On this page
Caput 2
Caput 2
Tractatur, et expeditur difficultas circa origines activas
1. Prima difficultas. — Circa propositam sententiam de adaequata identitate inter relationem principii et originem activam nonnullae difficultates sunt, quas expendere necesse est, ut resolutio melius intelligatur. Prima est, quia in creaturis actio et passio non distinguuntur a termino producto et consequenter, nec inter se (realiter loquimur), quia fieri ipsius termini duplicem habet respectum, unum ad terminum, in quem tendit et sic vocatur passio, seu fieri passivum, alium ad principium, a quo egreditur et si vocatur actio, ergo eadem proportione in divinis eadem via ad Filium habet utrumque respectum: ergo eadem, ut tendit ad terminum, erit nativitas et ut est a principio, erit generatio. Ac proinde generatio non erit idem adaequate cum Paternitate, sed potius cum Filiatione, cum qua nativitas identificatur. Probatur consequentia: tum a paritate rationis, tum quia nos non accommodamus modum hunc concipiendi ad divina, nisi ex creaturis et servando illam proportionem, nullam Deo tribumus imperfectionem.
2. Secunda difficultas. — Respondebitur (juxta rationem tactam ex divo Thoma) in creaturis id esse propter unam mutationem, quae utramque fundat relationem. Sed contra hoc argumentorsecundo, quia in creatione non est mutatio propria, et nihilominus eadem via, secundum diversos respectus dictos ad principium vel terminum, est creatio activa et passiva, quae realiter identificatur cum termino, ergo etiam seclusa mutatione manet illa identitas. Scio Thomistas ob hanc causam non admittere in creatione actionpem ex parte creaturae, sed solam relationem ; tamen illam sententiam falsam esse probavi late in Metaphysica. Quia in creatura est dependentia realis a creatore. Et quia eadem res potest variis actionibus creari. Ac denique quia actus intellectus vel voluntatis divinae non potest esse actio seu principium creandi. Unde aliqui respondent, in creatore id verum esse, quia relatio creatoris non est realis, nam si talis esset, inquiunt, ipsa esset sufficiens actio creativa, in praesenti autem relatio generantis est realis. Sed hoc non recte dicitur, quia quod relatio creatoris sit realis vel rationis, est quasi accidentarium ipsi productioni, solum enim provenit ex Dei eminentia, quia incapax est talis relationis accidentalis. Unde, si per impossibile fingeremus illam relationem esse realem, nihilominus dependentia creaturae eadem et ejusdem rationis esset: ergo eamdem rationem actionis haberet. Quod etiam manifeste convincitur, quia talis relatio est posterior actione et ex illa resultans: ergo quamvis relatio esset realis, non tolleretur actio quae ad illam sequitur.
3. Tertia difficultas. — Melus posset responderi, quamvis in creatione non interveniat mutatio ex defectu subjecti, intervenire saltem veram dependentiam, in qua possit illa duplex ratio activae et passivae originis fundari, in divinis vero nec dependentiam esse, et ideo non esse eamdem rationem. Sed contra hoc insto tertio, quia licet non sit dependentia secundum rem, tamen secundum rationem concipitur, per proportionem ad illam tanquam via. Unde Joannes Theologus in Concilio Florentino, sessione 18, dicit: Processionem in Deo esse viam ab uno in aliud. Marcus autem Graecus respondet: Esse emanationem Spiritus sancti. In quo non dicunt opposita, sed utuntur processionis iomine in diversa significatione: nam interdum suinitur quasi generice, et sic loquitur Joannes, interdum vero specifice accommodatur spirauoni, et ita loquitur Marcus. Semper igitur origo concipitur, ut via quaedam, ut etiam fatetur D. Thomas, 1 part., quaest. 40, art. 2, et sequentibus. Ergo hoc satis est, ut in illa via duplicem illum respectum debeamus concipere, scilicet, a principio et ad terminum, ut ibidem D. Thomas fatetur. Ergo haec una via, ut est a principio, est origo activa et ut ad terminum passiva, tota vero identificatur cum termino producto, secundum rem.
4. Quarta difficultas.— Quarto argumentor ex eodem D. Thoma, dicta quaest. 40, dicente: Origo significatur ut via a re vel ad rem, et generatio significatur ut via progrediens a. generante - ergo in suo conceptu includit distinctionem realem a generante, per quamdam oppositionem originis. Quia non solus terminus, sed etiam ipsa origo habet hanc oppositionem, quae in hoc solum consistit, quod est esse ab alio, ergo non potest identificari cum propria relatione persona producentis. Confirmatur explicando quomodo verum sit, actionem et passionem dicere eamdem viam cum duplici respectu. Non enim intelligendum videtur, ut alii auctores significant de respectu causae et effectus, ita ut actio involvat relationem causee, passio relationem effectus, sed potius intelligendum est de duplici habitudine, quam ipsamet mutatio seu via in se intrinsece includit, ad principium et ad terminum, ut motus localis, verbi gratia, est a virtute movente et ad ubi. Et ideo nunquam videtur posse concipi, quod relatio, quae in causa vel principio agendi resultat aut existit intrinsece, habeat rationem actionis, quia actio ut sic, potius respicit ipsum principium, tanquam egrediens ab illo. Unde potest etiam notari alia differentia, quod via comparatur ad agens tanquam quid extrinsecum vel distinctum in re, quia ab ilio egreditur, ad terminum autem tanquam ad ahquid intrinsecum, in quo manet, et ideo non ita necesse est, viam ipsam ut actionem a termino distingui.
5. Quinta difficultas.—BAtque hinc sumitur nova ratio, quia actio ut actio non recte concipitur, ut realiter distincta a termino producto, ut inductione patet in omnibus aliis actionibus : ergo neque origo activa a suo termino distincta est : ergo non est adaequate idem cum relatione producentis. Item e converso, cum actio procedat a supposito, non videtur posse esse idem adaequate cum forma constituente ipsummet suppositum. Tandem confirmantur haec omnia in spiratione activa, quae, quatenus relatio est, seu proprietas communis Patri et Filio, subsequitur productionem Spiritus sancti: ergo non est talis productio illamet relatio, alioqui supponeret illam.
6. Alius dicendi modus proponitur.— Propter haec ergo posset excogitari alius dicendi modus nimirum, Generationem activam realiter esse idem cum Filiatione, sicut in creaturis generatio est idem realiter cum persona producta, et consequenter generationem et nativitatem non esse res distinctas, sed eamdem Filiationem, quatenus in via concipitur, prout egrediens a Patre, essc generationem et distingui realiter a Patre, quia ab illo realiter fluit, ut vero tendit ad Filium esse nativitatem. Ac subinde generationem et nativitatem inter se non distingui, quia non habent oppositionem, cum eadem via sit capax illius duplicis habitudinis: Eademque proportione sentiendum esse de origine Spiritus sancti. Unde etiam D. Thomas, q. 2, de Potentia, art. 5, ad ultim., in hoc sensu dixisse videtur: Generatio Filii significat relationem per modum actionis, Filius per modum subsistensis hypostasis. Ne- que huic sententiae obstat, quod Pater dicatur distingui a Filio per generationem : quia non intelligitur distingui per i'am tanquam per formam intrinsecam et constituentem, sed tanquam per viam quasi extrinsecam, quae est ab ipso, quo modo etiam inter homines Pater dicitur distingui a Filio generatione. Consequenter etiam ad hanc sententiam dicendum est, generationem et originem actualem Spiritus sancti : distingui inter se realiter, quod significat Richardus, in 1, d. 13, art. 1, quaestione tertia. Neque id est inconveniens, quia productio Spiritus sancti manat a generatione Filii mediante termino ejus, quod satis videtur, ut distinguantur.
7. In hac sententia sic declarata nihil invenio erroris aut temeritatis, quia nihil habet, quod repugnet mysterio, et cum res haec solum videatur pertinere ad modum concipiendi nostrum, satis commode videtur illum explicare. Nihilominus vel ob hanc ipsam causam non videtur recedendum a communi theologorum sententia: quia non est verisimile,omnes inepte concepisse, aut declarasse hoc mysterium, nec sine causa fuisse ita locutos. Dicendum ergo est, in hoc negotio non esse aequiparandam originem activam actioni creaturam, cujus rei rationem multiphciter declaro. Primo, quia actio creata in re ipsa mediat inter principium, et terminum, et ideo eademmet sub illa duplici habitudine concipi potest, hic autem in re ipsa nihil mediat inter personam producentem et productam, et ideo non concipitur illa duplex habitudo, ut conveniens alicui viae, vel notioni : sed solum ut conveniens ipsis personis secundum diversas relationes. Secundo explicatur hoc amplius, quia loco illius dependentiae, quae in re creata esse solet inter terminum, et principium, est in divinis personis unus et icem actus intelligendi, aut amandi, qui ex parte principii est ratio producendi et ex parte termini est ratio recipiendi, seu formalis terminus productionis, et ideo habitudines, quae in re creata solent comitari dictam dependentiam in hoc mysterio non sunt aliae quam relationes producentis, et producti : ergo illae etiam sunt, quae debent concipi per modum originis activae et passivae.
8. Defenditur commanis sententia. — Tertio est notanda ratio, quia ad intelligendam emanationem realem unius personaeab alia, necesse est, ut etiam inteliigamus realem influxum personae producentis in productum, quem influxum actionem appellamus. fc autem influxus realis non potest intelligi in formah principio, quo una persona aliam producit , ergo debet intelligi, quod sit ipsamet proprietas personae producentis. Major ex terminis videtur nota, quia sine reah influxu non concipimus processionem realem. Minor vero probatur ex differentia inter emanationes divinas et creatas. Nam in creaturis actio in re ipsa distinguitur non solum a principio quod, sed etiam a principio quo agendi, nam ab illo realiter fluit : In Deo autem hoc dici non potest, quia illud principium quo est essentia, ut infra dicam, a qua nihil in re ipsa distinguitur, ergo non possumus concipere in Deo originem activam, ut realiter fluentem a principio quo agendi, sed ratione tantum. Aliunde vero, ipsum etiam principium quo producendi in Deo non est quid distinctum a termino producto, quod est etiam singulare in Deo. Ob quam causam non possumus etiam concipere illud principium quo, ut realiter et quasi active influens in personam productam, cum sit intrinseca et essentialis forma ejus, ergo, ut intelligatur ibi realis influxus, recte concipitur ipsa actio productiva, ut distincta a termino adaequato in re ipsa, et consequenter idem in re cum principio. Sic enim intelligimus ex parte illius influsum realem in rem productam, qui non posset satis intelligi, si nec principium quo, neque actio ipsa distingueretur in re ipsa a termino producto. Et hoc existimo maxime movisse theologos, quorum sententia sic declarata facilis est, nam rationes dubitandi ex dicto fundamento sunt solutae.