Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Sint-ne actus notionales voluntarii, non vero liberi

CAPUT IV. SINT-NE ACTUS NOTIONALES VOLUNTARII, NON VERO LIBERI?

1. Ratio dubitandi esse potest, quia generatio Verbi non est a voluntate, ut dictum est, et antecedit omnem voluntatem, quia est primus actus intellectus: ergo non potest esse voluntaria : Productio vero Spiritus sancti est primus actus voluntatis, ergo non potest esse voluntarius, cum per nullum alium actum volitus sit.

9. Prima assertio. — Nihilominus dico primo Aterna Filii generatio actus est Patri voluntarius. Assertio est certa : quae probatur, quia dupliciter dicitur aliquid voluntarium , uno modo causaliter, et sic non est illa generatio voluntaria, ut probat ratio facta, alio modo objective tantum et ita intelligitur conclusio, quae patet. Quia Pater necessario vult esse : ergo necessario vult generare: est ergo illa ge neratio voluntaria.

3. Dubium de ordine inter generationem et coluntatem ejus. —Dubitant autem theologi, an illa voluntas sit prior, vel posterior ratione ip- sa generatione. In quo Scotus, in 1,dist. 6,q. 1, quem secutus est Cajetanus, i p., q. 41, a.2, dicunt, Patrem prius ratione velle generare, quam generet, quamvis illud velle non sit principium g penorandi, Sed quasi desiderium, ait Cajetanus. Fundantur, quia velle generare ex se est essentiale quid et essentia sunt priora notionalibus. Mihi autem contraria sententia verior videtur, quam significant divus Thomas, q. 2, de Potentia, a. 3, ad 2 2, Capreolus, in 1, dist. 6, quaest. 1, Ferrariensis 4, contra Gentes, capite ndecimo, Torres, dicto art. 2, et Gregorius, in 1, distinct. 6. quaest. 1, articulo 3. Qui auctores distincte solum negant voluntatem illam esse priorem. Quod autem posterior ratione sit, docuerunt expressius Godfredus, quem Scotus refert, quodlibet 4, quaestione 4, et Henricus, quodlibet 5, q. 4, etin summa, articulo 58, q. 2. Ratio vero est, quia voluntas fertur in rem cognitam: ergo Pater prius ratione intelligit generationem, quam illam velit, ergo etiam prius generat, quam velit generare, quia intelligendo generat.

4. Respondere possunt negando consequentam, quia satis est, quod praecedat intelligere essentiale, sed hoc non recte dicitur, primo, quia intelligere essentiale, prout in Patre non est distinctum etiam ratione a notionali, quia ut supra probavi, notionale intelligere ultra essentiale, non addit aliquid absolutum, aut tormaliter pertinens ad rationem intelligendi, sed solum conjunctionem ad Paternitatem, ergo si in Patre praeintelligitur intelligere essentiale, eo ipso praeintelligitur in Patre. Unde licet essentialia praecise et abstracte concepta dicantur priora notionalibus, sola illa prioritate, quae dicitur subsistendi consequentia, tamen essentialia concepta jam, ut conjuncta, et quasi contracta ad aliquam personam, non sunt priora notionalibus illius personae.

5. Secundo, est optima ratio, quia Pater non vult generationem voluntate quasi desiderii, sed voluntate complacentiae perfectissima, quae est de bono existente jam, et possessio, talis autem voluntas supponit cognitionem ejusdem boni, etiam ut existentis et possessi, ergo voluntas, qua Patervult, illam generationem supponit ipsam generationem jam existentem et cognitam a Patre eodem actu, quo generat. Sicut supra dicebam, Patrem producere Filium eodem actu, quo illumintelligit, et nibilominus semper illum intelligere, ut existentem, et eodem modo amat, sic ergo amor ipsiusmet generationis est ratione posterior ipsa. Ratio ve- ro est, quia per donum desiderii non amatur, nisi quod nondum est, vel nondum habetur et ideo in bonis aeternis talis modus amandi imperfectus est: est ergo illa generatio voluntaria voluntate quasi consequente ipsammet generatienem , et hanc vocavit divus Thomas voluntatem concomitantem secundum rem, quamvis sit ratione posterior.

6. Fundamentum autem contrariae sententiae jam solutum est. Et addo insuper, principium illud : Zssentialia sunt priora notionalibus, non habere locum in essentialibus, quae sunt immanentes actus, quales sunt intelligere et velle, si concipiantur, ut determinati ad ipsas personas. Quia ut sic, vel sunt actus notionales, vel sumuntur, ut habentes cum illis intrinsecam connexionem, et ideo concipi non possunt, ut priores illis. Ob hanc ergo causam velle generare non potest esse prius, quam generare. Nam si illud velle praeconcipiatur in hoc Deo, ut sic, jam non concipitur, ut determinatus ad Patrem, nec in hoc Deo possumus praeconcipere velle generare, cum ille, ut sic, non generat : si autem concipitur in Patre, jam supponitur Pater et consequenter etiam generatio. Ad primam etiam rationem dubitandi in principio positam, ex dictis patet responsio. Quia generatio aeterna non est voluntaria, ut actus elicitus a voluntate, nec ut actus impetratus, sed tantum, ut objectum volitum, et ideo non refert, quod nec a voluntate sit, nec quod antecedat voluntatis actum ordine rationis, nam satis est quod in re simul sit.

7. Secunda assertio. — Dico secundo. Productio Spiritus sancti voluntaria etiam est intrinsece et per se ipsam. Probatur quia illa productio est a principio intrinseco cum cognitione perfecta, ergo est voluntaria. Item illa est productio amoris, nihil autem ita voluntarium est, sicut amor. Quis enim dicat Patrem et Filium non se voluntarie amare? at amando se, producunt Spiritum sanctum ; ergo voluntarie producunt. Denique quod quis volens et libens facit, voluntarie facit, at Pater et Filius volentes, et summa voluntate, seu gaudio producunt Spiritum sanctum, ergo voluntarie producunt, est ergo illa productio voluntaria.

8. Velle quomodo sit intrinsece voluntaria. — Dixi autem esse intresece et per se ipsam voluntariam, propter rationem dubitandi posteriori loco propositam. Nam sine dubio illa divina processio per nullum alium actum potest esse voluntaria, ergo si voluntaria est, ut revera est, se ipsa voluntaria esse, necesse est et hoc ipsum est, esse intrinsece voluntariam. In hoc ergo intercedit discrimen inter generationem et spirationem, quod illa est voluntaria per actum ratione distinctum , haec vero non, sed se ipsa. Ratio autem differentiae est facilis, quam indicavit Cajetanus, in dicta quaestione quadragesima prima, et latius traditur 1, 2 quaestione sexta scilicet. Quia actus aliarum facultatum a voluntate, non possunt esse voluntarii se ipsis, quia non sunt ipsum velle, et ideo sunt voluntarii, vel objective tantum, si non sunt a voluntate, vel etiam quasi effective, si subsint voluntatis imperio, seu apphcationi. Actus autem elicitus a voluntate se ipso voluntarius est, quia supposita cognitione sponte, et libenter ab ipsa voluntate elicitur. Productio autem Spiritus sancti est elicita: seu quasi elicita a voluntate, nam est dilectio quaedam, est ergo per se et intrinsece voluntaria.

9. Responsio refellitur. — Dicunt vero ahqui ipsum velle voluntatis non esse voluntarium, ut quod, sed tantum, ut quo, id est, quo alia voluntaria sunt, seu voluntarie fiunt, aut diliguntur : et ideo ipsum velle non dici proprie voluntarium per se ipsum. Quia per hoc significatur, illud esse voluntarium, ut quod , seu per modum objecti : quod non ita est. Respondeo imprimis generatim loquendo de amore, aut velle, prout commune est creaturis, vere, ac proprie dici voluntarium per se ipsum. Nam qui amat, vult amare, nec aliter amare potest, nisi volendo amare, est ergo atnor semper voluntarius. Et tamen necesse non est, ut quis semper cum amat, velit amare per actum volendi distinctum ab ipso amore. Potest quidem id facere, si velit elicere actum reflexum, non est tamen semper necessarium, alioqui procederetur in infinitum. Ergo semper amor et velle per se ipsum voluntarium est. Et hoc est esse voluntarium per modum actus, quod non est tantum quo, sed etiam quod, imo non posset esse quo, in ratione voluntarii, nisi esset etiam quod. Nam quando voluntas amat aliquod objectum, verbi gratia, salutem, cur amor ille est, quo salus denominatur voluntaria, nisi quia ipse voluntarius est ? Quamvis ergo non se habeat actus amoris, seu voluntatis per modum objecti ad quod directe tendit voluntas, nihilominus intrinsece includit reflexionem in se ipsum, ratione cujus vere et proprie voluntarius dicitur. Atque hoc maxime confirmatur in amore Dei ad intra, ut ad Deum ipsum terminatur, quia velle Dei est ipsum esse Dei, ergo tam voluntarie Deus vult et amat, sicut voluntarie est. Item quidquid nos- tra voluntas potest per duos actus, directum et reflesum, habet divina voluntas per unum simplicissimum et perfectissimum actum, at velle nostrum potest nobis esse voluntarium, ut quod, saltem per actum reflexum distinctum, ergo Patri et Filio suum velle est omnimodo voluntarium intrinsece et per se ipsum, ergo processio Spiritus sancti eodem modo voluntaria est.

10. Dubium excluditur. — Quapropter hic non habet locum dubium de generatione tractatum, quid, scilicet, sit prius, spirare, an velle spirare? quia cum sit omnino idem simplicissimus actus, non est ibi prius, vel posterius etiam secundum rationem. Et declaratur, quia non est prius, etiam secundum rationem, Patrem et Filium spirareSpiritum sanctum, quam velle se ad invicem, quia volendo se spirant et spirando se diligunt, ergo eadem ratione non est prius vel spirare, quam spirare, vel e converso, quia sicut Pater volendo se, vel Filium, ita etiam volendo spirare, spirat. Quod si non comparantur actus amandi et spirandi, ut spirare significat velle, sed ut significat producere per velle: sic negare non possumus, quia prius secundum rationem sit velle, seu amare, quam producere: quatenus comparantur illa duo tanquam principium quo et origo activa Spiritus sancti.

11. Dico tertio. Neuter ex his actibus notionalibus generandi, vel spirandi liber est. Hanc assertionem censeo certam ex dictis in capite praecedenti. Et ita est terminis theologorum, quos ibi retuli conclusione tertia, solusque Scotus aliqua circa illam dubitationem movit. De generatione igitur res est clara, quia quod non est a voluntate, non potest esse liberum, nam de relatione actus liberi est, ut sic aliquo modo active a voluntate, ut ostensum est, ergo. De spiratione autem est propria ratio, quia repugnat eumdem actum, etiamsi a voluntate sit, esse simul liberum et ab intrinseco necessarium, quia hae duae proprietates contradictionem involvunt: liberum enim est, quod ita est a voluntate, ut possit non esse, positis omnibus requisitis ad volendum: ut late tractavi, lib. 1, de Auxiliis, a principio, et tradit Augustinus, lib. 3, de libero Arbitrio, capite tertio, Hieronymus, Epist. 146, Damascenus, lib. 2, de Fide, capit. 24 et 25. Necessarium autem est id, quod nulla ratione potest non esse: ostensum est autem spirationem esse et necessarium simpliciter et naturalem, quia non est a principio indifferente, sed determinato ad unum, non potest ergo esse libera.

12. Neque in hoc potest in re esse controversia inter catholicos. De nominibus vero est aliqua, nam Henricus, in Summ., art. 60, quaestione prima, licet fateatur, Patrem et Filium se naturaliter et non libere diligere, nihilominus ait, spirationem (quam dicit comitari illum amorem) non esse naturalem, sed liberam, quod prolixe explicat et nihil probat. Inipugnat autem late illam sententiam Scotus statim citandus, et nisi Henricus aequivoce utatur verbis, est plane absurda. Nam si intelligit spirationem non esse tam necessario conjunctam cum illo amore, quam est necessarius ipse amor, errat in fide, ut constat ex praecedenti capite. Si vero agnoscit aequalem necessitatem, quid est quod spirationem potius vocat liberam, quam amorem? Suspicor, vocasse liberam, id est, liberalem et foecundam, hoc enim termino aliquando utitur, quia foecunditas illius productionis concipitur sub ratione spirationis, non vero sub ratione amoris, ut sic. Sed hic est abusus vocis et deinde sine causa propterea negat, spirationem esse naturalem, nam foecunditas ipsa illius amoris naturalis illi est. Unde male etiam vocat liberam, condistinguendo liberum a naturali.

13. Aliter Scotus, in 1, dist. 10, quaest. 1, et quodhlib. 16, art. 2, vult, tam amorem, quam productionem Spiritus sancti vocandam esse actum liberum et non naturalem, quia est ex perfecta cognitione et intrinseca determinatione voluntatis, se moventis ad objectum cognitum. Sed disputat tantum de nomine, nam libertas aliquando opponitur coactioni, et sic verum est illum actum esse liberum, id est, libenter factum. Proprie vero et magis absolute loquendo libertas opponitur necessitati, ut ex dictis constat, et hoc modo non potuit Scotus asserere illum actum esse liberum, imo expresse fatetur esse necessarium. Non video autem, cur negaverit vocandum esse actum naturalem, quia quod sit ab objecto cognito, non tollit quin etiam sit ex intrinseca inclinatione et determinatione voluntatis ad unum, respectu talis objecti. Illa autem determinatio voluntati naturalis est, quia voluntas suam habet naturam, ergo non repugnat, voluntatis actum esse naturalem. Et sumendo liberum solum pro spontaneo, non repugnat, actum esse simul naturalem et liberum illo modo, qui melius dicitur voluntarius.

PrevBack to TopNext