On this page
Caput 7
Caput 7
Quomodo notionales actus de deo, divina essentia, potentia, aut relatione, praedicari possest
CAPUT VII. QUOMODO NOTIONALES ACTUS DE DEO, DIVINA ESSENTIA, POTENTIA, AUT RELATIONE, PRAEDICARI POSSEST.
1. Quamvis de loquendi modo in hac materia nonnulla obiter in superioribus tacta sint, ad complementum doctrinae aliqua hoc loco addere necesse est. Multa enim de his locutionibus scribunt theologi, praesertim D. Thomas t. part. quaest. 39 et 41, quae omnia breviter quinque regulis comprehendi possunt.
2. Prima regula. — Prima regula est, Actus notionales propriissime, ac verissime praedicantur de singulis personis, propriis nominibus significatis in concreto, respective, seu distributione accommodata, ut Pater generat, F ilius generatur. Et sub eadem regula comprehenditur haec locutio, Spirator spirat, vel Pater etiam, aut Filius spirat. Totum hoc est de fide, et ita clarum, ut non egeat nova probatione. Solum oportet observare, ut si terminus notionalis actus in praedicatione exprimatur, cum debita proportione explicetur. Ut si Pater dicitur generare, solum addamus Filium, vel alium aequivalentem terminum, quia ille actus solum illum terminum respicit, et sic de aliis. Propter quod, haec est falsa locutio, Pater genuit se, quia illud relativum eamdem personam , quae praecessit , refert. Augustinus autem, Epistola 66, dixit: Pater genuit alterim se. Cum vero dixit, alterum , distinctionem personarum satis significavit . illud vero se non in omni rigore, et proprietate, sed metaphorice sumpsit. ad significandam summam similitudinem id est, genuit alterum sibi similem. Nam, et sic communiter loquimur, et ita etiam exposuit D. Thomas, dict. q. 39. art. 4. Quod vero idem Augustinus, dixit 3, contra Maxim. , cap. 6: Pater genuit, quod ipse est, alium sensum habet, ut statim exponam.
3. Secunda regula. — Secunda regula est : Actus notionales non praedicantur de proprietatibus in abstracto significatis, id est, nom dicimus : Paternitas generat, etc. lta docet divus Thomas, quaest. 32, art. 2, ad 2, ubi Cajetanus, Torres et alii. Ratio reddi potest, quia aetiones sunt suppositorum et non formarum in abstracto. Responderi autem potest, quod interdum tribuuntur formis subsistentibus, propter carum simplicitatem et identitatem cum personis, sic enim dicimus: Deitaus creat. Sed observandum hic est, quod supra notavi, has locutiones, quae propter identitatem admittuntur, non esse extendendas cum aliquo absurdo, vel contra communem usum. Verba ergo significantia actionem reddunt sensum formalem, quando attribuuntur formis in abstracto, et ideo actus attribui potest formae, quae est principium formale ejus, non vero alteri. Sic dicere possumus, justitiam punire, non vero parcere, aut miscreri : dicimus ctiam, Patrem producere Filium intellectu, non autem voluntate. Proprietas autem personalis cst principium formale actuum notionalium, ut ostensum est, et ideo illie praedicationes non admittuntur, neque usurpantur. Qua propter nihil valet haec collectio: Pateruitas est Pater et Pater generat : ergo Pateruitas gemerat, variatur enim, (ut Logici aiunt) appellatio, sensus identicus mutatur in formalem. Verbum enim substantivum, est (juxta communcm modum significandi et loquendi) facile usurpatur in sensu identico, quando inter praedicatum, et subjectum in re non ecst distinctio: et ideo hae propositiones admittuntur : Palternitas est Deus,est Pater, ctc. Verhum autem adjectivum significans actionem facit sensum formalem, et ideo hae non admittuntur : Palternitas intelligit auL creat, etc. Quae omnia maxime nituntur communi modo significandi et loquendi sapientum.
4. Tertia regula. — Tertia regula est. Actus notionales recte praedicantur de Deo significato per omnia essentialia in concreto sumpta, ut Daeus generat, etc. Quod est de fide : et ita in hoc consentiunt omnes theologi, D. Thomas, dict. quaest. 39, art. 4, ubi omnes interpretes, idem D. Thomas, Bonaventura, Scotus, et alii cum Magistro in 1, d. 4. Et sumitur ex Scriptura, nam, Matth. 16, Christus dicitur Filius Dei vivi. Item ex Symbolo, ubi Filius dicitur Deus de Deo. Quam locutionem et etiam de Spiritu sancto veram esse, ostendit late Anselmus, libro de processione Spiritus sancti, cap. 5 et 7. Ratio vero est, quia nomen concretum, licet formaliter significet naturam communem , ex vi modi significandi , aptum est supponere pro persona, ut patet in his praedicationibus , homo serilit, aut generat - et ratio est, quia tale nomen significat naturam ut per se stantem, et ut est in suo supposito. Ergo in hac propositione, Deus generat, subjectum recte supponit pro persona Patris, ergo est vera locutio, nam ad veritatem talis locutionis affirmativae sufficit, ut praedicatum conveniat uni supposito talis naturae.
5. An his Deus generet. — Dubitant autem theologi, an possint illud subjectum supponere pro hboc Deo, ut sic, ita ut de illo verificetur praedicatum, et tota propositio. Nam Cajetanus, in dicto articulo, partem affirmativam sequitur, quia sicut tenet, Deitatem, ut subsislentem ex se, ac praecisis per rationem peraonalitatibus, esse hunc Deum, ita putat in illa propositione Deus gemerat, subjectum supponere pro hoc Peo abstrahendo secundum rationcm a personis. Torres vero ibidem hanc sententiam acriter impugnat. Ut autem illam impugnet, pro fundamento sumit, Deum ex se, ac semper supponere immediate pro personis. Quod quidem fundamentum, nec necessarium, nec verum est : nam verissimum eet, Deum ex se, ratione subsistentise essentialis habere pro quo immediate supponat, abstrahendo ratione a personis, atque adeo si terminus Deus aliunde non restringatur ita supponerc, ut supra etiam tactum est.
6. Resolutio. — Nihilominus in illa propositione dicendum est, non posee ita supponere subjectum illud, ut de hoc Deo sic sumpto praedicatum verificetur. Ratio est clara, quia hic Deus, ut abstrahens a personis, non potest esse principium, quod, actuum notionalium, quia hic Deus non distinguitur realiter ab ulla persona : ergo ut sic non potest realiter producerc. Si vero hic Deus non ita abstrahatur, sed indefinite sumatur pro Divinitate, ut subsistente, sive immediate in se, sive incommnnicabiliter in persona, sic verificatur illa propositio de hoc Deo, non tamen ratione subsistentis communis, sed solum ratione Patris. Quia ut dicebam, ad veritatem propositionis indefinitae satis est, ut praedicatum de uno singulari verificetur, talis vero est, vel eamdem rationem habet illa propositio Deus generat, si in ea subjectum illo modo supponat.
7. In hae Deus generat quomodo Deus supponat. — Dubitari autem ulterius solet, an verum sit ita supponere indefinite, vel potius definite, ac determinate pro sola persona Patris. Nam Durandus, et alii statim citandi volunt, ibi Deum supponere indefinite pro omnibus personis, verificari autem de una. Quod satis est ad veritatem propositionis indefinitae, seu particularis. Quamvis enim Deus sit terminus singularis ex parte natura, imitatur terminos communes ex parte personarum. D. Thomas autem, dicto art. 4, vuit, in illa propositione subjectum restringi a praedicato et determinari, ut solum supponat pro persona Patris, quia illa soli potest convenire, gene- rare. Unde in hae, Deus spirat, supponit pro solis personis Patris, et Filii. Quae sententia mnihi probatur, quia semper loquimur de Deo, ut de re omnino singulari, et certa, quoad praedicatum, quod de illo affirmamus. Potest etiam reddi ratio, quia quando de communi termino praedicatur aliquid, quod solum potest convenire communi naturae, ut sic, subjectum restringitur a praedicato ad supponendum tantum pro illa, ut in hac Homo est species, et in hac Deus communis tribus personis, ergo, ete contrario, quando praedicatur aliquid de termino communi , quod tantum ratione unius personae potest illi convenire, subjectum illud dcterminatur an supponendum pro illa persona. Quia ergo generare solum ratione unius personae potest convenire Deo, ideo determinatur subjectum ad supponendum pro illa.
8. Dices: in hac locutione, ZHomo scribit, non restringitur praedicatum ad supponendum pro solis personis scribentibus, sed indifferenter supponit pro omnibus, licet verificetur de solis scribentibus ; ergo similiter in praesenti. Respondetur negando consequentiam, quia in exemplo adducto, praedicatum ex se est indifferens, et potest convenire omnibus hominibus : et ideo non restringit suppositionem. Nam illa descriptio suppositionis, quam aliqui dialectici tradunt, scilicet, est acceptio termini pro re, de qua verificatur, ut bona sit, intelligi debet secundum aptitudinem, id est, erificari potest, et ideo in hac locutione, Homo currit, subjectum non supponit pro homine in communi, quia praedicatum illi convenire non potest. In praesenti autem praedicatum notionale, ut generare, non solum de facto convenit soli Patri, sed etiam soli illi convenire potest, et ideo non relinquit inditferentem suppositionem, sed restrictam.
9. Nota. — Ultimo in hac regula observandum est, ut si in tali praedicatione terminus exprimatur, id fiat debito modo (sicut in primo adnotavi) ita ut, si terminus per nomen personale exprimatur, actus tribuatur illi personae, cul convenit, ut, Deus generat Verbum aut Filium. Si autem exprimatur per terminum essentialem, nihil addatur ex parte praedicati, quod suppositionem distrahat. Nam haec est vera locutio: Deus genwit Deum, hae vero sunt falsee: Deus genuit se Deum, et Deus genuit alium Deum. Quia prior confundit personas, posterior distinguit naturas, ut recte docuerunt Hugo de sancto Vict., in Sum. sententiarum, tract. 1, cap. 11, D. Thomas et alii theologi supra citati, et Marsilius, in 1, quaest. 8. Neque illae duae propositiones sunt immediate oppositae, quia potest esse alia persona, licet non sit alius Deus. Hoc autem modo fieri potest praedicatio: Deus genuwit alaum qua est Deus, vel, alium qui est idem Deus. Existimo etiam simpliciter dici posse: Deus genuit eundem Deum, quia solum denotatur identitas naturae et non excluditur distinctio personae, quam verbum, genuit, includit. Et in hoc sensu censeo dixisse Augustinum supra: Patrem genuisse quod est ipse. Plura de similibus locutionibus legi possunt in D. Thoma, dicto art. 4, Alensi, 1p., quaest. 50, memb. 3, Marsilio in 1, quaest. 8, et supra citatis auctoribus.
10. Quarta regula.—Quarta regula sit. Actus notionales proprie et in rigore non praedicantur de Deo, ut significato in abstracto per terminum essentialem. Itaque haec est falsa locutio: Essentia vel Divinitas generat. Conclusio est de fide, definita in capite Damnamus, de summa Trinitate. Consentiunt scholastici, D. Thomas, quaest. 36, art. 5, Bonaventura, Scotus et reliqui, in 1, d. 5, Marsilius, q. 9. Ratio est, quia generans et genitum distinguuntur realiter, ut in creaturis manifestum est, et in divinis etiam haec oppositio originis est, quae affert distinctionem realem: ergo si essentia generaret vel spiraret, produceret aliquid realiter distinctum a se, ergo dicendo essentia generat, significatur, producere rem a se realiter distinctam: hoc autem repugnat divinitati personae productae: ergo. Deinde addi potest ratio ex Metaphysica sumpta; quia actiones sunt suppositorum, non naturarum, haec autem nomina abstracta significant praecise naturam, ut talis est, et ideo ex modo loquendi habent supponere pro supposito, ergo non potest illis actio tribui.
11. Objectio. — Responsio. — Sed contra, quia haec est vera locutio: Omnipotentia creat. Supra etiam dictum est, actionem posse praedicari de forma abstracta in Deo, quando illa est principium formale actionis: sed essentia est principium formale generandi: ergo ex hoc capite potest praedicari: aliunde vero propter summam identitatem trahitur aliquando abstractum ad supponendum pro supposito, ut in hac, Deitas creat, ergo. Respondeo primo, non esse similem rationem, quia inter omnipotentiam et terminum creationis potest esse realis distinctio, quae esse non potest inter essentiam et genitum. Unde omnipotentia vel Deitas ad creandum nihil per se requirit, praeter id quod in ea essentialiter includitur, ex quo patet responsio ad posteriorem partem. Nam essen- tia, licet sit principium formale generationis, requirit tamen modum existendi in Patre. Et ideo de illa simpliciter sumpta non praedicatur generatio, neque in sensu formali, neque etiam identico, quia hic sensus cum sit improprius, non est usurpandus, quando alias sequitur absurdum, et ex vi praedicationis denotatur aliquid repugnans mysterio, ut supra dictum est.
12. Altera objectio. — Ex qua doctrina solvenda est alia objectio, quae ex locutionibus Ecclesiae et Patrum fieri potest. Nam in Symbolo dicitur Filius Lumen de lumine, et in hymnis Ecclesiae dicitur Lux de luce, qui sunt termini abstracti. Et Augustinus 6, de Trinitate, capite 2, et libro 7, capite 1, et libro 15, capite 14, Filium vocat, Sapientiam de sapientia, Hssentiam de essentia, Consilium de consilio, Voluntatem de voluntate. Quem imitatur Concilium Toletanum 15, item Gregorius Nyssenus, lib. de differentia Naturae, et hyp. vocat gloriam de gloria, Hilarius, in lib. de Synodis circa Concilium Sardicum , num. 26: Unigenitum ec innascibilà essentia natum. Seepe etiam dicitur Filius, esse de Paétris essentia, et essentia dicitur communicari Filio vel personae.
13. Responsio. — Respondeo, quia in Deo ipsa abstracta per se subsistunt, ideo saepe accipi pro concretis, ac subinde pro personis subsistentibus, sicque dici, Lua de luce, Sapientia de sapientia, etc. Aliquando vero Augustinus ita loquitur, solum ad significandam unitatem essentiae et voluntatis, etc. Unde sensus est, Filium vel Spiritum sanctum esse suum consilium, suamque voluntatem a Patre, qui est etiam suum consilium et sua voluntas, et ita se explicuit dictum Concilium Toletanum. Hilarius vero non intelligit, unigenitum esse ex essentia, ut ex principio quod, sed ut ex forma et natura vel principio quo. Et sic etiam dicuntur personae productae esse de essentia producentis, nam duplex ibi importatur respectus, unus realis, qui est ad personam producentem, alius vero rationis ad formam, de qua producuntur, ut significarunt D. Thomas, quaest. 41, art. 3, Donaventura et ali, dist. 5, et supra tactum est. Idemque est de verbo, communicandi, nam si sumatur active, essentia non se communicat, sed persona communicat essentiam: si autem sumatur quasi formaliter, essentia communicatur omnibus, quia in hoc non importatur respectus originis nec realis.
14. Quinta regula. — Quinta regula est. Quoties actus notionalis vere praedicatur de Deo sub aliquo nomine, non potest de eodem vere ne- gari. Haec regula est manifesta, quando terminus positus ex parte subjecti personalis est, quia tunc est clara contradictio, ut Pater generat, Pater non generat. Quando vero terminus positus in subjecto est essentialis, negant regulam positam Aureolus, Durandus, Gregorius et Gabriel in 1, d. 4, et Marsilius, quaest. 8. Nam licet haec sit vera, Deus generat, putant etiam hanc esse veram, Deus non generat : quia illae duae non contradictoriae, sed subcontrariae sunt. Nam Deus, quoad suppositionem pro personis habet vim termini communis. Unde sicut affirmativa suflicienter verificatur de una persona, ita etiam negativa.
15. Nihilominus regula posita verissima est, quae sumitur ex D. Thoma, dicto art. 4, ad 3, et in 1, dist. 4, quaest. 1, art. 2, ubi consentiunt Bonaventura et Scotus et fere alii, Scotus etiam, d. 7, quaest. 1, et omnes Thomistae. Fundamentum est, quia illa est vera contradictio, quam variis modis ipsi exponunt: dupliciter autem juxta supra dicta explicari potest. Primo quia in affirmativa locutione subjectum restringitur a praedicato ad supponendum pro solo patre, ut probavi: ergo pro eodem supponit in negativa, quia juxta regulas dialecticorum, termini in affirmativa, et negativa propositione servant eamdem suppositionem, quia praedicatum est idem, ut patet in his: Homo est species, et homo non est species. Et hic dicendi modus habet fundamentum in D. Thoma supra, ubi Torres ilium sequitur cum Capreolo, in 1, d. 4, quaest. 1, et favet Damascenus, lib. 3, de Fide, cap. 4, et Nizetas, lib. 3, Thesauri, cap. 33.
16. Secundo erit etiam vera contradictio, licet demus, in affirmativa locutione suppositionem non esse restrictam, sed indefinitam pro hoc Deo, qui est in tribus personis. Nam ut aliquid de illo affirmetur, satis est, quod in una persona illi conveniat : ut autem negetur, necesse est, ut in nulla persona ei conveniat. Quia quoties de re singulari, et individua aliquid simpliciter negatur, sit sensus distributivus, quia ille terminus non est capax alterius propriae distributionis, et ideo simplex, et absoluta negatio illi aequivalet. Ac propterea de Petro existente in pluribus locis, si in uno scribit, etiamsi in aliis non scribat, vere dicitur, Petrus scribit, quia ibi nullum est distributionis signum. At in eodem casu falsum erit dicere, Petrus non scribit. Item haec est falsa, et haeretica : Deus non est unitus carni, id est, non est factus homo, solum quia in una persona est unitus : Item haec est falsa: Deus non est Pater, ut constat ex communi sensu omnium. Praeterea Durandus fatetur, hanc esse falsam : IVon Deus generat, at vero respectu termini singularis impertinens est, quod ne- gatio antecedat, vel sequatur, cum ille terminus non sit capax distributionis. Est ergo ibi vera contradictio : ergo si affirmativa est vera, negativa est falsa, quae fuit regula proposita.