quo est alia, quia et est denominatio similis in utroque extremo, et in eis habet fundamentum proximum ejusdem rationis, imo unum et idem. Et hoc est etiam, quod docent Patres, scilicet, unitatem naturae esse rationem proximam hujus inexistentiae, non vero, quod conveniat soli Deitati: ac non etiam ipsis personis in propriis earum rationibus.

PrevBack to TopNext