Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Satisfit secundo durandi fundamento, et colligitur relationum numerus, et incidentia dubia expediuntur

CAPUT VII. SATISFIT SECUNDO DURANDI FUNDAMENTO, ET COLLIGITUR RELATIONUM NUMERUS, ET INCIDENTIA DUBIA EXPEDIUNTUR.

1. An spiratio et Paternitas sint una relatio.—Aliud Durandi fundamentum postulabat, quomodo possit una relatio respicere duos terminos formaliter distinctos, quod est quaerere, an Paternitas et spiratio activa una relatio sit et similiter Filiatio, eademque spiratio. Nam si sunt una res, colligit Durandus cebere esse unam relationem, quod putat impossibile propter diversitatem terminorum. Possumusque confirmare sequelam, quia Paternitas et spiratio non tantum sunt una res absoluta, quae est essentia, hoc enim etiam Durandus admittit, sed sunt unares relativa, hoc enim est, quod contra Durandum reliqui theo- logi docent, ergo sunt una relatio. Tandem probatur idem convertendo argumentum ab inferiori ad superius: nam si Paternitas et spiratio essent duae relationes, etiam essent duae res, nam multiplicato inferiori, necesse est multiplicari superius, praesertim transcendentale. Unde necessarium erit, duas illas relationes habere duo esse relativa, duas perfectiones, ac proinde esse duas res, hae autem sunt absurda, ut contra Durandum diximus, ergo.

2. Opinio affirmans.—Gregorius et Gabriel, locis citatis, cap. 5, absolute ita loquuntur, dicentes illam non esse duas relationes, sed unam simpliciter. Qui consequenter docent in Deo non esse quatuor relationes reales, sed tres tantum. Estque hic loquendi modus consentaneus modo loquendi aliquorum Patrum, quos capite quarto retuli. Nec fundatur in hoc quod spiratio non sit relatio realis, sed in hoc, quod sint tres relationes incommunicabiles et una communicabilis, non sunt quatuor, quia haec non est ab aliis distincta in re. Et similiter licet spiratio et processio sint duae relationes, quia realiter distinguuntur et Paternitas, et Filhatio sint aliae duae: nihillominus ex illis binariis non consurgunt quatuor, quia una unius binarii non ponit in numerum cum alus duabus: sicut essentia non ponit in numerum cum personis, vel relationibus. Juxta quem loquendi modum, ad argumentum Dnrandi dicendum est, unam relationem infinitum propter eminentiam suam posse referri ad plures terminos, quantumvis illi inter se distincti et formaliter diversi sint. Quia et potest aliquam oppositionem cum omnibus illis habere et non sumit speciem, vel quasi speciem ab illis, sed ex sua eminenti perfectione talis est.

3. Contraria opinio verior.—Haec sententia non est improbabilis. Nihilominus tamen divus Thomas, Scotus et fere alii theologi, simpliciter admittunt illas esse duas relationes, et consequenter numerant quatuor relationes reales in Deo. Fundatur autem hic loquendi modus in peculiari ratione numerandi relationes, sub nomine relationum, potius quam rerum, aut entium. Nam quia totum esse relationis est esse ad terminum, ideo ubi in re ipsa plures terminos invenimus, ibi plures respectus concipimus et quia ita loquimur, sicut concipimus, ideo absolute tales relationes, et reales, et plures nominamus. Reales quidem, quia vere sunt a parte rei: plures vero, quia respiciunt plures terminos vere in re distinctos. Unde, cum dicimus esse plures relationes, perinde est, ac si diceretur, respicere plures terminos, sicut nominantur simpliciter plures ideae, vel plures active processiones, seu productiones. Secus vero est si loquamur de aliqua re sub nomine entis, vel rei simpliciter dictae, tunc enim, prout in se habet esse, et entitatem, et ad modum rei absolute consideratur, et nominatur, et ideo quoties aliqua dicuntur plura entia, vel plures res simphreiter et sine restrictione, plane significatur distinctio realis. Quia etiam nostro concipiendi modo, res non multiplicatur simpliciter, nisi per realem distinctionem. Imo licet aliqua distinguantur aliquo modo in re ipsa formalter, seu modaliter non appellantur a nobis simphciter plures res, sed res et modus, vel plures modi, aut formalitates.

4. Primae objectioni occurritur. — Sic ergo Paternitas et spiratio, licet duae relationes sint, non possunt dici duae res, quia prout habent in se esse, non distinguuntur in re. Sunt ergo tantum una res absoluta, vel una respectiva. hesponderi potest primo, esse unam respectivam, quae licet in se una sit, ex parte terminorum est duplex relatio, quia formaliter, ac propriissime respicit plures terminos formaliter, ac realiter distinctos et ad hoc significandum vocantur duae relationes. Vel certe dici aliter potest, quod sicut essentia et Paternitas sunt una res, non absoluta tantum, nec tantum respectiva, sed utramque rationem unite et simplicissime complectens. Ita Paternitas et spiratio sunt una res respectiva, duplicem tamen respectum ad terminos realiter distinctos simplicissime complectens, ratione quorum duplex relatio dicitur, tametsi una res sit.

5. Altera objectio expeditur .—Ad aliam vulgarem objectionem, quia multiphicato inferiori, multiplicatur superius, in forma respondetur, id esse verum quando secundum idem fit multiplicatio, seu numeratio, secus autem esse quando fit secundum diversa. Quod in praesenti contingit. Nam cum Paternitas et spiratio dicuntur plures relationes numerantur solum ratione terminorum, ut explicatum est, si vero dicantur duae res, jam numerantur prout in se sunt et secundum intrinsecum esse, seu proprias entitates, et ideo licet primum concedatur, secundum negatur, nec admittitur illa consecutio, quia variatur (ut aiunt) appellatio, seu significatio. Ad quam variationem sufficit communis modus concipiendi et loquendi, de re sub diversis vocibus, respi- cientibus diversos terminos , vel ab illis abstrahentibus et solum rem, ut in se habet esse, significantibus ut declaratum est.

6. An vere dicatur, Paternitas est spiratio. — Atque hinc facile expeditur aliud dubium, quod in eadem objectione petebatur. De veritate hujus propositionis, Paternitas est spiratio, vel Filiatio est spiratio. Gabriel enim ut veram admittit, quia sicut censet, illa duo extrema esse unam relationem, ita concedit vere unam praedicari de alia. Et confirmari potest, etiam posita distinctione formali, vel virtuali inter illa duo extrema, nam similia est inter potentiam et scientiam, misericordiam et justitiam, et tamen hae propositiones in Deo admittuntur, scientia est potentia, misericordia est justitia, ut videre licet in Augustino, lib. 6, de Trin., Gregorio, 18, Moral., cap. 34, Bernardo, lib. 5, de Consider., ergo et illae admittendae a nobis sunt.

7. Responsio negans. — Respondet Scotus, dicto quodlib. 5: Tertio argumentor. Non esse eamdem rationem de attributis absolutis et relationibus, quia illa habent majorem infinitatem propter quam unum de alio praedicatur. Sed non video, quaenam sit haec major infinitas, nam si loquamur de infinitate simphiciter in genere, tam relationes, quam alia attributa habent illam ab inclusione essentie et non aliunde. Si vero loquamur de infinitate in proprio genere, etiam relationes habent illam, ut supra ostensum est.

8. Nihilominus propositiones illas negandas esse docent D. Thomas, Scotus, AEgidius et alii, quibus potius assentiendum est. Primo ad evitandum periculum confundendi divinas processiones. Unde nemo, ut credo, auderet concedere hanc locutionem, Generatio est spiratio, vel e converso, licet in re non sit major distinctio inter has duas origines activas, quam inter illas duas relationes Paternitatis et spirationis. Similiter haec propositio de fide sit, Pater producit Filium per intellectum, haec nihilominus falsa est, Pater producit Filium per voluntatem, quamvis intellectus et voluntas non distinguantur in Deo plus, quam Paternitas et spiratio. Secundo est haec resolutio consona praecedenti, quia Paternitas et spiratio distinguuntur a nobis sub genere relationis, tanquam duae species ejus (more nostro loquendo) ergo una species non potest praedicari de alio sub terminis praecisis, ac formalibus, ut sunt illi abstracti. Sicque argumentatur D. Thomas quia non admittmus hanc propositionem Attributum sapientiae est attribulum misericordie, quia mens nostra distinguit illa duo tanquam duas species sub genere attributi: ergo simili proportione neganda est illa, Paternitas est spiratio. Neque ad hoc refert quod attributum est nomen secundae intentionis, seu involvens actum mentis nostrae, nomen autem relationis, seu Paternitás sit primae intentionis : quia non in hoc sit comparatio, sed in hoc solum, quod illa membra distinguuntur a nobis formaliter, ut species sub genere.

9. Objectionibus occurritur. — Tertio potest reddi generalis ratio, quia omnes hae praedicationes in abstracto formaliter sunt falsae in rigore, quia indicant unam formalitatem esse aliam, unde si interdum admittuntur, est propter summam identitatem et ad indicandam summam Dei simplicitatem quo modo loquuntur Patres allegati. Et ideo extendenda non sunt similes locutiones, sed tunc solum sunt, quando aliunde nullum sequitur absurdum, vel periculum erroris. Quia ergo relationes dicunt semper expressam habitudinem ad terminos, quando illi sunt in re ipsa distincti, nec potest unus de alio praedicari, tunc etiam una relatio non praedicatur de alia, ne terminos ipsos confundere videamur, quia in conceptibus ipsarum relationum quodammodo includuntur. Ac propterea inter relationes, dum una de alia praedicatur, semper est servandus formalis sensus. Imo in ipsis absolutis proprietatibus, quae aliquo modo dicunt habitudinem ad objecta, idem cum proportione servatur. Unde facilius admittitur haec locutio: Sapientia est justitia, quam haec Misericordia est justitia, quia non est tanta oppositio inter objectum sapientiae et justitiae quanta est inter objecta misericordiae et justitiae , quae oppositas rationes involvere videntur, scilicet, debiti et indebiti. Et similiter haec facile admittitur propter sensum identicum, intellectus Dei est voluntas ejus, haec tamen admittenda non est: Potentia generandi est potentia spirandi, ne confundantur processiones. Atque ita responsum est ad fundamenta contraria.

PrevBack to TopNext