Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Sint-ne actus notionales necessari, ac naturales

CAPUT III SINT-NE ACTUS NOTIONALES NECESSARI, AC NATURALES.

1. Haec controversia facilis est et nulla est fere inter theologos, si termini in titulo positi exponuntur, quod probando veritatem et solvendo objectiones, brevius fiet: et ideo dico primo. Actus notionales non possunt non esse in Deo, neque aliter esse, quam sunt et ita sunt necessari. Assertionem censeo esse certam de fide. Et probo, nam de fide est, personas productas esse Deum, et non posse aliter se habere: non sunt autem, nec possunt esse nisi per productiones , ergo productiones etiam non possunt non esse, neque aliter se habere. Secundo processiones sunt aeternae, non participatione, sed essentialiter : ergo immutabiles omnino et per intrinsecam necessitatem essendi. Tertio declaro in singulis, quia generatio Filii est, ut sic dicam, opus naturae, non voIuntatis, ut omnia Concilia contra Arium definiunt, et tradit divus Thomas, dicta q. 41, art. 2, cum Hilario, libro de Synodis. Propter quod dixit eleganter Athanasius, oratione 4, contra Arium: Pater non deliberat de Filio, ne de se ipso deliberare videatur. Deinde Pater et Filius necessario se amant, non enim potest summum bonum comprehensum non amari: ergo eadem necessitate Spiritum sanctum producunt. Unde Richardus de S. Victore, lib. 3, de Trinitate, cap. 6: Divina persona, inquit, cun sit summe bona, non potuit velle carere Majestatis sue consorte. :

2. Sed contra, quia Concilium Toletanum 11, in Confessione fidei, dicit : Patrem mnec voluntate, nec necessitate Filium gemuisse - imitatum Augustinum, libro 65, quaest. ad Orosium, quaest. 7, et (quia dubium est, an ille liber sit Augustinus)eamdem sententiam quoad sensum habet 15, de Trinitate , cap. 2. Respondeo, idem Concilium ibidem dicere: Filium mon posse separari a Patre, non ergo excludit necessitatem oppositam contingentiae, seu potestati non essendi, sed necessitatem coactionis, quae ab extrinseco provenire solet. Quod etiam intelligitur ex Athanasio supra. Ariani enim inferebant : S Pater non genuit Filium voluntate, nolentem genuisse. Quibus ipse respondet: A quo nam necessitas Deo ascriberetur ? id enim, quod oppositum est voluntati animadverterunt, id autem, quod altius est, non conspecerunt. Ut enim opponitur voluntati id, quod est preter animi sententium ita altius priusque voluntate est id, quod est secundum uaturam.

3. Dico secundo. Generatio Filii est actus mere naturalis et a voluntate nullo modo procedit. In hac assertione conveniunt etiamtheologi. Et prima pars est manifesta, quia naturalis actus dici potest, vel quia procedit ex principio determinato ad unum, hic est enim modus agendi naturae, vel quia per se primo tendit ad communicandam naturam, ut natura, seu essentia est, utrumque autem horum convenit huic actui. De primo constat ex praecedenti assertione. De secundo dicetur infra tractando de Filio et generatione ejus. Ergo merito dicitur actus naturalis. Addi potest ratio ex secunda parte assertionis: nam actus a principio intrinseco et non a voluntate, a natura est.

4. Probatur autem secunda pars assertionis a divo Thoma, quaest. 41, art. 2, quia quae sunt a voluntate, possunt esse et non esse: generatio autem Filii non potest non esse, ergo. Quae ratio probat optime de voluntate libera libertate indifferentiae, quo sensu est illa pars de fide, ut constat ex prima assertione et ex Concilis , quae in hoc sensu damnarunt Arium dicentem, Patrem voluntate sua Filium produxisse, sicut mundum. Hoc enim plane repugnat Divinitati Filii. Posset autem aliquis dicere, Patrem voluntatis actu necessario voluisse generare, et ideo genuisse, ac proinde generationem hanc essea voluntate, applicant ex necessitate potentiam generandi. Quod indicasse videtur Richardus de sancto Victore, libro tertio, de Trinitate, cap. 6, nam cum dixisset : IVon potuisse Patrem celle carere Majestatis swe conforte - subdit : Quod autem voluit, necessario habet.

5. Nihilominus etiam hoc modo certum existimo, non esse Filium a voluntate. Quod recte significavit Concilium To'etanum undecimum, et Augustinus supra, cum dixerunt: Nec voluntas sapientiam preevenit. Quae verba rationem etiam continent statim tractandam. Nunc aliter probatur : nam actus mere naturalis, qui non est a voluntate eliciente, etiam non est ab alia imperante, sed hic actus est mere naturalis, ut ostensum est, et non est a voluntate eliciente, ut etiam est de fide, ergo neque est a voluntate, ut imperante, seu applicante: ergo nullo modo est a voluntate, etiam ut necessario volente. Major constat, tum inductione in omnibus agentibus naturalibus, tum ratione, quia natura quatenus determinata ad unum, ex se est sufficienter applicata: et ideo non indiget applicatione quasi intrinseca voluntatis. Imo in Metaphysica, tractando de divino intellectu, ostendi, in illo non inveniri actus proprie imperatos a voluntate, neque etiam illos, qui videntur esse liberi, quia solum habent indifferentiam ex parte objecti: posito autem objecto scibili, ad perfectionem divinae scientiae spectat, ut necessario intueatur illud ab intrinseco et independenter ab applicatione voluntatis. Richardus ergo explicandus est de voluntate concomitante, ut sequenti capite dicam.

6. Dico tertio. Productio Spiritus sancti etiam est actus naturalis. Conclusio est D. Thomae, d. q. 41, art. 2, et ibi omnium. Idem docent Bonaventura, Albertus, /Egidius et Capreolus, in 4, dist. 6, Capreolus etiam, dist. 10, q. 1, ubi Gregorius, q. 1, art. 2, et breviter probatur, quoad singulas partes: nam illa productio est a principio determinato ad unum, ut sic, ergo est naturalis. Antecedens probatum est in prima conclusione, non enim potest esse actus omnino necessarius, nisi sit a principio determinato ad unum. Consequentia vero etiam est probata in secunda assertione, quia ille est modus operandi naturae,ut natura est et inde sufficienter denominatur actus naturalis. Quomodo distingui solet vo'untas naturalis a voluntate libera, ut latius tractatur in 1, 2, quaest. 8 et 10, et in 3 part., quaest. 18. Unde solum est advertendum, ex duabus rationibus, quas supra posui, ob quas generatio Filii dicitur esse actus naturae, hanc solam habere locum in productione Spiritus sancti, non vero alteram, quia non producitur per modum simihs, ut infra dicam. Et ob hanc causam dici aliquando solet, Filium produci per modum naturae, Spiritum sanctum per modum voluntatis, id est, per modum amoris, ut patet ex divo Thoma, 1 part., q. 27. art. 5, hic etiam dixit Richardus de sancto Victore, utramque productionem esse per modum naturae: primam vero specialiori modo, illud vero satis est, ut sicut secunda persona dicitur naturalis Filius Patris, ita etiam tertia dicatur naturalis Spiritus, seu amor Patris et Filii, ut ex Patribus videri potest, in Magistro, in 1, dist. 17. Hanc vero assertionem non admittit Scotus, sed disputat tantum de nomine, et non recte loquitur, ut capite sequenti dicam.

PrevBack to TopNext