Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Utrum relatio spirationis activae sit realiter distincta a relationibus personalibus

CAPUT V. UTRUM RELATIO SPIRATIONIS ACTIVAE SIT REALITER DISTINCTA A RELATIONIBUS PERSONALIBUS.

1. Spirationem et processionem realiter distingui. — Primo comparari potest haec relatio cum processione et ita pro certo supponendum est, esse inter eas realem distinctionem. Quia suntrelationes oppositae secundum realem originem, quae est tota ratio distinctionis realis intra Deum inventae. Atque ita docent omnes theologi, D. Thomas et cum eo Cajetanus, et alii interpretes, 1 part., quaest. 28, art. 4, et quaest. 32, art. 2 et 3, Capreolus, in 1, distinctione 13, quaest. 1, art. 2, et ibi alu scholastici, et Marsilius, in 1, quaest. 30, art. 4.

2. Solum posset aliquis hic opinari, male applicando quamdam Cajetani sententiam asserentis, Deum, ut creatorem non referri realiter ad creaturam relatione, quae in ipso sit, nec tamen referri sola ratione, sed realiter, per relationem existentem in ipsamet creatura. Sic ergo cum Pater, et Filius supponantur jam sufficienter intrinsece constitui personaliter, et sint unum principium Spiritus sancti ratione unius virtutis : posset quis cogitare sufficienter referri ad Spiritum sanctum per eamdem relationem, quam in ipso ponunt, et ita has duas inter relationes non distingui realiter inter se, sed ratione ad modum actionis, et passionis, et consequenter spirationem potius distingui realiter a paternitate et filiatione, quam a processione.

3. Tamen hic dicendi modus (praeterquam quod esset novus et alienus a communi sensu theologorum, suppositis, quae in praecedenti capite dicta sunt) non habet fundamentum. Nam ille modus referendi ad summum haberet locum in relativis non mutuis, et quando alterum extremum esset incapax intrinsece relationis realis : neutrum autem habet locum in hoc mysterio, quia ostensum est, hanc relationem esse mutuam, et nihil esse in Patre et Filio, propter quod non possint intrinsece referri ad Spiritum sanctum. Accedit, quod illa sententia in Metaphysica etiam est falsa, nec propria relatio potest esse per solam intrinsecam denominationem a relaticne existente in alio extremo: Est ergo haec spiratio intrinsece in Patre et Filio, et realiter distincta ab Spiritu sancto.

4. Opinio Durandi. — Jam vero est propria quaestio. Quomodo distinguatur relatio haec a Patre et Filio, in qua fuit singularis sententia Durandi, in 1, dist. 13, quaest. 2, asserentis, spirationem realiter distingui a Paternitate et Filiatione. Quod si de distinctione realilate loqueretur, prout dicitur de quacumque distinctione ex natura rei, esset utceumque tolerabilis sententia, tamen revera videtur distinctionem majorem, atque adeo perfecte realem ponere. Nam inter relationem et essentiam divinam ipse posuit distinctionem ex natura rei, et tamen in praesenti vel esse majorem, unde in quadam ratione tanquam inconveniens infert, quod alias Paternitas et Filiatio essent unum, non tantum in absoluto, sed etiam in relativo, atque ita essent omnibus modis unum, ergo sentit Paternitatem et Filiationem non habere ullam identitatem realem cum spiratione activa, sicut habent cum essentia, ac proinde distingui omnino realiter. Atque hanc sententiam dicit fuisse magnorum virorum. Ego veronullum invenio: citatur autem Bassolius 1, distinctione decima tertia, quaestione prima. Fundamentum est, quia non potest una relatio tendere ad duos diversos terminos productos, et multo minus potest eadem relatio tendere ad duos terminos, unum producentem et alium productum, sed Pater et Filius ita referuntur ad plures terminos : ergo per plures relationes realiter distinctas, quae non sunt nisi Paternitas et spiratio in uno, Filiatio et spiratio in alio. Addit Durandus octo rationes, quas omitto, quia summa earum in ea, quae facta est, consistit.

5. Secunda opinio. — Alia opinio referri potest ex Scoto, quodlibet 5, quaest. 2, as- serente, distingui formaliter spirationem activam a paternitate et filiatione. Quam sequitur Gabriel, in 1, distinctione 17, quaest. 1, ubi distinctionem etiam ex natura rei appellat. Hi vero auctores non aliter sentiunt de distinctione hac, quam de illa, quae est inter relationes, et essentiam divinam, in qua diximus supra probabile esse, solum ditferre in modo loquendi a D. Thoma et communi sententia. Eisdem autem fundamentis in praesenti utuntur, scilicet, quia una ex his relationibus non praedicatur de alia : Paternitas enim non est spiratio, et de illis praedicantur opposita : nam Paternitas incommunicahbllis est, spiratio autem communis.

6. Spirationem non distingui reuliter a Patre et Filio. — Nihilominus vera sententia est, Paternitatem, et spirationem (idemque semper intelligatur dictum de filatione) non distingui actualiter in re ipsa, sed solum virtute, aut fundamentaliter, actualem vero distinctionem inter illas ratione compleri. Haec est sententia D. Thomae et omnium discipulorum ejus in citatis locis, quam ex professo tractat, et bene confirmat Gregorius in 1, dist. 26, quaest. 1, JEgidius, distinct. 27, art. 1, quaest. 1, et ibi Argentina, quaest. 1, art. 2, et- caeteri scholastici ibi, et distinct. 13. Et imprimis, illas duas relationes non distingui realiter proprie tanquam rem a re, censeo ita certum, ut oppositum sit error in fide. Probabatur primo, quia ex opposito sequitur esse in Deo quaternitatem rerum, contra illud, Tres sunt, qui testimonium dant in caolo, etc., et contra definitionem Concilii Lateranensis, capite Damnamus. Quod etiam Durandus respondet, ibi damnari ponentes quaternitatem personarum, non quarumcumque rerum relativarum et falsum est, et aliunde non satisfacit. Primum patet, tum quia Concilium absolute, et sine ulla restrictione loquitur, tum etiam, quia docet, essentiam cum tribus relationibus non esse quatuor res, cum tamen essentia praecisis relationibus non sit persona.

7. Secundum patet, quia si spiratio est res realiter distincta a tribus personis non minus constituet personam, quam reliquae, erit ergo quarta persona. Antecedens patet, quia est substantialis relatio , et incommunicabilis , quia distincta. Respondet Durandus, non constituere personam, quia est communis Patri, et Filio: Sed interrogo, quomodo sit communis ? nam si solum est per identitatem in essentia, hoc modo quaelibet relatio communicat cum aliis, et sic vel nulla constituit personam, vel haec non minus, quam aliae. Aut est communis per aliam identitatem immediatam inter illas duas relationes, et sic faleum est, distingui realiter : nam haec duo immediatam contradictionem includunt. Vel denique est communis per aliquam unionem qualis intervenire solet inter aliquas res realiter distinctas, et ideo non constituit personas, sed afficit jam constitutas, et sic sequuntur piura absurda in fide. Primum, quod Pater, quatenus spirator est sit vere compositus ex rebus realiter distinctis. Secundum quod persona Spiritus sancti absolute simplicior sit, quam Pater, vel Filius. Tertium, quod Paternitas, et spiratio comparentur, ut potentia, et actus realis, nam talis unio ex actu, et potentia esse deberet, et spiratio necessario esset forma Patris, realiter informans. Et consequenter esset etiam accidens, quia adveniret supposito constituto , quod non posset substantialter afficere. Tandem hic habet locum illud principium. 77 divinis omnia sunt unum, ubi non oboiat relaLionis oppositio : nam inter has relationes non est oppositio, quia nec comparantur, ut correlationes, neque ut terminus, et relatio.

8. Quapropter nullius momenti est argumentum Durandi, scilicet ita comparari Paternitatem ad spirationem, sicut Filiationem ad processionem, quia ita comparatur Spiratio ad processionem, sicut Paternitas ad Filiationem. Falsum enim est assumptum, nam Paternitas, et spiratio utraque se tenet ex parte principii : Unde non habent inter se habitudinem, neque mediatam, neque immediatam. Neque ex alio capite repugnat inter se, quia idem potest esse principium plurium. At vero Filiatio, et Processio ita comparantur, ut una ad principium, alia ad terminum productionis per voluntatem, pertineat : et ideo habent inter se oppositionem. Ad probationem autem Durandi negatur consequentia, sumitur enim ex proportione extrinseca, et disparata, quae nec probatur, neque habet fundamentum ulIum. Alia vero argumenta Durandi duas postulant difficultates, quas duobus sequentibus capitibus tractabimus.

9. Prius tamen altera pars de distinctione ex natura rei, et actuali, (quod nimirum nulla etiam hic intercedat) probanda est. Probatur autem eodem modo, quo similem probavimus de distinctione inter relationem et essentiam. Est enim prorsus eadem ratio, quae generaliter probat intra Deum non posse esse actualem, distinctionem inter ea, quae in una, et eadem persona uniuntur, quia repugnat divinae sim- plicitati, Paternitas autem et spiratio unitae sunt in persona Patris : non ergo habent actualem distinctionem. Et argumenta contraria solum probant distinctionem rationis, cum vir-- tuali distinctione, et ibi absoluta in simil forma sunt.

PrevBack to TopNext