On this page
Caput 5
Caput 5
Quae sit potentia, seu principium formale actuum notionalium
1. Resolutio questionis. — Aureolus in 1, distinct. 7, quaest. 1, art. 2, negat, esse in Deo potentiam ad actus notionales, quia in Deo non est realis actio ad intra, et ideo non est necessaria realis potentia. Tamen communis theologorum sententia in 1, distinct. 7, et D. Thomas, cum expositoribus, 1 part., quaest. A1, art. 4, hujusmodi potentiam ad actus notionales divinis personis tribuit. Et ratio est, quia, quidquid sit de actione, quae in rigore sumpta, imperfectionem indicat certum nihilominus est, esse in Deo realem productionem, quae nullo modo intelligi potest sine vero et reali principio producendi. Quia actus secundus essentialiter supponit primum, productio autem illa est et concipitur ad modum actus secundi, ergo requirit aliquid, quod possit concipi per modum actus primi, et hunc vocamus principium quo, seu potentiam. Item Pater vere generat, ergo negari non potest, quin possit generare, habet ergo generandi potentiam.
2. Objectioni satisfit.—hatio autem Aureoli concludit imprimis, hanc non esse proprie potentiam activam, sed productivam altiori modo. Deinde probat, potentiam hanc et potentiam creativam, quatenus concipiuntur , ut ratione distinctae , esse diversarum rationum. Quod supra libro quarto tradidimus, estque doctrina divi Thomae, in 1, dist. 29, quaest. 1, art. 2. Ubi etiam addit, potentiam analogice dici respectu actuum ad intra, et ad extra et principalius ad intra. Quod sequitur Marsilus, in 1, quaest. 31, art. 3, dub. 3, et Torres, 1 part., quaest. 33, art. 1, Durandus, vero in 1, dist. 29, quaest. 1, admittens etiam analogiam, putat potentiam proprius dici de potentia creativa. Sed immerito, cum productiones ad intra longe nobihores sint.
3. Quid sit heec potentia.—Prima opinio.— Hoc ergo supposito, disputant theologi, quid sit haec potentia, an absolutum aliquid, vel relativum. In qua quaestione variae sunt sententiae, Gregorius, in 1, dist. 7, quaest. 2, art. 2, vix quaestionem admittit. Sed personam producentem ait, esse ipsum principium, nec distinguendum esse quo, vel quod, quia ibi nulla est distinctio. Sed ipse fundatur semper in illo falso principio, quod in divinis personis non est distinctio abstracti et concreti, quod supra improbatum est, quia ad hoc sufficit distinctio rationis cum virtuali in re. Eodem ergo modo distinguere possumus principium quo, a principio, guod, sicut in creatione distinguendum est, alias non esset in omnibus personis idem principium creandi.
4. Secunda opinio. — Repicitur. — Ahi ergo dixerunt, potentiam hanc esse relationem propriam personae producentis. Tenuit Bonaventura, in 1, d. 7, q. 4, Durandus, q. 2, quia principium propriae actionis debet esse forma propria producentis et realiter distinctum a termino producto. Has autem conditiones habet relatio personae producentis et non essentia, illa ergo erit potentia. Haec vero sententia non probatur, tum quia persona non agit per suam personalitatem, sed per naturam, tum etiam, quia relatio non est activa et propter alias rationes infra adducendas. Neque est necesse, personam productam distingui reahter a principio quo, sed sufhicit, ut distinguantur a principio quod, in ea productione, in qua natura ipsa non producitur, sed communicatur. Et ob eamdem causam necesse non est, ut tale principium sit ita proprium producentis, ut sic incommunicabile, imo contrarium necesse est, sufficitque ut in producente sit speciali modo.
5. Tertia opimo tripartita. — Ah dixerunt, essentiam et relationem simul esse hujusmodi potentiam. Qui etiam divisi sunt, nam quidam dixerunt concurrere ex aequo (ut Durandus refert) quia per actus notionales communicatur natura et producitur persona seu relatio, et ratione primi requiritur essentia, ratione secundi necessaria est relatio, ut principium. Henricus autem in Summa, articulo quinquagesimo septimo, quaestione septima, dicit, principalius concurrere relationem, quam essentiam, quia productum debet esse distinctum et simile, et illud prius principalius est, quod provenit a relatione. Alii vero e contrario dicunt, essentiam esse principaliorem in hac potentia, relationem vero requiri quasi ad ultimam determinationem et constitutionem talis potentiae, tanquam conditionem necessariam, non solum ex parte principii quod, sed etiam ex parte ipsius potentiae, ut sit aliquid notionale et non commune omnibus. Quae sententia solet tribui Cajetano et Marsilio, sed revera non aliud sentiunt, quam quod statim dicemus. Et omnes hae opiniones refutari possunt rationibus factis contra praecedentem. Probant enim rationes ilae personalitatem, vel relationem non esse principium agendi, nec totale, nec partiale, cujus oppositum omnes hae opiniones supponunt, praeterea contra primam ex his opinionibus objicit Durandus, quia communicare naturam et producere personam, non sunt duo actus, ut propterea necessariae sint duae potentiae. Contra Henricum objicere possumus, quia similitudo effectus, seu rei productae est principalius, seu formalius intenta. Alia vero opinio explicari non potest, quare relatio solum requiratur ut conditio, vel de connotato, si intrinsece pertinet ad constituendum et complendum principium formale producendi.
6. Fera sententia. — Dico ergo, hanc potentiam, seu principium formale producendi esse solam divinam essentiam, postulare autem in persona producente relationem propriam seu (quod idem est) quod habeat ipsam naturam sine tali productione. Haec sine dubio est sententia divi Thomae, dicta quaest. 44, art. 5, et ibi Cajetanus et omnium fere aliorum. Quam optime explicuit Scotus, in 1, d. 7, et in re idem sentit Gabriel, Capreolus et Marsilius, quaest. 11. Et fuit expressa sententia Joannis theologi in Concilio Florentino, session. 18, ubi inquit : Diri, Filium ev Patre et ex Patris substantia generari, ita tamen ut Pater sit generans : principium autem, quo ipsa persona generat est id, quod solum commntnicabile est, idem repetit, session. 19, ejusque sententia ibi probari videtur. In qua etiam notanda est illa particula exclusiva solum, quia urget contra ultimas opiniones citatas. Item notanda est expositio illius locutionis: Pater producit Filum ea substantia, quae est communis apud Patres et exponitur tanquam ex principio quo, licet etiam possit aliter exponi, ut infra dicam.
7. Probatur prior pars. — Ratio divi Thomae est optima, quia in omni productione illud est principium quo producendi, in quo productum assimilatur producenti, sed hoc est natura in divinis personis, ergo. Confirmat hoc Scotus, quia alias productio Filii, verbi gratia, esset aequivoca, et ita non esset perfecta generatio. Sequela patet, quia Filius non esset similis Patri in principio producendt. Addere etiam possumus, talem productionem non esse posse formaliter per intellectum et actum intelligendi, si principium formale ejus est relatio, quia relatio, ut sic, nec est intellectus, nec actus intelligendi, ut supra ostensum est. Confirmatur praeterea, nam per id Pater est formaliter potens ad generandum , per quod est foecundus : habet autem foecundi- tatem non a relatione, quae incommunicabilis est, sed ab essentia, quae propter suam infinitatem est communicabilis, est ergo essentia formale principium.
8. Probatur posterior pars. — Ultima vero pars conclusionis patet. Quia potentia generandi, verbi gratia, non est communis simpliciter loquendo, sed propria Patris: ergo oportet, ut aliquo modo includat proprietatem propriam Patris : ergo illam includit, saltem, ut conditionem necessariam ex parte personae producentis. Ratio vero a priori est quia divina essentia non est communicabilis per unum modum productionis, nisi uni personae, ut libro primo probatum est, quia actus notionales non possunt multiplicari, quasi numerice, et ideo, ut talis natura possit exercere rationem potentiae, seu principii quo respectu alicujus actus, necesse est, ut secundum originem praeexistat in persona producente absque tali actu, ergo haec conditio est necessaria ad talem potentiam, hanc vero conditionem secum affert relatio producentis, ut constitutiva personae improductae tali productione.
9. Objectioni occurritur. — Sed objici potest, quia sequitur hanc potentiam quantum ad id, quod habet totam rationem principii, esse in omnibus personis, unde consequenter dicendum est, in aliquibus esse quasi impeditam, ne possit exire in actum : hoc autem videtur absurdum , quia naturalis potentia non potest impediri, nisi vel ab extrinseco, vel praeternaturaliter, neutrum autem potest tribui Deo. Respondetur concedendo sequelam, imo id putamus necessarium, ut in omni genere potentiae sit eequalitas in divinis personis, ut supra libro quarto ostensum est. Ad objectionem autem respondeo, talem potentiam non esse proprie-impeditam in aliqua persona, si impedimentum privative sumatur. Negative autem verum est, non habere in quacumque persona conditionem necessariam. Quod non est inconveniens, quia non est praeternaturale, nec ex impedimento extrinseco, sed intrinseca conditione, et maxime connaturali divinae naturae. Nam ex se postulat hunc ordinem existendi in pluribus personis, mediante origine, et ideo in una postulat conditionem necessariam, ut producat ipsa persona, et ipsa natura sit principium producendi, in alia vero postulat conditionem oppositam.
10. Dubium.—Solet autem ulterius inquiri, an essentia sit principium remotum, vel proximum, et communiter dicitur, essentiam, ut essentiam, esse principium principale utrius- que productionis : intellectum vero esse principium proximum generationis, voluntatem autem spirationis. Quae doctrina recte intellecta vera est. Addere tamen oportet, sub intellectu (et idem est de voluntate) non tantum facultatem, seu potentiam, sed etiam actum ipsum intelligendi comprehendendum esse. Quia, ut saepe dixi, intelligere Dei est purissimus actus , et ideo in ipso non est propria, et formalis potentia intelligendi secundum rem, sed est, ipsum intelligere, quod diversis modis propter nostram imperfectionem a nobis concipitur, prout notavit etiam D. Thomas, in 1 p- q. 4, art. 4, ad 3. Et ideo virtus producendi ad intra proxime convenit ratione ipsiusmet actus intelligendi, et volendi. Deinde vero addo , illas duas rationes remotam , et proximam, non ita esse accipiendas, ut una in altera non includatur, saltem implicite, sed ita ut per essentiam confuse tantum significetur id, quod est principium horum actuum secundum quamdam rationem communem, et quasi radicalem : per intelligere autem, et velle significentur proprie rationes, sub quibus essentia est principium singulorum actuum, quamvis etiam illae rationes essentiales sint ipsi essentiae, et inter eas intelligere formalius, quam velle. Quae omnia supra satis tractata sunt, et in sequentibus libris amplius confirmabuntur, tractando de personis in particulari.