Text List

On this page

Caput 10

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Num omnes notiones sint relationes, et quis sit notionum numerus

CAPUT X. NUM OMNES NOTIONES SINT RELATIONES, ET QUIS SIT NOTIONUM NUMERUS.

1. Matio dubitandi. — Ut materiam de notionibus absolvamus, earumque numerum concludamus, non satis est scire, omnes relationes esse notiones, sed etiam an simpliciter convertantur, ita ut omnes notiones relationes sint. Nam si omnis notio relatio est, tantum erunt quatuor relationes. Videtur autem ita esse dicendum, quia notiones non dicuntur nisi in ordine ad cognitionem personarum, ut in se constituuntur, et distinguuntur, solis autem relationibus constituuntur, et distinguuntur, ut postea videbimus, ergo solae relationes possunt esse notiones. Ergo, et e converso omnis notio est relatio. In contrarium vero est, quia communiter quinque notiones numerantur, nam quatuor relationibus additur innascibilitas, ergo non omnis notio est relatio.

2. Duplex modus cognoscendi divina.— hespondeo, juxta Dionysii doctrinam duphliei via posse nos cognoscere divina, scilicet vel affirmando, vel negando: atque hunc posteriorem modum solet Dionysius praeferre priori, quia in hac vita magis cognoscimus, quid Deus non sit, quam quid sit. Unde affirmationes, quas de Deo formatus, ex rationibus analogis, et communibus creaturis sumptae sunt, et ut pro- prie quodammodo accommodentur, illis aliquas negationes adjungimus. Maxime igitur est necessarius nobis hic modus cognoscendi per negationem, ad plene cognoscenda mysteria vel proprietates Dei; eo modo, quo in hac vita cognosci possunt. Et praesertim ad cognoscendas conditiones aliquas Dei maxime simplices, quas nisi per negationes nec explicare, nec satis concipere possumus.

3. Quatuor tantum sunt notiones positivae.— Ratio ergo facta in principio recte probat, ad cognoscendum, et explicandum Trinitatis mysterium quoad affirmationes, quas de personis enuntiamus , et per quas illas, ut distinctas cognoscimus, sufficere quatuor relationes, sub relationibus origines comprehendendo, ut supra dixi. Itaque verissimum est, omnes notiones positivas esse relationes, ac proinde tantum quatuor esse, quarum numerum eodem modo, quo numerum relationum, sic colligimus. Quia in Deo tantum sunt duae processiones, ex quibus quatuor consurgunt relationes, ergo cum personae divinae solum per processiones multiplicentur, per illarum etiam relationes personarum explicato, et distinctio sufficienter manifestatur : quantum per affirmationes, et positivas notiones manifestari potest.

4. Quinta negativa addenda.—Addenda nihilominus est aliqua notio negativa, quae proprie relatio non est, licet non omnino a genere relationis recedat, Mla vero tantum una est, videlicet innascibilitas, vel potius improducibilitas, quae propria est primae personae. Ita docent divus Thomas, et omnes theologi superius allegati : Basilius item, Augustinus et alii Patres, quos capite superiori, et capite quarto retulimus. Necessitas autem hujus notionis declarantur in hunc modum. Nam ad duas processiones divinas necessarium est, supponi aliquam personam improductam, quae sit primum principium caeterarum personarum, et utriusque processionis, ergo necessaria nobis fuit notio, qua primam personam in ratione primae, et talis principii agnosceremus. Quia sine hoc fundamento, nec personarum multiplicatio, nec certus earum numerus cognosci posset : ut etiam ex discursu primi hbri satis cognosci potest. Ila vero conditio primae personae non satis explicatur per solam relationem Paternitatis, quia Patres, qui apud nos sunt, et quibus vox illa per analogiam communis est, non solent esse personae improductae. Ergo necessarium fuit, addere notionem aliam primae personae propriam, quae hanc illius proprietatem notificaret. Hanc autem ne- gativam esse necessarium fuit, quia ratio Primi, quae simplicissima est, a nobis absque negatione non explicatur. Prima ergo persona in ratione primi producentis ad intra, non explicatur, nisi per negationem productionis ad illam terminatae, et haec negatio est innascibilitas. Et licet hac etiam ratione dicatur Pater esse a se, tamen haec ipsa vox negativo conceptui respondet, et eamdem negationem involvit, illud enim dicimus esse a se, quod ab alio non est : nec enim dici potest quispiam esse a se, propter positivam habitudinem ad se ipsum.

5. Haec ergo fuit necessitas illius quintae notionis, quam proprie relationem non esse manifestum est, quia non ponit habitudinem realem, sed potius negat. Et in hoc distinguit hanc notionem a Paternitate Augustinus 5, de Trinitate, capite tertio, dicens: Alia est notio, qua intelligitur genitor, alia qua ingenitus, tamen subdit inferius: Cum ingenitus dicitur Pater, non quid sit, sed quid non sit, dicitur. Quia enim ex hac notione inferebant Ariani, Patrem non solum distingui a Filiorelatione, sed etiam substantia, quia ingenitum, cum non dicat relationem, necessarium illis videbatur, ut dicat substantiam. Ideo respondit Augustinus, ingenitum non quid sit, sed quid Pater non sit, dicere, et subjungit: Cum autcem relativum negaLlur, non secundum substantiam negatur, aque non solum vult esse negationem, sed esse negationem solius relationis, sub qua originem complectitur , ut saepe dixi. Unde subinfert in capite septimo: JVon ergo receditur a relativo praedicamento, cum ingenitus dicitur. Et ideo ego dixi, hanc notionem non omnino a relatione recedere, quia negationes seu privationes ad positiva reducuntur.

6. Objectio. — Responsio. — Contra hanc vero partem objiciunt aliqui, quia negatio non potest esse notio. Quia notio debet significare aliquam dignitatem illius personae, quam notificat, ut dixit divus Thomas, 1. part., quaestione 32, art. 3, at negatio nulla est dignitas. Quo argumento convincuntur aliqui, ut dicant, innascibilitatem dicere positivam proprietatem, et non tantum negativam. Tamen sine causa Augustinus, et divus Thomas aliisque theologis contradicunt, et rem novam introducunt, quam ex professo impugnabimus infra libro octavo. Respondetur ergo, non esse de ratione notionis, ut formaliter consistat in positiva dignitate alicujus personae, sed satis esse, ut illam per negationem circumscribat, ac notificet, hoc autem facit innascibiltas. Nam in Patre magna dignitas est, esse primam personam, et fontem Divinitatis, ut Patres loquuntur, ac denique esse personam habentem per sese personalitatem conjunctam Divinitati, et quasi ab illa proxime manantem, quae omnia per illam negationem convenienter notificantur, et ideo licet negationem formaliter dicat, inter notiones merito ponitur.

7. Unam notionem negativam sufficere. — Objectio. — Responsio. — Atque hinc ulterius concluditur, hanc solam notionem negativam addendam esse quatuor positivis. Quia sola illa necessaria est (cum Paternitate) et sufficit ad explicandam totam dignitatem Patris, ejusque constitutionem, ad distinctionem ab aliis personis. Aliae vero sufficienter notificantur per positivas notiones. Sed instat Scotus in 1, d. 28, q. 1, quia sicut Pater est ingenerabihs, ita Filius est inspirabilis, ergo addenda est alia notio propria Filii, scilicet, inspirabilitas. Propter quod argumentum ipse ponit sextam notionem. Sed hac ratione plures aliae negationes multiphcandae essent, nam etiam Spiritus sanctus est ingenerabilis aliter quam Pater, nam Pater dicitur ingenitus, id est, omnino improducibilis, Spiritus sanctus autem est ingenitus propria et quasi specifica generatione, juxta illud Athanasius: "Non genitus, sed procedens", item, per negationes aliarum originum, seu relationum possent aliae notiones confingi, nam etiam Spiritus sanctus est improductivus ad intra et Filius ingenerativus, ut sic dicam. Non ergo debuerunt negativae notiones in infinitum et voluntarie multiphcari, sed illa tantum addenda fuit, quae peculiari ex causa erat necessaria, quaeque singularem dignitatem et auctoritatem nobis indicaret. Hae autem rationes inventee sunt in innascibilitate et non in alis negationibus enumeratis. Illae enim et per relationes satis innotescunt, et peculiarem dienitatem non indicant, ut facile consideranti patebit. Potestque praeterea alia ratio considerari, quia negationes, quae alis personis tribuuntur, tantum sunt consequentes ad origines et ad relationes, et sub ea ratione a nobis concipiuntur, ideoque non numerantur, .ut distinctae ab illis. Innascibilitas autem Patris praecedit relationes aliquo modo et hoc nomine est peculiariter necessaria, ut statim dicam, et ideo merito singulariter inter notiones numeratur.

8. Innascibilitas quo modo propria Patris. — Atque hinc etiam intelligitur altera pars assertionis positae : Quomodo scilicet innascibilitas sit notio propria Patris, quia nimirum non dicit solum negationem generationis, sed absolute negationem omnis productionis ad intra. Dices, etiam hoc modo non est haec negatio propria Patris, quia etiam hic Deus est improducibilis. Respondeo primo , licet hic Deus produci non possit, potest tamen saltem per aliquam productionem communicari et dari alicui personae juxta verbum Christi: Quod dedit mihi Pater majus omnibus est. Pater autem nec producibilis est, nec communicabilis, secundum suam proprietatem alteri personae. et totum hoc negatur per illam notionem, ut est propria Patris. Secundo dico, aliter hunc Deum esse ingenitum, aliter Patrem, nam illa est pura negatio respectu Dei, ut sic, respectu autem Patris est quodammodo privatio, quia supponit subjectum producibile saltem secundum communem rationem personae. Atque boc totum dicit notio ingenitum, scilicet, personam improducibilem, et ita innascibilitas dicit illam negationem non in quocumque, sed in aliqua persona, sicut simitas dicit curvitatem in naso. Fuitque hic conceptus necessarius ut possimus concipere Pa- trem in ratione personae, priusquam generet. Nam hic conceptus necessarius nobis est ad constitutionem et distinctionem personarum explicandam, ut libro primo tactum est, et in septimo consummabitur; ubi etiam ostendemus, illum conceptum non posse esse nisi negativum, seu privativum in sensu jam dicto.

9. An notiones sint plures simpliciter. — Ultimo concluditur ex dictis notionum numerus, sunt enim quinque, et non plures, neque pauciores, ut probatum est, simulque communibus objectionibus est satisfactum. Solus Gabriel 1, distinct. 28, art. 3, non permittit, ut notiones simpliciter dicantur esse plures, in quolibet numero, solum quia non omnes distinguuntur inter se realiter , sicut dixerat etiam de spiratione activa respectu Paternitatis et Filiationis. Sed hoc facile refellitur, maxime in preesenti, quia Notio, ut dixi, formaliter involvit respectum rationis, vel denominationem extrinsecam , quae multiplicari potest non multiplicatis rebus. Imo adjungi potest conditioni alicui, quae non sit res aliqua, sed privatio, ut satis explicatum est.

PrevBack to TopNext