Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Sint-ne in deo relationes reales ad intra

CAPUT I. SINT-NE IN DEO RELATIONES REALES AD INTRA.

1. Non tractamus hoc loco de relationibus Dei ad creaturas, quas rationis esse supponimus, quia illae non conveniunt Deo, ut Trino: nec ad explicandum hoc mysterium, quidquam conferunt. Neque etiam nunc vim facimus in nomine abstracto, vel concreto relationis, aut relativi : nam haec inquisitio et consideratio commodiorem habebit locum in principio lhbri septimi. Nunc vero indifferenter utrisque vocibus utemur, tam supponendo abstracte quam concrete posse has proprietates a nobis concipi et significari.

2. Resolutio quaestionis. — Probatio.—Hoc supposito inter Catholicos extra controversiam est, esse inter personas Trinitatis relationes reales. Ita docet D. Thomas, dicta quaest. 28, per totam, et quaest. 8, de Potentia, art. 1, dicit, esse de Fide. Docent etiam omnes scholastici, in 1, dist. 33. Et colligitur ex Scriptura, quatenus personas appellat nominibus significantibus hujusmodi respectus, qualia sunt, Patris et Filii: id autem expressius declararunt Concilia et Patres. Nam Toletanus 7, sic inquit: Pater ad Filiwmn, et Filius ad Patrem, et Spiritus sanctus ad utrumque refertur, et infra: In relatione personarum cernitur numerus. Idem sumitur ex 6 Synodo, act. 11, in dicta Epistola Sophronii, et ex Concilio Florentino, sess. 18 et 19. Ubi personae divinae dicuntur esse, ad aliquid, et in sess. 25, in litteris unionis idem fere habetur. Augustinus, etiam lib. 5, de Trin., cap. 8 et 9, hac ratione dixit: Solam substantiam, et relationem proprie in Deo inveniri, et 1. 15, c. 3, quod de Deo dicitur, non secundumn substantium, relative dici. Ostendit Anselmus, de Incarn. Verbi, c. 1, explicato mysterio ita concludit : Quod totum potest dici relatio. Et multa alia afferemus in sequentibus.

3. Ratio assertionis.—Est autem in his omnibus testimoniis considerandum, nunquam expresse, et formaliter dici in eis, illas relationes esse reales : tamen in his, quae attribuuntur illis relationibus, satis hoc contineri. Tum quia dicuntur esse in Deo vere, et proprie, non minus, quam substantiam : tum etiam, quia di- cuntur numerare, seu distinguere realiter personas, quod non potest facere relatio rationis, est ergo quoad utramque partem aeque certa haec veritas. Ratio autem reddi potest, quia inter divinas personas inveniuntur omnia, quae ad relationem realem necessaria sunt. Nam est ibi realis distinctio extremorum, ut supra probatum est, cum de distinctione personarum ageremus. Est etiam realis processio unius ab alia, ut supra etiam libro primo est probatum, quae processio solet esse sufficiens ratio, vel indicium relationis realis, quando est in eadem natura, seu in eodem ordine naturae: divinae autem personae sunt ejusdem ordinis et naturae. Denique, si ad relationem realem est necessarium fundamentum reale, ibi sufficiens crit divina essentia, vel secundum se, vel ut est formalis potentia, seu principium quo, productionis: Fortasse vero in relationibus subsistentibus aliud fundamentum necessarium non est, ut infra dicetur : nihil ergo deest ibi ad relationem realem.

4. Objectio ex Boetio. — Contra hanc assertionem objici potest locus Boetii, lib. 1, de Trinitate, circa medium, alias cap. 6, ubi dicit: Cetera praedicamenta convenire Deo secundum substantiam. Ad aliquid vero nullo modo de ipso predicari. Hunc locum objicit D. Thomas, 1 part., quaest. 28, art. 1, et respondet ad primum, DBoetium non negare, relationem esse in Deo, sed asserere, secundum propriam rationem suam non significari, ut existentem in Deo, sed ut ad aliud se habentem. Est tamen difficilis expositio : nam hoc modo etiam posset negare relationem esse in creatura, quia secundum propriam rationem, non significatur, ut existens in creatura, sed ut ad aliud se habens. Existimo ergo, Boetium ibi esse locutum de Deo, ut unus est, et voluisse dicere, quod theologi alias docent, in Deo non consurgere relationes ad res diversae naturae, nec per mutationem aliarum rerum, ut diserte explicat capite septimo. Nam de relationibus ad intra, statim disputat capite duodecimo et habet illam celebrem sententiam, substantia preebet unitatem, relatio multiplicat Trinitatem.

5. Dubium de esse ad Cajetanum. — Solet autem inter Thomistas disputari, an relationes divinae sint reales secundum esse ad in quantum ad, an vero solum secundum esse in, quod in eis est, esse subsistens. Nam Cajetanus, in dicto art. 1, quaest. 28, existimat, secundum esse ad, non esse relationes illas aliquid reale. Quod sentit etiam Capreolus, in i, d. 33, sumpseruntque occasionem ex quibusdam ver- bis subobscuris D. Thomae in eodem articulo primo dicens: Solum in praedicamento relationis inveniri aliquid secundum rationem. Quod ipsi interpretantur, esse ipsum esse ad praecise sumptum, et abstractum ab esse an.

6. Hanc vero sententiam existimo falsam. Primo quidem, quia in relatione reali, praesertim divina, nihil est, quod ad veritatem entis non pertineat, maxime ex his, quae intrinsece pertinent ad veritatem, et realitatem illius mysterii, alias magna ex parte esse per rationem contictum. Sed ipsum esse ad, unius personae respectu alterius intrinsece pertinet ad illius mysterii veritatem : alioqui relatio, ut relatio, non multiphcaret Trinitatem, ergo, etc. Secundo, quia oppositio inter divinas personas realis est, ideo enim affert secum distinctionem realem, sed illa oppositio intrinsece, et formalter consistit in esse ad, ergo illud reale est. Tertio denique quia esse ad, nihil aliud est, quam habitudo : Pater autem intrinsece, et ex se, et absque ulla comparatione intellectus respicit Filium, ergo realter habet quidquid intelligi potest in hoc esse ad Filium, et idem est de caeteris personis.

7. Fundamentum autem, quod sumebatur ex verbis D. Thomae nihil ad praesens facit, quia relationes divinae, in praedicamento relationis non sunt. Tamen propter proportionem, et propter veritatem etiam ipsius praedicamenti realis, sunt illa verba obscura. Ut autem opinor, mens D. Thomae solum fuit docere, per rationem excogitari, aut fingi aliquid simile praedicamento ad aliquid. Quod, sano modo intellectum, est verum, scilicet, secundum quamdam proportionalitatem, non vero secundum univocam rationem, imo nec secundum realem convenientiam, etiam analogam, ut dixi latius disput. 47 Metaphysicae. An vero secundum proportionem ad alia praedicamenta possint alia entia rationis cogitari, dixi ibidem disputatione ultima. Aliud vero fundamentum, quod dicti auctores indicant, nempe esse ad, posse ita praescindi, ut non includat esse in, falsum est : tum quia esse in, ita est transcendens, sicut ens servata proportione, tum etiam, quia relatio, secundum ultimam rationem suam est forma relativi, ut paternitas Patris: unde intersece, et secundum propriam rationem respicit non tantum terminum, sed etiam subjectum, seu suppositum, quod ad terminum refert.

PrevBack to TopNext