Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER SEPTIMUS. DE PROPRIETATIBUS QUAE DIVINAS PERSONAS CONSTITUUNT, HARUMQUAE CONSTITUTIONE.

Quamvis proprietates peculiares, et omnino propriae personarum divinarum nihil aliud sint, quam relationes ipsae, vel origines, tamen quia hoc ipsum non est a nobis demonstratum, necessarium fuit hoc loco de proprietatbus sub ac voce, quae a relationibus, et originibus abstrahit, disputare. Et ob hanc causam prius de relationibus, et originibus sub propriis earum conceptibus, et nominibus diximus, ut possemus melius hoc loco utraque cum proprietatibus conferre. Et quia proprietates a nobis accipiuntur, et nominantur hac voce, in ordine ad concipiendas, et distinguendas divinas personas, tanquam per formas, aut terminos, seu personalitates earum, ideo simul hic dicendum est de constitutione divinarum personarum, de qua D. Thomas, disputavit, 1. part., quaest. 40.

PrevBack to TopNext