Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Denturne in deo proprietates personales, quae in abstracto concipi, et significari a nobis possint

CAPUT I. DENTURNE IN DEO PROPRIETATES PERSONALES, QUAE IN ABSTRACTO CONCIPI, ET SIGNIFICARI A NOBIS POSSINT.

1. Circa hanc materiam fuit antiqua opinio Praepositivi, qui negavit, esse in Deo hujusmodi proprietates abstracte significabiles, nisi forte quoad modum loquendi, in quantum abstractum nomen sumitur pro concreto. Quam opinionem secutus est Gregorius 1, distinct. 26, quaest.1 et 2, qui ait, ipsasmet personas posse proprietates appellari, non tamen esse in Deo aliquas proprietates, quae possint a nobis concipi, ut existentes in personis, sed intransitive, (inquit) esse ipsas personas. Addit etiam, oratione complexa posse aliquid significari per modum proprietatis, quomodo generare Filium, dicitur Proprietas Patris : Nunc autem proprietatis modum dicit, non esse in re, sed in conceptione, et locutione nostra, quia complexio est opus mentis. Hi auctores fundati sunt solum in divina simphcitate , cui existimant repugnare hanc veluti compositionem abstracti, et concreti.

2. Haec opinio a caeteris theologis communiter reprobatur, et merito, quia, si in re ipsa dissentiat a communi sententia, erit plus quam falsa , si vero tantum in modo loquendi , est impertinens, et sine fundamento, et vix permittit nobis uti vocibus aptis ad explicandum hoc mysterium.

3. Dicendum ergo imprimis est, esse in Deo veras, et reales proprietates personales. Quam assertionem sub his terminis censeo omnino esse certam : nam universa Ecclesia ita loquitur in praefatione Missae Trinitatis, 7n personis proprietas , etc. Et Concilium Lateranense in capite Firmiter. Hec sancta Trinitas secundum communem essentiam una, et secundum personales proprietates discreta. Plura statim adducam. Ratio manifesta est, quia ubi sunt res, et personae realiter distinctae, necesse est, ut aliquid sit in unaquaque illarum, quod aliis non sit commune, sed illi conveniat, alias impossibile est intelligere distinctionem : sed personae sunt inter se realter distinctae , ergo in unaquaque persona est aliquid proprium illi : hoc autem proprietatem appellamus. Atque ita per distinctionem ejus, quod commune est, et ejus, quod est proprium, explicarunt hoc mysterium Patres omnes, praesertim Basilius, Epistola 43, et Gregorius Nyssenus, libro de Differentia naturae et hypost., Damascenus, lib. 1 et 3, saepe.

4. Secundo dicendum est, has proprietates recte concipi et explicari hominibus abstractis. Haec etiam conclusio est mihi certa ex usu omnium theologorum, imo et antiquorum Patrum. Nam Sophronius, in sua Epistola, actione undecima 6 Synodi, has proprietates alteritates, vocat, et alterificas proprietates, quee inconfuse unumquamque significant personam. Nicephorus etiam Episcopus, in Concilio Ephesino, tom. 5, capit. 22, vocat proprietales distinctivas personarum. Idem fere habet Joannes Theologus, in Concilio Florentino, sessione 18, Nazianzenus, oratione 19, in sancta lumina, vocat Filiationem, et generationem, et procesionem, et ingenituram, quam theologi innascibilitatem vocant : subditque : Liceat enim perspicuitatis causa nomina fingere. Multa similia habet Basilius supra, et lib. 2, contra Eunomium, circa finem addit : Non enim demonstrativi proprietatum modi simplicitatis ejus rationem ledent, et infra ait: Deitatem esse communem , paternitatem autem et filiationem esse proprietates : Hilarius, lib. 9, de Trinitate, expresse nominat, nativitatem cet innascibilitatem. Cyprianus, de Cardinalibus Christi operis, capite de Nativitate Christi, circa finem dicit : Christum vocari magni consilii Angelum, quia generationis et processionis intimas rationes revelavit, subtiliter astruens personarum proprietates et andissolubilis essentie unitatem. Damascenus multus est in hac re, lib. 1, cap. 9 et 10, (ut interpres vertit) innascibilitatem vocat ingignentiam, addens gignentiam et processionem. Dicit etiam, secundam personam producere filialiter, tertium processibiliter : utitur etiam nomine, paternitatis et aliis usitatis. Ac denique dicit : Personas esse discretas characterismo proprie hypostaseos. Similia legi possunt in Anastasio, in libro de Rec. fidei dogmatibus. Ubi dicit: Unamquamque personam conformem sibi forsitan esse proprietatem sig nificativam personalis subsistentie - et specialiter utitur hac voce genitura, tribuens illam Filio. Sic etiam Tertullianus, libro contra Praxaeam, cap. 2, has proprietates formas personarum vocat. Richardus de Sancto Victore, lib. 1, de Trinitate, c. 18, et Augustinus, in libris de Trinitate passim.

5. Ratio vero est manifesta. Nam imprimis conceptio divinarum proprietatum in abstracto non repugnat divinae simplicitati, quin potius, quia abstracta concipiuntur a nobis, ut simpliciora, videtur modus concipiendi magis consentaneus Deo, et ideo in Scriptura est multum usitatus. Sic enim dicitur Christus, Unitas, Sapientia, Justitia, etc. Unde advertit Bernardus, sermone 80, in Cantica, has locutiones esse aptissimas ad explicandam divinam perfectionem. Et ideo in Concilio Rhemensi non fuisse probatam explicationem Gilberti, dicentis, Deum vocari sapientiam, id est, sapientem, ac si non esset Deus ipsa sapientia per essentiam, quantumvis abstracte et simpliciter a nobis concipiatur. Ergo ex hac parte non repugnat, personales proprietates in abstracto concipere. Quin potius videri potest, modus concipiendi in concreto, repugnare simplicitati Dei : sed neque hoc ita est, quia non concipimus nos ibi concretum propter compositionem , sed propter perfectionem et subsistentiam. Nos enim non concipimus aliquid ut complete subsistens, nisi per modum concreti, illud concipiamus.

6. Neuter igitur modus concipiendi repugnat Deo, aut mysterio Trinitatis : aliunde vero necessarius est uterque concipiendi modus ad explicandum mysterium, ut dixit Nazianzenus, et ad respondendum haereticis, ut dixit divus Thomas. Cum enim asseramus personas esse unum, et esse distinctas, oportet respondere haereticis interrogantibus, in quo sint unum, in quo distinguantur : ad hoc ergo assignantur proprietates in abstracto, ut intelligamus, quibus quasi formis distinguantur personae, quae in essentia habent unitatem. Nec satisfacit, quod Gregorius ait, Patrem distingui a Filio se ipso, seu quia Pater est : tum quia per hoc solum explicatur, qui sint illi, qui distinguuntur, non tamen quibus distinguuntur. Tum etiam quia cum ipsa concreta dicuntur, se ipsis distingui, videntur ita discerni, ut in nullo conveniant, et :deo ad explicandam distinctionem, quae talem unitatem secum admittit, aptissimus fuit usus harum proprietatum in abstracto.

PrevBack to TopNext