On this page
Caput 2
Caput 2
Quod sint intra deum relationes reales
1. Relationes reales in Deo solum sunt secundwm originem. — Quoniam numerus harum relationum ita a nobis praescribendus est, ut nec minor, nec major esse ostendatur, ideo imprimis supponendum est, in DEO nullas esse relationes reales ad intra praeter eas, quas relationes originis vocamus, quae comparatae ad relationes in creaturis inventas, correspondent his, quae in actione et passione probari dicuntur. Hoc in superioribus tactum est, potestque inductione ostendi, quia inter divinas personas, nec relatio similitudinis, nec aequalitatis realis est, quia est eadem cum relatione identitas in essentia, quae rationis est. Et consequenter neque relatio imaginis ex ea parte, qua similitudinem dicit, sed solum ex ea, quae dicit originem, realis est. Idemque est de relatione mutuae inexistentiae, seu intimae praesentiae, ut in fine praecedentis libri dicebamus. Quod etiam de relatione distinctionis est manifestum, quia vel est eadem cum relatione oppositionis, quae non est, nisi relatio originis, vel solum addit negationem identitatis, in qua non fundatur relatio, nisi rationis. Praeter has autem relationes nullae aliae possunt inter divinas personas excogitari, exceptis relationibus originis, ergo extra hasnullae sunt ibi relationes reales. Et ratio in universum reddi potest, quia omnis habitudo positiva inter divinas personas, vel reducitur ad distinctionem, seu oppositionem, et sic est originis, vel reducitur ad unitatem, et sic est rationis propter summam identitatem realem fundamenti ut in utroque extremo.
2. Non sunt plures quam quatuor. — Ex hoc fundamento infertur alia veritas quam hic, ut certam supponimus, videlicet, helationes reales divinas non posse esse plures, quam quatuor. Ita docet D. Thomas, dicta q. 28, etconsentiunt omnes theologi statim referendi. Probaturque, quia hae relationes solum sunt originis: sed origines, seu processiones intra Deum solum sunt duae, ut in libro primo ostensum est, ergo relationes al summum possunt esse quatuor et non plures. Probatur consequentia, quia ex unaqueque processione, non consurcunt nisi duae relationes, ergo, si processiones sunt tantum duae, relationes ad summum erunt quatuor. Antecedens probatur, quia una processio tantum habet unum principium, et u- num terminum. Atque ita in processione per intellectum sunt relationes generantis, et geniti, seu Patris et Filii, in altera vero processione voluntatis sunt relationes producentis, seu spirantis et procedentis seu spirati. Ergo hae relationes non possunt excedere quaternarium numerum. An vero illum attingant, statim videbimus. Hic vero occurrebat peculiaris difficultas de relatione Verbi, quam libro nono, tanquam in proprio loco tractabimus. Nunc vero supponimus, in secunda persona eamdem esse relationem Verbi et Filii respectu primae personae, quia ex vi ejusdem processionis consurgit, licet diversis conceptibus et vocibus a nobis exprimatur, propter diversos respectus rationis, seu convenientiae ad res creatas, ut dicto libro explicabimus. Quod si Verbum importat aliquam rauonem ad res cognitas, vel creabiles, vel dictas, illa non est relatio realis, sed rationis, unde non auget numerum relationum, de quibus nunc tractamus. De spiratione autem activa statim dicemus.
3. Tres sunt realiter inter se distincte.—Ex his principiis ulterius concluditur, intra Deum tres esse relationes reales realiter inter se distinctas. Quae veritas, quoad ternarium numerum, ita ut minor non sit, tam est certa, quam est certum dari in Deo tres personas realiter distinctas, supposita veritate talium relationum realium. Atque ita docent theologi omnes. Quia in unaquaque persona ad minimum necessaria est una relatio, habens oppositionem cum aliis personis, et consequenter distinctam ab illis. Imo unaquaeque persona solum est suamet relatio subsistens, unde per illam constituitur in suo esse personali, et ab aliis etiam personaliter distinguitur. Ergo tales relationes reales et realiter distinctae non possunt in Deo esse pauciores quam res. Haec autem sunt, Paternitas, Filiatio et processio passiva, quae est propria Spiritus sancti relatio. Nam cum Filius realiter a Patre procedat, necesse est, ut et duas habeant relationes reales et realiter distinctas, utpote inter se directe et formaliter oppositas. Rursus cum Spiritus sanctus realiter procedit a Patre et Filio, ac proinde ad illos habeat relationem realem, illam etiam esse realiter distinctam a Paternitate et Filiatione necesse est, quia quidquid a Patre realiter distinguitur, etiam a Paternitate et Filiatione realiter distinguitur.
4. Quid de spiratione activa.—Quoad aliam vero partem, scilicet, quod hic numerus relationum realium realiter distinctarum major non sit, quam ternarius, licet etiam res certa sit, pendet nihilominus ex cognitione alterius relationis correspondentis relationi processionis passivae, quae a theologis vocatur spiratio activa, de qua videndum superest, an sit et qualis sit, habet enim illa relatio peculiarem rationem ac difficultatem. Prius vero quam ad illam transeamus, operae pretium erit conditiones trium dictarum relationum prae oculis ponere, quia et illarum cognitio per se necesse est ad explicationem mysterii, et multum conferet ad ea quae de spiratione activa dicenda sunt.
5. Dicte tres relationes quas conditiones habeunt.—Addo igitur, tres illas relationes reales inter se distinctas tales esse, ut unaquaeque propriam perfectionem in suo genere, propriamque rationem existendi et subsistendi incommunicabiliter secum afferat. Haec assertio non recipitur ab omnibus, aliqui enim putant, has relationes secundum proprias rationes praecise habere, quod referant, seu respiciant alium: per hoc autem necesse, nec perfectionem, immo nec subsistere, afferre. Conclusio nihilominus colligitur ex omnibus tractatis in tertio libro. Breviterque ostenditur, supponendo in divinis personis non esse alias proprietates constituens personas, praeter has relationes, quod libro septimo probandum est. Ex quo sic colligo. Relatio, verbi gratia, Paternitas est in Patre, aut ergo est tanquam inexistens personae jam constitutae, et sic erit in Patre alia proprietas constituens illum in ratione talis personae, quod est contra suppositionem factam : vel est in eo tanquam secum afferens propriam rationem subsistendi : Affert ergo Paternitas propriam subsistendi rationem, cum compositione sufficienti ad reliquas relationes, et inde habet, quod subsistentia incommunicabilis sit.
6. Et hinc facile probatur altera pars de existentia, quia ratio existentiae superior est et quasi transcendens, et ideo intime comitatur subsistentiam, vel potius in illa imbibitur. Denique ex utroque capite convincitur altera pars de perfectione, tum quia omnis subsistentia est aliqua perfectio, tum etiam quia quantum unaquequae res habet entitatis, tantumdem habet perfectionis. Quod autem in Paternitate, gratia exempli, declaratum est, in aliis duabus relationibus personalibus locum habet. Et ad hanc assertionem confirmandam applicari possunt omnia, quae in similibus punctis de personis divinis diximus in libro tertio, capitibus quarto et quinto. Nam quoad haec omnia, hae tres, relationes et personae idem sunt, ut in sequenti capite amplius constabit.