Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Quomodo tres divina relationes personales distinguantur a personis, quas referunt

CAPUT III. QUOMODO TRES DIVINA RELATIONES PERSONALES DISTINGUANTUR A PERSONIS, QUAS REFERUNT.

1. Tituli expositio. — Nondum agimus de activa spiratione, sed solum de tribus relationibus, quas inter serealiter distingui, diximus, easque unico verbo relationes personales vocamus: nomine item proprietatum illas appellare possumus, quia supponimus ex dicendis in libro septimo, has easdem relationes esse ipsas proprietates personales. Non comparamus autem has relationes ad terminos suos, seu ad personas, cum quibus habent oppositionem, nam constat ab illis distingui reahter, sive per sese, sive per aliud, quod postea libro octavo examinabimus. Hoc autem constat ex illo principio, quod oppositio originis, vel relativa est ratio distinctionis in Divinis, quod principium est commune axioma Conciliorum et Patrum. Comparemus ergo unamquamque harum relationum ad personam, quam refert seu denominat, ut Paternitatem ad Patrem, et sic de aliis.

2. Varie opiniones. — Suppositis autem, quae superius tractata sunt comparando personas et earum proprietates, seu relationes ad essentiam, facile est. praesentem quaestionem expedire. Nam qui opinati sunt, relationes esse veluti affixas divinae essentiae, ab eaque realiter distingui, consequenter coguntur asserere relationem, et personam distingui a parte rei realiter, saltem tanquam includens et inclusum. Quia persona constat intrinsece ex essentia et relatione, tanquam unum quid ex utraque coalescens. Relatio vero non constat ex essentia, neque illam in se includit. Et fuit opinio Gilberti. Durandus vero et quicumque ponunt distinctionem actualem ex natura rei inter essentiam et relationes Divinas, consequenter opinari debent eodem modo de persona et relatione, servata proportione, videlicet , relationem a parte rei distingui actu a persona, saltem, ut non includens actu totum id, quod persona includit, licet ipsa relatio in persona includatur.

3. Prima assertio. — Dicendum vero est. Relationes non distingui actu a personis in re ipsa, nec realiter proprie, neque ex natura ret. Probatur et declaratur breviter ex supra tractatis de unitate essentiae et personarum. Quia vel relatio personalis (de qua nunc tractamus) supponit personam constitutam, vel constituit illam : si primum dicatur, licet verum non sit, etiam illo posito non potest relatio adveniens personae ab illa distingui actualiter in re ipsa, alias et cum illa faceret compositionem et illi adveniret, ut accidentalis proprietas. Si vero dicatur secundum, quod verum est, ut infra disputabitur, sic persona nihil in se includit, nisi essentiam et proprietatem constituentem, ut dicitur etiam in Concilio Florenüno, sess. 19. Sed proprietas non distinguitur actualiter ab essentia in re ipsa, ut supra ostensum est, neque a persona potest distingui. Quia si illa, quae nostro modo concipiendi se habent, ut componentia inter se non distinguuntur, etiam ipsum constitutum non poterit ab illis distingui. Imo minus potest relatio distingui a persona, quam ab essentia, quia cum essentia non identificatur adaequate, seu convertibiliter, ut supra declaratum est, cum relatione vero habet adaequatam identitatem, quia sunt aeque incommunicabiles. Quia una earum non identificatur, vel distinguitur ab aliqno, quin etiam altera habeat similem identitatem, vel distinctionem ab illo. Neque contra hanc partem opinantur, nisi qui distinguunt actu ex natura rei personam ab essentia, de quibus jam dictum est.

4. Secunda assertio D. Thoma. — Dico secundo, Relationes distinguuntur ratione a personis, quarum relationes sunt. Ita D. Thomas, 1 part., q. 29, art. 4, q. 30, art. 1, et omnes, qui non admittunt actualem distinctionem inter essentiam et relationem. Constatque sufticienter hujus distinctionis necessitas ex ipso modo concipiendi et significandi abstracti et concreti: Item ex varns praedicationibus: nam Pater, verbi gratia, generat, haec autem propositio, Paternitas generat, communiter non admittitur, ut patet ex D. Thoma, quaest. 40, art. 1, ad argumenta, et dicemus latius libro octavo, ergo haec varietas requirit saltem distinctionem rationis inter illa subjecta. Nec de hoc occurrit nova difficultas.

5. Qualis sit distinctio rationis personee et relationis.—bubitari autem potest, qualis sit haec distinctio rationis, multi enim existimant, distingui relationem et personam tanquam includens et inclusum, nam persona est quid constans ex natura et relatione, unde relationem includit et aliquid aliud secundum rationem, a quo praescindit relatio abstracte sumpta. Unde inferunt, plus distingui ratione personam et proprietatem, quam Deum et Deita- tatem. Quia Deus et Deitas solum ex modo concipiendi distinguuntur, nihil vero in uno extremo includitur, quod non includatur in alio, quod secus esse putant in relatione et persona. Haec vero sententia supponit, relationem in abstracto non includere essentiam : alias nulla est differentia, quam constituit inter illas propositiones: Pater est Paternitas, Deus est Deitas, et ideo quoad hanc partem nobis non placet. Nam supra ostendimus, essentiam includi in Paternitate, et in aliis relationibus.

6. Secunda opinio est, relationem personalem et personam solum distingui ex modo concipiendi nostro, eo modo, quo Deitas et Deus distinguuntur, non quia ex parte objecti aliquid includatur in proprio et immediato conceptu unius, quod non includatur in conceptu alterius : sed quia totum illud aliter concipitur. Ita tenet Ferrariensis 4, contra Gentes, c. 26, et Torres, quaest. 40, art. 1. Ubi divus Thomas aperte eamdem sententiam docet in corpore, et ad primum, dicit enim, proprietatem esse idem cum persona, non solum propter identitatem cum essentia, sed etiam, quia in Deo propter ejus simplicitatem , idem est abstractum et concretum, et subjungit statim exemplum de Deo et Deitate. Atque haec sententia mihi maxime probatur, tum quia est valde consentanea divinae simplicitati, tum etiam, quia est conformis doctrinae supra traditae de inclusione essentiae in relationibus. Quo modo autem cum hac sententia stet constitutio personarum per proprietates, et qualiter intelligenda sit, dicam in sequentibus. Magis vero confirmabitur haec resolutio ex opinionis frequentis impugnatione.

7. Est ergo tertia opinio, quae distinctione utendo, quasi complectitur praecedentes. Dicunt enim hujus opinionis defensores: Divinam personam, verbi gratia, Patrem duobus modis concipi posse. Primo, ut est integrum suppositum constans ex divinitate et proprietate sua, quomodo est intrinsece et essentialiter Deus, sic subsistens incommunicabiliter. Secundo modo potest concipi Pater praecise, ut concretum Paternitatis, conceptae etiam, ut pura relatio est. Quomodo, inquiunt, non concipitur, ut intrinsece et essentialiter DEUS, sed tantum identice. Et eadem proportione distinguunt de Paternitate, quod concipi possit, vel ut includens essentiam, vel ut praecisa ab illa. Aiunt ergo, si Pater et Paternitas comparentur cum proportione, id est, vel, ut utrumque includit essentiam, vel, ut utrumque praescindit ab illa, sic veram esse secundam sententiam adductam, scilicet, solum distingui ratione, quast ratioci- nante, ut abstractum et concretum. Si vero comparetur persona, quatenus intrinsece et essentialiter est Deus ad proprietatem praecise conceptam, sic veram esse priorem sententiam, nimirum distingui tanquam includens et inclusum.

8. Haec vero opinio magis mihi displicet, quam prima. Nam imprimis convenit cum illain fundamento, scilicet, quod proprietas, scu relatio divina non includit intrinsece in propria ratione sua esssentiam. Et deinde minus consequenter loquitur: nam, illo posito, quid necesse est, excogitare alium conceptum relationis in abstracto, in quo includatur divinitas tanquam de essentia ejus. Nam si aliquando ita concipi potest, vere ergo revera Divinitas est de essentia relationis, ergo nunquam potest ab illius conceptu excludi : esto possit non expresse cogitari. Denique multo minus intelligi potest concretum patris, quod non sit intrinsece et essentialiter Deus, quia Pater, si in concreto concipitur, necessario concipi debet, ut substantia integra, singularis et incommunicabilis : ergo, ut suppositum alicujus naturae, ergo ut persona, quia est rationalis naturae individua substantia, non enim est alterius naturae, nisi divinae : ergo necessario includitur in tali conceptu divina natura, neque habet, in quo distinguatur ab alio concreto Patris, quod excogitabatur distinctum. Confirmo, nam Pater concrete conceptus necessario concipitur, ut principium Filii, ergo ut producens illum in similitudine naturae : ergo ut includens naturam, quam possit communicare Filio. Sicut e converso Filius concipi non potest, nisi ut includens naturam, in qua possit Patri assimilari.

9. Resolutio. — Superest ergo, ut dicamus, Patrem et Paternitatem, neque plus, neque aliter ratione distingui, quam Deum et Deitatem. Nec concipi, aut ratione distingui, nisi uno modo, scilicet ex modo concipiendi nostro, cum fundamento in re, ratione subsistentiae et formalis perfectionis rei conceptae. Nam divina perfectio et simplicitas cogit fateri, concretum et abstractum in divina persona solum distingui in modo concipiendi, nec est necesse ad distinctiones confugere, quae intelligi non possunt, sed simpliciter secundae sententiae subscribere.

PrevBack to TopNext