On this page
Caput 1
Caput 1
Origines et notionales actus quomodo idem sint inter se, cum essentia et relationibus
1. Origines idem cum essentia. — Supponimus, haec omnia non distingui in re ab essentia divina. Quia supra late ostensum est, nihil posse esse realiter intra Deum, quod ab essentia Dei actualiter distinguatur in re ipsa. Unde fit, ut ratione essentiae seu in illa, omnia haec habeant inter se unitatem seu identitatem, nam haec identitas, etiam inter relationes oppositas et distinctas, invenitur. Quod ergo inquirimus est, cum quo habeat origo immediatam identitatem, quam vocamus etiam adaequatam seu convertibilem, qualem habent ea quae ita inter se sunt idem, ut cum quocumque unum est idem, sit etiam aliud, et a quocumque unum distinguitur, distinguatur aliud qualem identitatem habet relatio cum persona, non vero cum essentia, ut in superioribus declaratum est.
2. Origines et notionales actus idem inter se. — Origines esse idem cum relationibus. — Auctores ergo nihil communiter distinguere videntur inter actus notionales et origines, sed putant has voces esse synonymas. Nam origo actio quaedam est, vel saltem, ut talis concipitur et significatur, nihil enim est aliud quam generatio, nativitas, etc. Est ergo origo quidam actus, et non est communis omnibus personis, quia nor omnes generant nec nascuntur, etc., ergo sunt actus proprii, quibus personarum proprietates indicari possunt: sunt ergo actus notionales, quia notio nihil aliud est quam signum manifestum personae: et ideo quidquid est proprium personarum sub ea ratione notionale dicitur. Unde ulterius inferunt, hos actus in re idem adsequate esse cum relationibus, licet ratione distinguantur, quia relationes, ut formae permanentes vel assistentes, origines, ut viae et quasi in fieri significantur. Quae doctrina recte intellecta vera est, existimo tamen in illa voce, actus notionalis, posse latere aliquam aequivocationem, quam distinguere necesse est, quia in uno sensu est vera illa identitas, et non in alio. :
3. Actus ergo (juxta ea, quae dixi libro primo) quo producitur divina persona, dupliciter accipi potest, scilicet per modum principii quo, vel per modum actualis productionis, seu viae. Primo modo significatur nomine intellectionis, aut dilectionis : ostendi enim loco citato,; hos actus esse principium proximum quo personae producunt, et ex dicendis infra de potentia ad origines, id clarius constabit. Posteriori autem modo significantur actus nominibus generationis, dictionis et spirationis. Tradiditque hanc distinctionem expresse Henricus, in Summ., art. 54, q. IOet quodlibet 6, q. 1, et est consentanea D. Thomae, 1 part., quaestione 34, articulo 1, quatenus ratione, distinguit intelli- gere, et dicere, et quaestione 27, articul. 3 et 5, ubi non dicit, processiones divinas, seu origines esse ipsum intelligere, aut velle, sed esse secundum operationes intelli gendi, et volendi. Scotus etiam in 1, distinct. 2, quaest. 4 et 7, et quodlibet, 1, articul. 2, distinxit actus ipsos immanentes ab originibus , quamvis non posuerit illos, ut principium quo ipsarum originum, de quo satis citato loco disputatum est. Ubi etiam diximus , ipsummet actum intelligendi, notionalem appellari, quatenus Pater per illum producit, et non Filius, sicut potentia etiam generativa sub hac voce quid notionale est. Actus ergo notionalis hoc modo sumptus non dicit de formah relationem, nec potest cum illa adzequate identificari, quia actus intelligendi semper est quid absolutum, et notionaliter sumptus non variat rationem formalem intellectionis, sed connotat modum existendi in Patre sine origine, et conjunctum esse Paternitati, sicut supra dictum est, et idem infra dicemus de potentia generandi, de qua eadem est ratio. Igitur illa doctrina communis, quam retuli, intelligenda est de actu, prout significat actionem seu viam , qui actus non connotative tantum , ut sic dicam , sed formahter, et intrinsece notionalis est, et ideo cum relatione habet adaequatam identitatem, ut ex dicendis constabit.
4. Origo passiva et relatio persone producte idem. — Superest autem respondendum, quae origo, cum qua relatione habeat praedictam identitatem. Ad quod declarandum supponendum ulterius est, sicut in productione creaturae actionem et passionem distinguimus, ita in Deo distingui nostro modo concipiendi originem activam et passivam, quales sunt generatio, quae per modum actionis significatur et nativitas, quae significatur per modum passionis. De origine ergo passiva, quae est proprius actus passivus (ut sic dicam) personae productae, omnes docent, esse in re omnino idem, cum relationes ejudem personae productae, scilicet nativitatem cum Filiatione et processionem cum relatione Spiritus sancti. Quia origo passiva nihil aliud est, quam via ad terminum productum, quatenus ad illum tendit, haec autem via etiam inrebus citatis nihil aliud est, quam ipsemet terminus, ut est in fieri, ad eumdem ergo modum divina concipimus. Hac tamen observata differentia, quod licet via, seu passio et terminus in creaturis modaliter distinguantur, in Deo non habet locum illa distinctio, propter simplicitatem, et quia ibi non est proprium fieri, quantum ad imper- fectionem, quam importat, sed ita concipitur, ac si esset. Confirmatur, quia passiva origo est realis processio: ergo distinguitur realiter a principio producente: ergo est idem adaequate cum persona producta. Tandem, origo passiva est via ad terminum, ergo est illi proportionata, ergo sicut terminus est persona relativa, ita origo est via relativa, ut sic dicam, ergo nihil aliud est, quam ipsamet relatio prout in produci.
5. Origo activa et relatio producentis, idem. — Bursus de origine activa etiam est communis sententia theologorum esse idem adaequate cum relatione personae producentis, generationem scilicet cum Paternitate, productionem Spiritus sancti cum spiratione. Tenet Magister, in 1, dist. 26, ubi dicit: Generatio et nativitas aliis nominibus sunt Paternitas et Filiatio: quae verba refert et approbat D. Thomas, 1 part., quaest. 41, art. 1, ad 2. Idem Bonaventura, dist. 26, quaest. 3. Durandus, quaest. 2, et distinct. 13, quaest. 2, et utroque loco / Egidius, Gabriel, Capreolus, Scotus, dist. 28, quaestio 2, Argentina, distinct. 27, quaest. 1, Ferrariensis, 4, contra Gent., cap. 26, Cajetanus, Torres et caeteri moderni, dicta quaest. 41, art. 1. Qui omnes consequenter aiunt, generationem activam et passivam inter se realiter distingui. Imo hinc confirmant suam sententiam, quia juxta sententias Patrum, quas libro sequenti referemus, personae non solum relationibus, sed etiam originibus distinguuntur, ergo oportet, origines oppositas, quales sunt activa et passiva, aeque inter se distingui, ac relationes illis correspondentes: alias non possent distinguere personas, ergo unaquaeque origo est idem cum relatione illi proportionata.
6. Origines active in re indistincte.— Secundo consequenter inferunt, origines activas inter se non distingui realiter, quia non distinguuntur a relationibus personarum producentium, sed cum illis adaequate sunt idem, supra autem ostendimus, has relationes inter se non distingui realiter. Ex quo etiam confirmant intentum, quia generatio et spiratio non magis inter se opponuntur, quam Paternitas et relatio spiratoris: ergo non magis distinguuntur inter se: ergo neque ab ipsis relationibus. Tandem divus Thomas supra hac ratione totam sententiam confirmat, quia in creaturis actio solum dicit mutationem cum relatione, ergo ablata mutatione nihil potest esse actio, nisi relatio: sed a divinis originibus omnis mutatio excludenda est, ergo nihil manet, quod possit esse generatio, nisi relatio ipsa Paternitatis. Quod potest confirmari, quia generatio et Paternitas non opponuntur: ergo nec distinguuntur.