On this page
Caput 4
Caput 4
Utrum relatio spirationis activa realis sit
1. Rationes dubitandi. — Explicatis tribus relationibus personalibus, superest tantum dicendum de spiratione activa, de qua nulla fere dubitatio est inter scholasticos, sed pro certo supponunt, hane relationem esse realem. Ut vero, et hujus rei ratio, et gradus certitudinis constet, tractanda breviter est proposita quaestio. Potest enim alicui facere dubitationem, quod apud antiquos Patres nulla videtur inveniri mentio ejus relationis : Quamvis enim Concilium Lugdunense sub Gregorio X, in capite unico de summa Trinitate, in 6, et Concilium Florentinum, sessione 24, dicant: Patrem et Filium una spiratione producere Spiritum sanctum, (quae spiratio realis sine dubio est, quia realiter producunt ): tamen (ut ex ipsorum verbis constat) ibi non sumunt spirationem pro relatione, sed pro origine, vel actu notionali. Est enim illa vox aequivoca, ut omnes theologi fatentur : potest autem origo activa esse realis, quamvis relatio in ipso producente non sit realis, ut patet in creatore respectu creaturarum. Hoc enim exemplo, et comparatione utitur ad hanc originem declarandam Augustinus 5, de Trinitate, cap. 14. Unde potest nonnullum argumentum sumi , quod sicut relatio creatoris rationis est, et non realis, licet Pater, Filius et Spiritus sanctus sint unum reale principium per unam creationem: ita relatio spirationis et non realis, etiam Pater, et Filius realter spirent una spiratione.
2. Praeterea Albinus Flacus, libro primo de Trinitate, capite quinto, dixit: Relationem spiritus sancti ad Patrem, et Filium non esseeciprocam, id est mutuam. Quod philosophi et theologi dicere solent de relatione creaturae. Idem sensit Hugo Etherianus, libro 3, contra Graecos, capite 2. Primum enim ait, Spiritum sanctun distingui a alio per relationem ad ipsum, deinde vero subdait: Licet sit proprietas relativorum, ut cum termino recipiant conversionem, hoc quidum non arbitrantur de Spiritu sancto recipiendun, quia licet apse sit Patris et Filii, non tamen conversim Pater et Filius ad ipsun vreferuntur. Cui sententiae aliquo modo favore yidetur Concilium Toletanum 11, in Confessione fidei, nam loquens de Patre et Filio, semper facit conversionem, non sic loquens de Spiritu sancto. 7n relativis, inquit, nominibus Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, et Spiritus sanctus ad utrumque refertur : et intra: Pater non ad se, sed ad Filium est, et Filius non ad se, sed ad Patrem et Spiritus sancLus simniliter non ad se, sed ad Patrem et Frilium refertur. Quomodo loquitur Augustinus 5, de Trinitate, cap. 11.
3. Et confirmatur, nam ob hanc causam antiqui Patres tantum ponunt tres proprietates personales positivas (ut innascibilitatem omittamus) sic Concilium Lateranense, in capite Firmiter. Heec sancta Trinitas secundum substantiam una, secundum proprietates personales discrela, indicans nihil amplius reale ibi esse necessarium. Et in capite Damnamaus, omnem numerum realem praeter ternarium a Deo excludit, non ergo agnoscit quartam relationem. Unde etiam Damascenus, lib. 1, de Fide, c. 10 et 11, copiose de relationibus, et proprietatibus disserens, nullam hujus mentionem fecit. Quod notari etiam potest in als, quos supra retulimus, et in sequentibus repetemus. Imo vero Basilius, epist. 43, dicit: Filium non habere cum Patre aliquam communicationem notionas, secundum proprictatem suam, sicul neque cum Spiritu sancto. Neque vero id dixit, quia putaverit, Filium non producere cum Patre Spiritum sanctum nam ibidem ait Spiritum sanctum pendere a Filio : ergo quia non habent reiationem, dixisse hoc videtur, quia nimirum sentit, Patrem et Filium non habere aliquam notioncm, seu relationem communem. Unde inter scholasticos, Gregorius 1, dist. 26, absolute negavit, spirationem esse quartam relationem.
4. Tandem afferri potest ratio, quia relatio principii non semper est realis, ut de creatore dictum est. Dices, ibi hoc provenire ex Dei excellentia in comparatione ad res creatas, quae imperfectae sunt et inferioris ordinis. Sed contra, quia in productione Spiritus sancti potest idem ex alio capite provenire. Vel quia persona constituta per relationem non est ulterius referibilis per aliam relationem realem. Hac enun ratione utitur D. Thomas, quaest. 42, articulo 3, ad 4, ut probet, unam divinam non referri ad aliam relatione reali distinctionis. Vel etiam. quia Deus non est capax alicujus relationis realis, quae in ipso esse debeat quasi per resultantiam, quia videtur hic modus esse imperfectus, sed debet relatio per se illi convenire, aut quia per se est conjuncta immediate cum essentia, vel quia per se terminat processionem, haec autem relatio deberet esse per resultantiam, quia per se necessaria non est. et ideo ille modus realis relationis non videtur beo tribuendus.
5. Vera resolutio. — Nihilominus dicendum est, spirationem activam esse relationem realem Patris, et Filii ad Spiritum sanctum, quatenus sunt principium ejus. Haec est communis assertio theologorum sine ulla dissentione, D. Thomae, 1, part., quaest. 28, art. 3, ubi definit, esse quatuor relationes, dixerat autem, art. 1, relationes personarum esse reales, quod dicit esse de fide, quaest. 8, de Potentia, art. 1. Et ideo multi moderni interpretes aeque certum putant hanc relationem esse realem, sicut alias. Tamen definitiones non sunt ita expresse de hac relatione, et ideo hic solum video certitudinem conclusionis theologicae, ut statim deducam. Idem habet divus Thomas, q. 32, art. 2 et 3, et Theologi, in 1, distinct. 13 et 26, ac 28, Alensis, 1 p., quaest. 68. Favet aliquo modo Concilium Toletanum, 11, in Confess. fidei. Nam post verba superius citata dicit: In personis divinis cerni numerum - quatenus ad invicem referuntur. Nam illa particula, Ad invicem , indicat relationes divinas mutuas esse et consequenter esse reales in utroque extremo.
6. Ratio hujus veritatis ex triplici capite reddi potest, primo, si teneamus virtutem spirativam, quae communis est Patri et Filio, non solum includere aliquid essentiale, scilicet, voluntatem, sed etiam aliquid notionale reahter commune utrique, nam hoc non potest esse absolutum : quidquid enim absolutum est, commune est tribus personis: ergo non potest esse, nisi haec relatio. Ad hoc autem necesse est, ut talis relatio sit realis, quia relatio rationis non est conditio necessaria ad realem virtutem activam. Quae ratio optime colligit, sed quod assumit non solum incertum est, sed etiam falsum, ut infra libro sexto et septimo ostendemus. Secunda ratio et optuma erit, si supponamus, origines activas non esse aliud, quam relationes personarum producentium, quomodo procedit Durandus in primo, distinctione 13, quaest. 2, sic enim necesse est, originem activam esse reale quid, et habere in re ipsa habitudinem ad terminum, quia sine tali habitudine reali non potest esse origo activa realis et realiter distincta a termino, ut in illa sententia esse supponitur. Atque haec ratio etiam est mihi evidens quoad illationem: quam vero sit certum antecedens, quod assumit, videbimus libro septimo. :
7. Tertia ergo et unica ratio, qua divus Thomas, locis citatis utitur, est, quia inter principium, et id, quod ab eo realiter manat, est relatio realis mutua, quando extrema in eodem ordine existunt, id est, quando id, quod procedit, est ejusdem naturae cum eo, a quo procedit, sed Pater et Filius ità comparantur ad Spiritum sanctum, qui ab eis realiter procedit in eadem natura : ergo referuntur ad ipsum vero respectu reali, qui respectus spiratio activa vocatur, est ergo haec s spiratio rcelatio realis. Minor est 5 fide. Major vero ex communt consensu philosophorum et inductione constat in omni reali productione inter extrema ejusdem ordinis extra Deum et quod maxime urget etiam in altera productione divina, quae est intra DEUM. Nullo ergo modo pot test altera processio ad intra excipi, et in hoc singularisreputari, quiarevera nulla est major ratio quoad hoc de una processione, quam de alia i neque de uno extremo, scilicet producto, qnam de alio scilicet producente. Et confirmatur, nam ubi concurrunt omnia necessaria ad respectum realem, consurgit relatio rcalis, hic antem concurrit omnia, scilicet realis terminus, realiter distinctus, fundamentum, seu ratio fundandi realis, scilicet, realis processio in eadem natura : ergo, etc. Tandein est hoc valde consentanceum peoctioni spiritus sancti : cum enim Pater et Filius se invicem respiciant et ipse Spiritus ad Patrem et Filium etiam referatur, non potest Spiritus sanctus relinqui sine respectu Patris et Filii ad ipsum, ac si esset extraneus. Et ideo ad perfectam etiam connexionem illarum personarum spectat hic mu tuus respectus.
8. Quocirca ad rationes dubitandi, ex auctoritate sumptas, respondendum est, Patres in illis locis solum egisse de proprietatibus constituentibus et distinguentibus personas, inter quas fatemur non contineri hanc relationem, quain non excludunt, sed sub processione illam virtute incluaunt. Hli vero auctores, qui significant, non esse conversionem inter Patrem et Filium cum Spiritu sancto, loquuntur de ilus sub propriis nommnibus Patrig et Filii collatis cum Spiritu sancto, quia ipse dicitur esse Patris et Filiui, Spiritus, at ipsi non dicuntur Pater, ve! Filius Spiritus sancti : nomen autem Spiratoris, inter antiquos non ita usitatum erat. Cum autem D. Augustinus comparat spiratorem ad creatorem, solum ponit similitudinem in unitate principii, non in modo relationis. Basilius autem aperte loquitur de Patre et Filio quoad relationes personales et in his dicit non habere communicationem, non negat autem, quin in alia possint illam habere.
9. Ad rationem vero respondetur, fortasse etiam in creaturis non repugnare, unam relationem fundari in alia, et ideo in superioribus aliam rationem dedimus, ob quam relatio distinctionis inter Patrem et Filium non est realis. Deinde dicitur, personas divinas consitutas personaliter suis ciationibus, posse ad personam ab illis productam, quia quoad hunc respectum non considerantur nisi, ut per se subsistentes. Et quasi accidentarrum est, quod illam constitutionem habeant cum mutuo respectu inter se et ita possunt esse, quasi subjectum novae relationis. Fundamentum autem hujus relationis utrique personae communis, non tam sunt personales relationes personarum spirantium, quam virtus spirandi illis communis, quamvis relationes ilae sint conditio necessaria ad constituendum quasi subjectum communis relationis. Ad aliam vero partem, an haec relatio sit quasi resultans necne? dicam commodius capite sexto. Nunc soum assero, quidquid in hoc dicatur, non repugnare perfectioni divinae, cum illa resultantia non sit secundum rem, sed secundum rationem, et non proveniat ab extrinseco, sed ex intrinseca perfectione, nec requirat terminum alterius, sed ejusdem naturae.