Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER QUINTUS. DE RELATIONIBUS DIVINIS AC NOTIONIBUS.

Hactenus explicuimus mysterium Trinitatis, solum confusam quamdam notitiam tradendo, quae vix transcendit declarationem quid nominis et ostensionem, quod tale mysterium in Deo et intra Deum sit, salva Dei simplicitate et unitate: nunc ad investigandam ejusdem mysterii distinctam et explicatam cognitionem, quantum caligo viae patitur, necessarium est proprietates omnes personarum formaliter investigare, earum proprias rationes praecise, ac distincte explicando. Hoc autem praestabimus, considerando prius haec omnia prout omnibus personis possunt esse communia : deinde descendendo ad singulas personas in particulari, et praedicata omnia, quae singulis, ut propria tribuuntur, considerando. Sunt autem varia nomina abstracta et communia om- nibus personis; quibus hae proprietates significantur : unum est ipsummet nomen proprielatis, quod in quadam significatione generale est, et caeteris omnibus commune. Quod sub ea ratone, speciali consideratione non indiget, quia in aliis rationibus specialioribus explicabitur et illis cognitis cognoscetur. Primum igitur speciale nomen videtur esse Helationis, deinde nomen JVotionis : tertio, Originis quarto, actus notionalis : quinto, Personalitatas, quae solet etiam Proprielas appellari, sumpta hac voce in significatione magis restricta et appropriata. lgitur in proxime sequentibus tribus libris explicabimus mysterium , declarando, quid rei subsit his vocibus, et quomodo inter se conveniant, vel distinguantur et quid ad constitutionem, vel distinctionem divina- rum personarum conferant. Atque in praesenti Hbro simul de relationibus et notionibus dicere proponimus, quia nihil fere inter se differre existimamus, ut videbimus. Disputavit autem de illis D. Thomas, 1 part., quaest. 28 et 32.

PrevBack to TopNext