On this page
Caput 6
Caput 6
Satisfit primo argumento durandi, et explicatur, an spiratio activa una simplex relatio sit
CAPUT VI. SATISFIT PRIMO ARGUMENTO DURANDI, ET EXPLICATUR, AN SPIRATIO ACTIVA UNA SIMPLEX RELATIO SIT.
1. Titulus exponitur. — Primum fundamentum Durandi superiori capite insinuatum expediri non potest, nisi prius praesentis quaestionis resolutio habeatur, ut ex discursu illius, constabit. Non est autem haec quaestio nova, sed antiqua. Nam de illa fuit magna olim controversia inter doctores, refert Torres, q. 36, art. 4, 1 part., Commentarii. Dicit autem ipse jam non esse locum huic quaestioni, quia terminata est in Concilio Florentino et Lugdunensi. Nam illa definiunt, Patrem, et Filium una spiratione producere Spiritum sanctum. Sed, utsupra notavi, ibi S'piratio non prorelaüone, sed pro activa productione, seu origine sumitur, et ideo adhuc disputari potest, an ex illa productione resuliet in duabus personis una et eadem relatio, vel duplex.
2. Primus dicendi modus.—EIn hac ergo re triplex potest excogitari dicendi modus: Primus est, hasesse duas relationes et duas res, et non unam rem relativam, sed tantum habere unitatem ratione essentiee. Fundamentum sumi potest ex principio quodam Metaphysico, quod relatio, quae resultare dicitur, posito fundamento et termino, non addit rem, vel modum realem ipsi fundamento, sed est ipsummet tuncamentum, quod posito termino dat denominationem relativam: quam sine illo non daret. Nam in praesenti relatio haec, tam respectu Patris, quam Filii, est quasi resultans posita productione Spiritus sancti, qui est terminus illius relationis, ergo talis relatio in Patre, non est aliud, quam ipsa Paternitas, neque in Filio est aliud, quam ipsa Filiatio, quatenus posito illo termino talem denomiuationem in ordine ad illum tribuunt: ergo spiratio, quae est in Patre identificatur adaequate Paternitati et in Filio Filiationi: ergo eque distinguuntur inter se, ac Paternitas et Filiatio, sunt ergo duae res. Patet consequentia, quia tam realiter distinguuntur, sicut Paternitas et Filiatio, et consequenter non ha- bent aliam identitatem, vel unitatem realem nisi in essentia. Ergo sunt duae relationes et non una. Probatur prior pars, quia sunt duae res et non absolutae, ergo relativae. Altera vero pars probatur, quia non habent unam numero formalem rationem relativam, in qua possent habere identitatem : quia (juxta principium positum) in re ipsa nulla est talis relatio, praeter formalem Paternitatis et Filiationis.
3. Secundus modus dicendi.—Secundus modus dicendi est, spirationem quidem in Patre, et Filio esse unam relationem, et nihilominus immediate esse duas res, et non unam. Atque ita unitatem illius relationis esse quasi collectivam et coalescentem ex duabus quasi partialibus. Cujus opinionis occasio sumt potest ex JEgidio in 14, dist. 27, art. 1, q. 1, ubi inquit: Si in duobus, ut duo sunt, sit respectus ad idem, ut idem, relationem esse unam, res autem duas, quia unitas, cel pluralitas relationis, ut relatio est, sumitur em termino, ut res autem est em subjecto, quia relatio ea subjecto habet realitatem, ea termino formalitatem. Unde e contrario docent fere omnes, spirationem et Paternitatem esse duas relationes ratione terminorum, licet sint una res ratione subjecti, ita ergo potest esse unitas relationis cum pluralitate rerum.Quod autem ita in praesenti sit, patet. Quia Pater et Filius producunt Spiritum sanctum tanquam unum principium et plures personae : ergo una relatione referuntur ad ipsum ratione unitatis termini et proximi fundament : est ergo una relatio. Haec autem est quasi in subjectis realiter distinctis, ergo inde etiam habet, quod sit plures res.
4. Atque hanc etiam partem confirmat fundamentum praecedentis sententiae, scilicet, quod illa relatio, prout est in Patre, est idem adaequate cum paternitate, ut vero est in Filio, est idem cum Filiatione. Nec potest, ut est una numero relatio identificari sscundum idem cum rebus realiter distinctis, quia hoc est proprium essentiae absolutae et simpliciter infinitae in genere entis. Et potest amplius confirmari argumento tacto a Durando supra, quia ex fide habemus, quod duae relationes reahter distinctae sunt una res absoluta, quod autem sint una res relativa, non invenimus expresse traditum in fide seu testimonio aliquo, quod fidem faciat, nec est multiplicandum mysterium adeo excellens sine evidenti testimonio aut necessitate, quae hic non invenitur. Quia Hla unitas hujus relationis videtur sufficere, adtotum mysterium explicandum, et alias, res absoluta propter suam singularem infinitatem potest intelligi esse idem relationibus oppositis, res autem respectiva non videtur habere tam excellentem perfectionem.
5. Vera restitutio. Probatur prior pars.— Nihilominus dicendum est, spirationem activam vere proprie, ac simpliciter esse unam rem relativam simplicem, ac proinde in sua entitate immediata (ut sic dicam) ex suo conceptu esse unam tantum rem relativam, quae duabus identificatur paternitati, scilicet, et filiationi. Ita sentiuntde hacrelatione omnesscholastici, locis citatis, a quibus in re tam gravi discedere plus esset quam temerarium, praesertim cum pro re certa illam tradant. Priorque pars de unitate relationis, praeter dicta in secunda opinione, fundari potest primoin illo principiotheologico: In divinis omnia sunt unum , ubi non obviat relaLtionis oppositio. Spiratio veroactiva, quae est in Patre, quae est in Filio, non sunt relationes aliquo modo oppositae, immo nec disparatae: ergo sunt una relatio. Nec refert, si quis dicat, spirationem Patris esse a se, Filii vero esse a Patre: nam quidquid de hoc sit (quod statim exphcabo), non sufficit ad distinctionem. Quia etiam Pater Divinitatem habet a se, et Filius a Patre, et tamen eadem est divinitas, quia eadem est in Patre, quae communicatur Filio per originem: idem ergo erit de spiratione. Secundo, quia in divinis personis nihil potest secundum numerum multiplicari, et ideo relationes personales singulares sunt, ut supra libro primo dixi: spirationes autem si in Patre et Filio multiplicarentur, essent tantum numero distinctee, nam constat, esse fere ejusdem rationis formalis, cum ad eumdem terminum sub eadem ratione, tendant: ergo impossibilis est talis multiplicatio: est ergo una tantum relatio. Tertio argumentari possumus, quia Pater et Filius, sicut sunt unum principium Spiritus sancti et non plura, ita sunt unus spirator et non plures, ergo unica spiratione referuntur et quasi afficiuntur.
6. Altera pars probatur. — Posterior autem pars eisdem fere rationibus cum proportione applicatis ostendi potest. Quando enim Concilia et Patres dicunt: In divinis omnia sunt umum, ubi non obviat relationis oppositio, intelligunt de vera unitate singulari et identitate reali in eadem re singulari et simplicissima, non vero de sola unitate rationis, aut quasi collectiva. Sic enim intelligitur illud Joannis primae Can., capite quinto: Et hi tres unum sunt: et ver5bum Christi: Fgo et Pater unwn sumus, Joannis 14. Alias non haberemus ex illo principio tres relationes esse unam simplicissimam rem, quae est divina essentia, ergo spiratio Patris et Filii sunt una relatio, non sola unitate rationis, nec per solam collectionem plurium rerum, sed per simplicem unitatem in entitate relativa, communi paternitati, per identitatem etiam realem cum illis, quia eis non opponitur. Secundo, quia si spiratio tantum esset, vel potius diceretur una relatio per collectionem plurium rerum in ordine ad eumdem terminum, necessario unaquaeque illarum rerum bhaberet propriam rationem respectivam, quae esset quasi partialis respectu totius relationis collective sumptae: ergo in duabus personis necessario essent duo respectus partiales realiter inter se distincti, et alias ejusdem rationis, tantumque numero diversi, quod in diurnis repugnat, ut dixi. Tertio, quia illa unitas principii, quae est in Patre et Fiho respectu Spiritus sancti non est tantum unitas collectionis, sed est unitas simplicis formae constituentis utrumque sub tali ratione, ut plane sentiunt Concilia et Patres, quos infra libro decimo referemus: ergo similiter sunt unus spirator, propter unam simplicem spirationem, quae in utroque est una simplex entitas realis. Et ex his suflicienter probata est tota conclusio, nam reliquae partes per se clarae sunt.
7. Ad argumenta. — Ad respondendum autem fundamentis insinuatis in aliis sententiis duobus modis procedi potest. Prior est, defendendo hanc relationem non esse intelligendam quoad entitatem suam, ut resultantem ex origine, sed ut per se, et ex convenientem Patri absque origine, et Filio per productionem ejus. Quod sentiunt omnes, qui putant hanc relationem esse necessariam conditionem ex parte virtutis, vel actus spirandi. Indicat etiam Henricus, quodlib. 6, quaest. 1, quatenus dicit non posse dari in Deo relationem advenientem personae constitutae, quia esset accidentaria. Ratio autem reddi potest, non solum, quia sit necessaria conditio praevia ad productionem per voluntatem , hoc enim incertissimum est, sed maxime, quia Pater ex se habet omnem perfectionem realem, sive absolutam, sive relativam sibi possibilem: et ideo non expectat, ut sic dicam, productionem Spiritus sancti, ut illam habeat: sed potius habendo illam producit Spiritum sanctum, tanquam terminum habitudinis ejus.
8.— Et juxta hoc fuit fundamentum primae sententiae, quia non est haec relatio mere resultans, et ita non recte applicatur illud principium. Sic enim optime intelligitur, quod quodammodo haec relatio praeexistat in Patre, et communicetur Filio concomitanter cum divinitate, quia npon repugnat, et quia voluntas, seu actus voluntatis, qui est quasi proximum fundamentum ejus illi communicatur. Neque ad hoc obstat, quod haec proprietas sit respectiva, ut in secunda sententia ex Durando objiciebatur, quia etiam illa habet suam infinitatem et intime includit divinam essentiam, ideoque communicabilis est omnibus personis, cum quibus non habet oppositionem.
9.— Alio modo procedi potest, intelligendo hanc relationem, ut resultantem, posita productione Spiritus sancti, quod maxime sentit D. Thomas, 1 part., quaest. 40, art. 2 et 4, atque etiam Henricus, quodlib. 4, quaest. 9. Et est valde probabile, quia haec resultantia non est secundum rem, sed secundum rationem, sicut unum attributum est ratio alterius. Hoc autem modo origo est ratio talis respectus, et non e converso. Juxta quem modum, dicendum consequenter est, hanc relationem formaliter sumptam non esse prius origine in Patre, quam in Filio, quia non prius spirat Pater, quam Filius, ideoque solum communicari Filio a Patre, quasi radicaliter, quia illi communicatur virtus spirandi. Neque hoc obstat, quo minus haec relatio sit etiam una, et simplex, quia revera est ratio formalis, et realis ratione distincta a Paternitate et Filiauone. fllud autem principium, quod ex creaturis sumitur, et non est certum, et non oportet eodem modo applicari ad res divinas, quia ibi relationes substantiales sunt, et longe perfectiores.