On this page
Caput 8
Caput 8
Conferuntur relationes divine inter se et peculiares earum conditiones explicantur
1. In quibus conveniat spiratio cum personalibus relationibus. — Haec collectio necessaria visa est, ut major notitia harum relationum, et praesertim spirationis activae habeatur. sed substantia: Unde etiam obiter intelligitur, quantum hae relationes a creatis differant.
2. Primo igitur conveniunt hae quatuor relationes in conceptu generali relationis divinae. Unde necesse est, ut spiratio, cum caeteris imprimis conveniat in his omnibus, quae sunt de extrinseca ratione relationis realis, qualia sunt habere aliquod esse reale, habere terminum realem ad illum, et re ipsa distinctum, et habitudinem realem ad illum, ac denique perfectionem aliqua in illo genere, id est, relativam. Deinde necessarium etiam est, ut cum ulis conveniat in eo, quod est proprium relationis divinae, ut sic, quatenus a creata distinguitur hoc autem imprimis est, ut non sit accidens, sed substantia: nam intra Deum nullum accidens esse non potest, non solum quia Deus mutari non potest, ut prosequitur Augustinus, lib. 5, de Trinit., sed maxime, quia compositionem non admittit, accidens autem alicui inhaerere sine compositione cum illo, intelligi non potest, quia necesse est, ut accidens aliquo modo distinguatur re ab eo, cujus est accidens. Sicut ergo relationes personales accidens non sunt, ita nec spiratio activa. Oportet ergo, ut sit substantia, et consequenter aliquo modo subsistens, quia in se, ac per se est, et non in alio secundum rem, quidquid sit modo concipiendi nostro. Unde etiam sit, ut divinam substantiam et essentiam in suo conceptu includat, quia est substantia, non quaecumque, sed increata, et simpliciter infinita, hoc enim totum habere debet omnis proprietas, quae intra Deum est, tantumque id provenit ex divina essentia intime in hujusmodi proprietatibus inclusa.
3. Quamvis autem haec ita sunt, nihilominus plus videntur convenire relationes personales inter se; quam cum spiratione activa. Nam relatio divina non concipitur a nobis, ut proximum genus ad omnes quatuor relationes. Quia subdividi potest in relationem personalem et non personalem, et sub priori membro subdividuntur tres quasi species, sub posteriori vero sola spiratio divina continetur. Necesse est ergo, ut in aliqua, vel aliquibus conditionibus differat a caeteris, in quibus istae inter se non differunt, has ergo differendi rationes nunc investigamus.
4. In quibus differat. — Multae autem differentiae considerari, ac notari possunt. Prima, ac principalis est quod spiratio activa communicabilis est pluribus personis, aliae vero prorsus incommunicabiles sunt aliis personis. Hoc posterius constat, tum ex distinctione trium personarum, tum etiam, quia illa incommunicabilitas est necessaria, ut personales rationes sint constitutivae personarum, ex quo habent, ut personales dicantur, quia incommunicabilitas est de ratione personae. Prior vero constat ex dictis, quia spiratio activa in Patre est et in Filio per simplicem identitatem cum utroque et ita est communicabilis illis : imo inde habet, ut personalis non sit, nec personam constituere possit. Radix autem hujus differentiae est, quia haec relatio spirationis non habet oppositionem, velimmediatam cum omnibus relationibus personalibus, sed cum una tantum, scilicet, processione : et ideo manet communicabilis aliis duabus. At quaelibet aliarum habet oppositionem cum aliis personis, vel mediatam, vel immediatam, originis, vel relativam, juxta ea, quae IHibro septimo videbimus.
5. Objectioni satisfit. — Dices, sicut spiratio non opponitur paternitati, ita nec Paternitas spirationi, ergo sicut spiratio communicatur Paternitati, ita Paternitas communicatur Spirationi, ergo hoc satis est, ut Paternitas non sit incommunicabilis , idemque est de Filiatione. Respondeo, hanc non esse communicationem repugnantem personae, imo nec proprie communicationem esse, sed quamdam identitatem. Tum, quia nunquam Paternitas est in multis suppositis realiter distinctis, sicut est spiratio. Tum etiam quia Paternitas, vel Filiatio non conjungitur spirationi, ut terminetur per illam, sed solum ut substet illa, per modum subjecti, nostro modo intelligendi, quae communicatio (si ita vocanda est) non repugnat personae. At vero spiratio ipsa communicatur duabus personis realiter distinctis, estque in illis tanquam forma quaedam afficiens ipsas, et ideo habet communicabilitatem repugnantem relationi personal.
6. Spiratio non habet propriam subsistentiam. — Et ex hac differentia infertur alia notanda, videlicet, quod relationes personales per se, et ex propris conceptibus subsistentes sunt, non tamen relatio spirationis activae. Prior pars in libro tertio, tractata est, quoniam ad declarandam trium personarum distinctionem fuit necessarium. Altera vero pars infra, libro decimo, ex professo tractabitur. Nunc declaratur breviter, quia relationes personales sunt rationes subsistendi, alias non possent constituere personas, ut ibi declaratum est. Spiratio autem non constituit personam, sed potius advenit jam constitutis, et ideo nec est ratio subsistendi, nec ex proprio conceptu secum affert subsistentiam, sed per identitatem habet illam a personis, quibus inest, nostro intelligendi modo. Quae differentia ex sequenti magis declarabitur.
7. Spiratio est quasi resultans. — Tertia ergo differentia est quod relationes personales non sunt, nec intelliguntur a nobis tanquam resultantes, sed tanquam per se primo convenientes Divinae naturae, vel ex se et absque productione, ut paternitas, vel per productionem, ut termini producti, vel comproducti (nostro modo loquendi) per se, ac directe per ipsas origines, ut de Filiatione, ac processione ostendemus libro sequenti. At vero spiratio est in Deo quasi per resultantiam quamdam, seu indirectam consecutionem. Quia talis relatio non est per sese in Deo, absque interventu alicujus processionis in quo differt a Paternitate. Et ratio differentiae est, quia Paternitas (ut dicemus ) est proprietas constituens personarum primam, ideo secundum esse suum antevertit omnem processionem, seu productionem, quia prior est constitutio personae, quam operatio, seu productio (loquimur enim more nostro), et ideo talis relatio non est quasi resultans ex productione, sed ex se, et per se est conjuncta cum divina natura. Spiratio autem activa supponit personam plene constitutam in ratione personae, neque ad hanc constitutionem ullo modo necessaria est, ideoque solum intelligitur existere, quatenus ex operatione, seu productione aliqua talis personae jam constitutae consequitur. Nec vero talis relatio consequitur ex tali productione, tanquam pertinens ad primarium et completum terminum, seu rem productam per illam processionem , quia non est forma constituens illam, ut per se notum est. Superest ergo, ut solum inde consurgat per modum resultantis. Estque haec differentia consentanea praecedenti, quia constitutio personae est per se et directe requisita in qualibet substantiali natura , quod autem intelligitur advenire personae ita constitutae, cum non sit ab extrinseco, optime intelligitur provenire per aliquam resultantiam.
8. Personales relationes fundamento carent non vero spiratio.—Atque hic intervenit etiam quarta differentia. Quia relationes personales non habent proprium fundamentum, in quo quasi nitantur, quia per se et intrinsece subsistentes sunt, ut libro septimo, iterum dicam, spiratio autem activa, quia personae jam subsistenti incommunicabiliter advenit, illam supponit, ut prosimum fundamentum suum, in quo quasi resultat posito termino, loquor autem de fundamento quasi permanente, quod relatio proxime afficit, ut more nostro loquamur. Nam si loquamur de ratione fundamenti, quae a nobis concipitur, quasi in fieri, seu in origine, quoad illam est aliquid, in quo spiratio cum aliis relationibus conveniat et aliquid, in quo differat. A paternitate enim in hoc omnino dissimilis est, quod Paternitas talem etiam rationem fundandi non postulat, ut in rerum natura sit, nam si aliquam talem fundandi rationem haberet, maxime generationem activam : illam autem non respicit, ut rationem sul esse, sed potius est in suo genere ratio, cur ipsa sit, ut in libro septimo et octavo, latius explicabimus. In quo etiam Paternitas illa aeterna antecellit omnem aliam Paternitatem, quia in coelo et in terra nominatur. Omnis enim alius Pater, ideo est Pater, quia generat, Pater autem aeternus ideo generat, quia per Paternitatem est constitutus in suo esse personali : Quod provenit ex peculiari conditione et dignitate illius paternitatis, quae per sese est, absque alia ratione, sed solum quia Divinitas ex se, et immediate illam postulat.
9. Spiratio autem non sic est, sed habet suam rationem fundandi, scilicet activam originem, seu productionem Spiritus sancti: Quia haec relatio cum non sit personalitas, non est per se immediate conjuncta Divinitati, et ideo oportet, ut interveniat ratio alia, qua posita cum termino, resultet, quae propterea dicitur ratio fundandi. In hoc ergo aliquo modo convenit haec relatio cum relationibus passivis, quia etiam illae non sunt per se immediate conjunctae cum natura divina, sed media productione, diverso tamen modo , quia relatio personae productae est quasi directe intenta ex vi talis productionis, ut dictum est, et ideo illa productio non tam se habet, ut ratio fundandi, quam, ut via ad terminum suum. Spiratio vero non hoc modo se habet ad illam productionem, sed quasi per resultantiam, ut declaratum est, et ideo magis proprie habet rationem fundandi, estque hoc illi quodam modo peculiare.
10. Differentia inter Paternitatem et spirationem ex parte principii.—Addit potest quinta differentia, quae maxime versatur inter spirationem et Paternitatem, quae dici possunt relationes activae, consistitque in hoc, quod Paternitas includitur aliquo modo in potentia generandi, ut in superioribus declaratum est, spiratio autem activa non includitur in potentia spirandi, sed supponit illam, et ad illam, consequitur, media productione amoris. Unde etiam extenditur haec differentia ad Filiatio- nem, quatenus aliquo modo relatio activa est. Nam Filiatio simul cum Paternitate pertinet ad potentiam spirandi, et eam complere potest, saltem ut conditio sufficiens ad illam, sicut infra videbimus. Spiratio vero hoc non habet, ut dixi. Cum processione autem comparari in hoc non potest spiratio, quia processio nullo modo est productiva ad intra, etiam ut conditio : Tamen servata proportione intercedit differentia, quod processio est per se necessaria ad illam productionem saltem ex parte termini, spiratio autem solum est consequens quasi consummata jam, et terminata productione.
11. Differentia in terminis.—Ultimo potest assignari inter spirationem et processionem discrimen ex parte termini, ad quem relatio refertur. Nam spiratio activa habet pro formali termino ipsam relationem sibi correlative oppositam , scilicet passivam processionem , quia persona, ad quam spiratio refertur, per ipsammet processionem constituitur in suo subsistere personali, relatio autem principii, seu originis activae per se primo terminatur ad suppositum productum, quatenus est adaequatus terminus talis productionis. At vero processio passiva, quatenus talis relatio est, non habet pro formali termino suam correlationem seu spirationem activam, quia terminus adae- - quatus illius relationis non est spirator, ut correlativus est Spiritus sancti, sed ut est unum principium Spiritus sancti, habens unam potentiam spirandi et quasi eliciens unam productionem ejusdem Spiritus sancti. Quae duae rationes, scilicet spirationis, ut correlativum est et ut est principium habens unam potentiam, et actum spirandi, diversae sunt secundum rationem, ut infra videbimus. Haec autem distinctio rationis sufficit, ut sub una ratione scilicet principii sit terminus relationis processionis et non sub ratione correlativa. Quia relatio termini producti per se non respicit alium, ut sibi correlativum, sed, ut principium producens. Quod etiam in creaturis verum est, et ideo in humanis filius, non respicit formaliter Patrem, ut correlativum, sed ut cenerantem, vel habentem virtutem generandi sub tali actu, unde sit, ut relationes hae creatae terminentur ad absolutum terminum formaliter loquendo, ut in metaphysica ostendimus. Quod non habet locum omnino eodem modo in divinis personis, quia habent personales proprietates absolutas, quibus constituantur: Servatur tamen cum proportione quoad fieri potest, et quantum requirit vera relatio originis. Et ideo processio Spiritus sancti terminatur ad Patrem et Filium, non ut affectos (ut sic dicam), relatione spirationis resultantis in eis ex productione Spiritus sancti, sed ut constitutos personaliter suis proprus relationibus, in ratione unius principii Spiritus sancti.
12. Haec autem differentia non est tantum in processione comparata cum spiratione, sed etiam respectu Paternitatis et Filiationis, quamvis non omnino eodem modo. Et ita in hoc etiam est aliquod discrimen inter spirationem activam ex una parte et Paternitatem, et Filiationem ex alia. Nam revera Paternitas habet pro termino Filium, ut sic constitutum per ipsam Filiationem, et e converso, Filiatio habet pro primario termino Patrem, ut constitutum ipsamet Paternitate. Atque adeo una est formalis terminus alterius et e converso. hatio est, quia in his personis eadem relatio est, quae constituit personam et relativum, seu correlativum, et ideo necesse est, ut eadem proprietas, quae est correlatio alterius, sit etiam terminus ejus : sicut etiam de spiratione activa dicebamus, quae in hoc convenit cum paternitate et Filiatione. At vero processio non habet pro termino spiratorem, ut constitutum formaliter opposita relatione spirationis activae, sed ut constitutum personaliter prioribus relationibus, ut declaratum est. Quod totum provenit ex eo, quod spiratio activa non est relatio constitutiva personae, sicut sunt aliae. Atque omnia haec notanda sunt, quia conferunt ad distinctius concipiendas proprietates singularum personarum, et ab intelligenda multa, quae in sequentibus tractanda sunt.