Text List

On this page

Caput 9

Prev

How to Cite

Next

Caput 9

Caput 9

An omnes relationes divinae notiones sint

CAPUT IX. AN OMNES RELATIONES DIVINAE NOTIONES SINT.

1. Opinio Gregori. — Theologi omnes conveniunt in assignandis notionibus in divinis personis. Ita docet D. Thomas, 1 part., quaest. 32, art. 2 et sequentibus. Cajetanus et alii interpretes ibi, Alensis, 1 part., q. 68, et alii scholastici cum Magistro, in 1, distinctione 26, ubi Bonaventura, quaestione 4. Durandus, quaestione secunda, hRichardus, distinctione 98, quaestione 1, Capreolus , ibi articulo 1 , conclusione 5 et 6, Marsilius, quaestione 29, articulo 1, Solus Gregorius, dist. 26, quaestione 2 (post Praepositivum), sentit, notiones non in ipsis personis, sed in nostris conceptibus positas esse et non in simplicibus conceptibus, sed in complexis, ut sunt, genuisse, genitum esse. Sed imprimis sine causa ponit notiones potius in conceptibus complexis, quam in simplicibus: Nam conceptus Genitoris, tam proprius est Patris, sicut generare, est ergo tam aptus ad notiones, et ita Basilius 4, contra Eunomium, capite secundo, genitum et ingenitum numerat inter notiones et expresse Augustinus, de Trinitate, cap. 6.

2. Notiones esse in Deo. — Quod vero ad alteram partem attinet, verum quidem est, ipsum conceptum formalem, quem nos de propria conditione alicujus personae formamus, posse vocari notionem : sic enim recte intelligi possunt verba Augustini 5, de Trinitate, cap. 6: Alia est notio, qua intelligitur genitor , alia qua ingenitus. Verumtamen quia huic conceptui formali objectivus respondet, non fictus, sed verus et in re ipsa suo modo existens, ideo ratones objectivae, quae illis conceptibus formalibus respondent, notiones etiam merito appellantur et ipsis divinis personis vere attribuuntur. Quo sensu locuti sunt scholastici et possunt etiam Augustini verba recte ita intelligi. Declaravitque egregie D. Basilius, epistola 43, dicens : NVotionem esse cognoscibile signum - et clarius fortasse diceretur : Proprium et discreLtivum signum, id est, quo unam personam ab aliis discernimus. Explicat ipse in creaturis individuis, quarum notiones esse dicit proprietates individuantes unamquamque rem et distinguentes illam ab aliüs: Quia ergo, inquit, necessarium est, divinas personas, ut distinctas cognoscere, ideo etiam necesse est, ut per quasdam proprias notiones inconfusas habeatur in Trinitate comparatio. Hinc ergo concluditur ratio, quia in personis divinis sunt aliquae rationes, seu proprietates, quibus distinctae cognoscuntur, sed notiones nihil aliud sunt, quam hujusmodi proprietates, quae ita appellantur, quatenus ad hujusmodi cognitionem nobis inserviunt, sunt ergo notiones in divinis personis.

3. Relationes personales sunt noliones.—Hoc supposito manifestum est, tres relationes personales esse notiones, quia sunt proprietates ita propriae singularum personarum, ut sint velut specificantes et individuantes unamquamque in ratione talis personae. Unde per illas maxime divinas personas inter se confusas et distinctas cognoscimus, ergo illae sunt propriissime notiones. Dices. Ergo eadem ratione Genitor, Genitus, Spiratus, inter notiones numeranda erunt, quia illa etiam sunt praedicata propria, quibus optime discernimus personas. Unde ita interdum loquitur Augus- tinus, ut 5, de Trinit., capite sexto, cum ait: Alia est notio, qua intelligitur genitor. Tamen ibidem subdit, non esse aliam notionem geniti et Filii. Itaque parum retulerit totum hoc concedere, dummodo numerus notionum non augeatur, propter communem loquendi modum theologorum, de quo statim dicemus. Proprie vero relationes et non origines inter notiones comprehenduntur. Tum, quia relationes sunt quasi permanentes formae, origines autem sunt quasi viae, et ita has concipimus quasi in fieri, illas quasi in facto esse. Ideoque origines ad relationes reducuntur et non numerantur, ut notiones distinctae ab illis. Tum etiam, quia in nominibus genitoris et geniti, non habemus propria abstracta, quipus utamur sicut in Paternitate et Filiatione; notiones autem propriissime dicuntur de abstractis. Et ideo Gregorius Ariminensis, quia haec abstracta in divinis personis negavit, notiones etiam non admisit, sed illud falsum fundamentum refutabimus in principio libri septimi.

4. Spiratio an sit notio.—De quarta vero relatione, Spiratione scilicet , activa, dubitari potest, an sit vera notio. Et ratio dubii est, quia ea, quae sunt communia piuribus personis, non numerantur inter notiones, at illa relatio communis est Patri et Filio, ergo. Major patet ex Basilio, Epistola quadragesima tertia, dicente, Patrem et Filium non communicare inter se in propriis notionibus. Secundo, quia alias multa praedicata communia pluribus personis deberent inter notiones poni, ut relatio procedentis, vel producentis. Tertio quia per relationem illam nec constituuntur persona, neque distinguuntur, neque a nobis ut tales cognoscuntur. Primum ostensum est late in praecedentibus capitibus. Secundum ostendetur inferius libro decimo et undecimo, et colligi potest ex dictis, quia illa relatio est quasi resultans, posito fundamento et termino, inter se distinctis, ergo supponit personalem distinctionem, non facit. Atque hinc facile probatur tertium, quia nos, ut hanc relationem intelhgamus et rationem aliquam illius, prius cognoscimus personas, ut distinctas, ergo non est, cur illa relatio inter notiones computetur.

5. Assertio affirmans. — Nihilominus dicendum est, etiam spirationem activam esse notionem. Ita docent divus Thomas et omnes theologi supra citati, a quorum sententia non est facile recedendum. hiaxime in re, quae magna ex parte pertinet adl modum loquendi proprium suae artis. Ratio vero imprimis est, quia illa relatio est singularis et individua, et non communis omnibus personis, sed aliquas tantum quasi afficiens, unde fit; ut illas distinguat ab alia, cui non convenit : vel in re ipsa, ut multi volunt, vel saltem quoad nos, quod negari non potest. Esto enim, a priori, (ut sic dicam) non distinguantur Pater et Filius ab Spiritu sancto per illam spirationem, tamen a posteriori optime a nobis distinguuntur : eo enim ipso, quod intelligimus, eos habere talem respectum realem ad Spiritum sanctum, optime intelligimus habere, unde ab ipso distinguantur. Accedit philosophica ratio, quia relativa sunt simul cognitione, et ideo si una relatio in numero notionum posita est, etiam altera illi respondens poni debuit, quia non possunt cognitione disjungi, notio autem dicit ordinem ad cognitionem. Unde non solum propter Patrem et Filium, sed etiam propter ipsam processionem perfecte cognoscendam, debuit spiratio inter notiones numerari.

6. Ad rationes in contrarium. — Neque obstat testimonium Basilii, nam ibi non universe de omnibus notionibus, sed speciatim de his quae proprietates personales sunt, loquitur. Verba enim ejus sunt : Filium non habere commnunicationem cum Patre, secundum proprietatem suam. Nomen autem Proprietatis, ut infra dicam libro sexto, restringitur ad relationem, seu conditionem omnino propriam unius personae, unde licet omnis proprietas sit notio : non tamen sola, neque omnis notio est proprietas, ideoque licet Pater et Filius non communicent in proprietate, possunt in aliqua notione communicare. Ad secundum negatur sequela, quia illa praedicata sunt communia tantum secundum rationem et non designant unam singularem conditionem, seu formam realiter communem. Spiratio autem est hoc modo forma singularis et communis. Notio autem cebet esse forma particularis et quasi specifica, imo et individualis (ut significavit Basilius) quia debet notificare personam particularem. lItaque praedicata generalia, seu communia personis communitate rationis, si sint omnibus communia, vel essentialia sunt, si absoluta sint, si vero sint relative, vel in relationibus sumpta, ut persona, licet notionalia interdum dicantur, quia ex notionibus aliquo modo sumuntur, non tamen constituunt speciales notiones, sed dicunt rationes aliquas communes illis. icem ergo est de quolibet nomine communi tantum secundum rationem, etiamsi tantum duabus personis commune sit. Ad tertiam rationem dubitandi jam responsum est, spirationem activam, vel distinguere in se personas aliquas, vel saltem quoad nos et aliquo modo notificare ipsum Spiritum sanctum, vel cum ejus notitia esse conjunctam, atque hoc satis esse, ut inter notiones numeretur.

7. Convenientia et discrimen inter velationes et notiones. — Ex quibus omnibus clare concluditur, omnes relationes divinas esse notiones, quia, et tres personales et una, quae communis est, sunt notiones et praeter illas relationes non sunt plures. Constat etiam, relationem et notionem prout de illa dicitur, in re non differre, sed tantum denominatione extrinseca, vel relatione notionis ad nostrum usum, seu cognitionem. helatio enim dicitur secundum respectum realem, quem in se habet. Notio autem vocatur eadem relatio, quatenus per eam distinctio alicujus personae notificatur. Unde notionis nomen quodam modo videtur esse secundae intentionis, quia significat relationem, vel conditionem aliquam in ordine ad nostram notitiam.

PrevBack to TopNext