On this page
Caput 6
Caput 6
Quis sit proprius et formalis terminus utriusque originis
1. Terminus adequatus est persona. — Varie opiniones de termino formali. —In hoc puncto fere sunt iidem dicendi modi, qui in praecedenti capite notati sunt. Omnes enim doctores conveniunt, personam productam esse adaequatum terminum originum, hoc per se notum est, supposito mysterio, unde sola persona dicitur genita vel procedens. De termino autem formali Gregorius, in 1, dist. 5, quaest. 1, quem fere sequitur Gabriel, quaestione 2, non putat, esse distinguendum de termino formali, vel totali, seu integro, qui est persona producta, sed fundatur semper in illo falso fundamento, quod non distinguit abstracta a concretis. Alii dicunt, relationem personae productae esse terminum formalem. Ita Durandus, dicta dist. 5, quaest. 2, et Aureolus apud Capreolum ibi. Fundantur, quia quod praeexistit productioni, non est terminus formalis ejus, sed quod subsequitur, essentia autem praeexistit productioni ordine originis: ergo non est terminus formalis, sed relatio. Unde colligit Durandus, in his productionibus essentiam potius se habere, ut materiam, ex qua, vel de qua producitur persona. Quod etiam sensit Henricus, in Sum., art. 5, q. 3. Et ita exponunt locutiones Patrum, cum dicunt: Patrem generasse l'ilium de sua substantia. Quia licet essentia non sit proprie materia, habet cum illa proportionem in hoc quod supponitur productioni, et determinatur per proprietatem personalem, tanquam per formam.
2. Vera resolutio. — Veritas autem est, ipsam essentiam, ut communicatam personae esse terminum formalem, requirere autem relationem, ut conditionem necessariam. Haec est D. Thomae sententia, 1 p., q. 41, art. 3, ubi Cajetanus et alii idem docent, et Capreolus, supra Bonaventura, in 1, dist. 5, q. 2, et ibi Scotus, q. 2 et 3, Marsilius, in 1, q. 9. Et posterior quidem pars facilis est, patebitque respondendo ad motivum Durandi. Principalis vero assertio convincitur rationibus factis in praecedenti puncto. Nam in omni productione formalis terminus est natura, vel forma, in qua productum assimilatur producenti, ut ex philosophia constat et inductione ostendi potest, et ratione, quia producens intendit assimilare sibi productum, et illi communicare suum esse, et suum principium producendi. Si divina natura est, in qua persona est similis producenti, et quae primario communicatur, et est prima ratio, et principium illius communicationis : ergo eadem est terminus formalis. Et confirmatur, quia alias intelligi non posset, quo modo productio Filii esset vera et univoca generatio.
3. Objectioni occurritur. — Dices, hoc nimium probare, scilicet productionem Spiritus sancti esse generationem. Respondeo, propter hoc addenda esse cum proportione, quae proxime diximus in fine capitis superioris. Nam essentia est quidem terminus formalis, sed sub haec voce non explicatur proxima ratio, sub qua est terminus uniuscujusque originis, secundum speciem suam. Est ergo terminus formalis productionis Verbi, quatenus est ipsum intelligere per essentiam, et ideo illa productio est vera generatio, ut infra dicam. Eadem vero essentia est formalis terminus productionis Spiritus sancti, quatenus est amor. Et ideo, licet illa productio formaliter tendat ad communicationem amoris, et quoad hoc procedant in illa rationes factae, quia amor absolutum quid est et ipsamet essentia per summam identitatem, nihilominus tamen illa non est generatio, quia non ita formaliter tendit ad communicationem naturae, ut sic, sicut latius infra suo loco dicemus.
4. Fundamento contrario satisfit. — Ad fundamentum autem contrariae sententiae respondetur, aliquando posse terminum formalem praeexistere productioni, ut resurrectioni praeexistit anima, imo et generationi hominis ordine naturae. Est tamen advertendum discrimen : nam in illis productionibus anima non est terminus formalis secundum se, sed ut unita materiae, et ideo necesse est, addi modum unionis : in praesenti vero essentia est terminus formalis, ut communicata personae : ad hoc autem non additur illi novus modus ab ea distinctus, sed sola relatio, et ideo illa est conditio necessaria, ut essentia in tali persona habeat rationem hujusmodi termini.
5. Essentia non imitatur materialem causam. — Unde etiam falsum est, quod Durandus et Henricus docuerunt de causa materiali. Quia divina natura in his originibus, seu productionibus nullum habet concursum, vel quasi concursum causae materialis. Nam praesupponi ad terminum adaequatum productionis non est proprium materialis causae solius, sed convenit etiam principio quasi activo productionis, sive sit principium quod, sive quo et hac potissimum ratione convenit essentiae. Item quando terminus formalis nec producitur, nec comproducitur per originem, sed tantum communicatur, etiam postulat ut supponatur productioni, ordine originis, et ex hoc etiam capite convenit essentiae praesupponi secundum rationem, seu ordinem originis, ante personam productam. Non igitur propter hanc solam proprietatem tribui potest Divinitati ratio, vel umbra materialis causae in his originibus, quia in nulla re propria illi causae est proportio, et quia illa causa imperfectissima est. :
6. Patres ergo cum dicunt, unam personam producere aliam de sua substantia, intelgunt tanquam de totali forma et natura. Nec aliud explicare intendunt per illum loquendi modum, praeter consubstantialitatem. Ut egregie dixit Joannes Theologus in Concilio Florentino, sess. 18, et sumitur ex Hilario, lib. 8, de Trinit., satis a principio. Consubstanuahtas autem personarum, non est materialis, sed maxime formalis (ut sit dicam) quia est ratione integrae et simplicissimae naturae, quae est actus purissimus. Unde, illa essentia non determinatur per relationem, tanquam materia per for- mam, sed ut natura per terminum substantialem, seu personalitatem.
7. Objectio. — Responsio. — Objici vero potest, quia D. Thomas, 1 p., q. 39. ad 1. negat, hanc propositionem De, significare habitudinem causae formalis, sed magis habitudinem causa materialis et efticientis. Ergo cum Patres docent, Patrem generare Filium de sua substantia, non possumus id exponere de principio formali, sed potius de materiali. Respondeo, D. Thomam ibi non tractare de hac propositione : Pater generat Filium de substantia, sed de hac: Pater et Filius sunt de, vel ex una essentia. Docetque, non esse admittendam illam locutionem, cum Augustino, 7, de Trinitate, cap. 6, potiusque dicendum esse: Pater et Filius suut unius essentie. Quia per hunc posteriorem loquendi modum solum signiticatur habitudo formae. et non denotatur aliqua distinctio in re inter personas et essentiam, quia aliqua persona potest essc suamet natura, quae se habet, ut forma. Per priorem vero locutionem, si Pater, vel Filius dicatur esse de essentia, indicatur aliqua distinctio personae ab essentia, propter habitudinem materiae, vel eflicientis, quam particula De videtur significare.
8. Sed hoc ultimum limitandum est, ut intelligitur quando particula illa ita absolute ponitur inter duo extrema, dicendo, hboc est de illo. Si autem addatur aliqua determinatio, scilicet : Hoc est de substantia illius, unihil obstat, quominus per illam particulam significetur habitudo causae, seu principii formalis, quia per illam locutionem solum significatur, hoc et illud esse ejusdem naturae, et habere inter se distinctionem. Unde idem divus Thomas, quaest. 41, art. 4, ad 3, hanc diflerentiam constituit inter illas duas propositiones. Ubi etiam in solutione ad 1, ait: Cum Filius dicitur naius de Patre, uon siguificari principium materiale, scd principium generans consubstantiale. Et in solutione ad 2, ait: Cum Filius dicitur genitus de esseutia Patris : particulam De significare consubstantialitatem. Et addit, in illa locutione posse particulam De dicere formale principium, in his, in quibus ipsae formaee sunt subsistentes et concludit : Et per hunc mogaum dicimus, quod Filius est genitus de essentia Paitris. Eodem ergo modo dicitur Pater generare Filium de sua substantia,