On this page
Caput 2
Caput 2
Quot sint personarum proprietates et quomodo a personis distinguantur
1. Proprietas incommunicabilis. —Suppono imprimis, hoc loco non appellari proprietatem omnem relationem, vel conditionem, non communem omnibus personis, sed illam tantum, quae ita convenit uni personae, ut nulli alteri conveniat. Nam, ut recte dixit Joannes Theologus, in Concilio Florentino, sessione 18: Proprietas communicabilis non est, alias non est proprietas Et iterum : Substantia cum personis communicat, proprietates vero nequaquam communicabiles sunt. Atque hac ratione excluditur spiratio activa a numero proprietatum, quia communicabilis est Patri et Filio. Quamvis enim in quadam Dialectica significatione posset dici proprium, quod alicui semper et ab intrinseco convenit, licet non conveniat soli: hic tamem non hoc modo sumitur proprium, sed ut distinguitur contra commune. Et ideo non dicemus esse proprium Patris procedere Spiritum sanctum, quia hoc est Filio commune. Ita ergo non dicitur proprietas, nisi quae incommunicabilis est et ita uni personae convenit, ut aliis convenire repugnet. hatio vero nominis reddi potest, quia hae proprietates abstrahuntur et designantur ad declaranda constitutiva propria personarum : haec autem debent esse ita propria, ut nulli alteri sint communia.
2. Proprietas positiva. — Secundo advertendum est, si ad rationem proprietatis nihil aliud consideretur, nisi haec conditio singularitatis, seu incommunicabilitatis, clarum esse, innascibilitatem sub numero proprietatum comprehendi: quia ita convenit Patri, ut alteri personae convenire non possit, ut in superioribus declaratum est. Atque in hoc sensu dicunt aliqui, proprietates personarum divinarum esse quatuor, quod interdum significare videtur aliqui ex Patribus superiori capite re latis. Nihilominus vero addimus, ad rationem proprietatis pertinere, ut formahter sit forma positiva alicui personae omnino propria, et ex hac parte includi innascibilitatem a numero proprietatum. Quia, ut supra dixi, de formali tantum dicit negationem, licet ratione fundamenti dicat aliquam formam positivam, quae non est distincta ab omnibus aliis proprietatibus, quia in sola Paternitate fundatur, ut supra indicavimus, et libro sequenti, latius dicemus, et sentit plane Augustinus 5, de Trinitate, a capite quinto usque ad octavum. Et Basilius, Epistola quadragesima-tertia. Itaque (ut quaestio de vocabulo tollatur) in hac significatione nunc nomen proprietatis concipimus, ut idem sit, quod nomen personalitatis. Ratio autem nominis est, quia proprietas hic vocatur forma constituens personam, eamque personaliter distinguens , persona autem non constituitur negatione, sed forma positiva. Et hac ratione innascibilitas inter notiones numeratur, quia cognitioni nostrae deservit, nos enim simplicia per negationes facilius concipi- mus, in numero vero proprietatum non comprehenditur, quia per se et formaliter ad constitutionem personae non spectat.
3. Proprietates tantum tres. — Ex his ergo concluditur, tres tantum esse in Deo proprietates personales. Sic dixit Richardus de Sancto Victore, libro primo de Trinitate, capite decimo octavo. In illa Trinitate tot procul dubio sunt proprietates, quot sunt personae. Sic etiam intelligendum est , quod dixit Basilius, Epistola 43 : Filius in proprietate sua mihil cum Patre et Spritu sancto habet commune. Sic etiam libro tertio, capite tertio, ostendimus, esse in Deo tres personalitates, quia non possent personae tres dici et esse, nisi tres haberent personalitates, quia substantia non multiplicantur in Deo, nisi multiplicata forma, quam nomen de formali significat : idem ergo est de proprietatibus, quae idem prorsus sunt, quod personalitates, solaque voce distinguuntur. Atque ob eamdem rationem, sicut personae sunt tres realiter distinctae, ita et tres proprietates realiter inter se distingui necesse est, Ssicut ibidem de personalitatibus et postea de relationibus ostensum est. Quare omnia, quae de perfectione, existentia, ac subsistentia , trium personarum personalitatum, ac relationum diximus, de his proprietatibus dicta esse intelligendum est , quia sunt adaequate idem cum relationibus, ut paulo inferius ostendemus. Imo sub ratione proprietatis formalius significantur, ut subsistentiae personales sunt, et perfectiones reales. Denique, quod hae proprietates non sint plures, quam tres, probatur facile, quia non sunt plures personae. Item quia non sunt, nisi quatuor relationes et una non est proprietas.
4. Objectio. — Dices, plura, quam tria, sunt propria praedicata concreta, quae de personis dicuntur, ergo etiam Proprietates in abstracto erunt plures, quam tres. Patet consequentia, quia a quolibet concreto potest suum abstractum cum proportione abstrahi. Antecedens vero probatur, quia generans genitum, spiratum, sunt praedicata propria singularum personarum : Item Filius dicitur etiam verbum, imago, sapientia, et Spiritus sanctus dicitur donum, et amor.
5. Responsio. — Respondeo primo, non oportere, ut omnia praedicata propria formaliter sint de sumpta a proprietatibus, nam ahqua sumuntur ab originibus, ut nomen geniti, genitoris, et spirati : Origines autem proprietates non sunt, ut infra dicemus. Quia licet incommunicabilitate conveniant cum proprie- tatibus, differunt, quia non significantur per modum formae, seu per modum viae, et tendentiae, proprietas autem concipienda est, ad modum formae, ut diximus. Unde secundo dici potest, omnia illa praedicata propria reduci ad tres dictas proprietates. Quia nomina originum reducuntur ad nomina relationum, sicut via reducitur ad terminum , vel principium. Quomodo dixit Augustinus 9, de Trinitate, capite 6 : dem esse F'ilium, et genitum, et utrumque dici ad aliquid. Alia autem nomina personalia unius personae propria, unam, et eamdem proprietatem important , ut in secunda persona esse Verbum, et Imaginem, non aliam relationem realem dicunt, nisi relationem Filii, ut suis locis ostendemus. Nomen autem Sapientie , vel appropriatum est, et non proprium , vel si sumatur pro sapientia genita coincidit cum nomine Verbi. Idemque cum proportione est de nomine Amoris, respectu tertiae personae : nomen item Doni, solum addit denominationem, seu respectum rationis, ut suo loco etiam videbimus.
6. Proprietas idem cum persona. — Ultimo addendum est, Proprietates has non aliter distingui a personis, quarum sunt proprietates, quam propriae relationes ab eisdem personis distinguuntur, ac proinde ratione tantum distingui, cum virtuali fundamento in re. Conclusio est D. Thomae, 1. part., quaest. 29, art. 4, quaest. 30, art. 1, quaest. 40, 1, et theologorum communiter. Eamque his verbis declaravit Bernardus, lib. 5, de Considerat., cap. 8: Personarum proprietates non aliud, quam personas esse, fides Catholica confitetur ; sumiturque ex illo Patrum principio. 7n Deo non distingui quo est, et quod est, quod est Boetii, lib. 1, de Trinitate, et lib. de Hebdomadibus, Gregorius, lib. 9, Moralium, cap. 2, lib. 18, cap. 34, Augustinus 6, de Trinitate, cap. 6, et sequentibus. Omnia etiam, quae supra de relationibus disimus, idem de proprietatibus probant, nam juxta sanam doctrinam infra tradendam, in personis divinis non sunt aliae proprietates , praeter relationes. Adde, quod licet aliquo modo distinguerentur inter se, quoad identitatem cum personis semper haberet locum ratio , quae sumitur ex summa simplicitate Dei , et cujescumque personae divinae. Aliunde vero esset major ratio de proprietatibus, quam de relationibus, quia essent (ut ita dicam) propinquiores, et intimiores personis, quam ipse relationes. Sunt ergo proprietates re ipsa ipsaemet personae, sine distinctione actuali, quae in re sit. Distinguuntur au- tem ratione ex modo concipiendi nostro eodem modo, quo relationes ut supra explicatum est, et ex sequentibus amplius constabit.