Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER SEXTUS. DE ORIGINIBUS ET ACTIBUS NOTIONALIBUS.

Quod in Deo sint origines et notionales actus ex dictis in libro primo sufficienter intelligitur. Ibi enim ad declarandum personarum numerum necessarium fuit ostendere, per processiones multiplicari, ac proinde dari in Deo processiones ad intra, quae idem sunt quod origines, quas idem esse cum actibus notionalibus statim ostendemus. Hic ergo declarandum superest imprimis, quid sit origo in Trinitate, et quotuplex, quomodove ad divinas relationes et actus divini intellectus et voluntatis comparetur. Deinde dicetur de Potentia ad has origines, quam notionalem etiam vocant, ac consequenter de termino, vel adaequato, vel formali ipsius originis. Tandem vero modos praedicationum, quae ex originibus consurgunt, declarabimus.

PrevBack to TopNext