Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Quomodo proprietates constituant divinas personas in suo esse personali

CAPUT III. QUOMODO PROPRIETATES CONSTITUANT DIVINAS PERSONAS IN SUO ESSE PERSONALI.

1. Opinio Gregorii. — Gregorius, in 1, d. 26 et 27, sicut negavit proprietates in abstracto, ita negat, personas divinas illis constitui, et consequenter tollit omnino constitutionem. Fundamentum est, quia in re omnino simplici non est constitutio, sed solum se tota est et se ipsa etiam ab aliis distinguitur : personae autem divinae sunt omnino simplices: ergo. Et confirmatur, quia paternitas non constituitur aliquo alio, alias procederetur in infinitum: ergo se ipsa est talis et per se ipsam distinguitur a Filio, vel Filiatione, quod totum habet propter suam simplicitatem : tam simplex autem est Pater, sicut Paternitas, ergo idem de Patre dicendum est.

2. Refellitur. — Personas constitui propraetatibus.—kortasse Gregorius in solo modo loquendi erravit, non tamen sine temeritate in re tam gravi a communi modo loquendi sanctorum et theologorum discrepavit. Duo ergo tanquam certam nobis constituenda sunt. Primum est, divinas personas vere constitui in suo esse personali. Secundum est, hanc constitutionem fieri per uniuscujusque proprietatem positivam, tanquam per formam determinantem personam ad tale esse, seu subsistere incommunicabile. Utrumque docenttheologi statim referendi et sumitur ex Sophronio in epistola saepe citata ubi dicit: Personas figurari suis proprictativus. Nam per illud verbum figurari modo nobis accommodato declaravit determinationem et constitutionem. Sicut etiam Joannes Theologus, in sessione 19, Concilii Florentini dixit: Personam constare essentia et proprietate, similes locutiones invenientur in Damasceno, lib. 1, cap. 8, et sequentibus, et in aliis Patribus, quos referam.

3. Ratio assertionis. —Ratio vero utriusque propositionis est clara ex dictis. Nam primo in Trinitate sunt proprietates, quae a nobis in abstracto concipiuntur, ut supra ostensum est, sed forma, quae in abstracto sumitur constituit concretum, in quo est et quod ab illa denominatur: ergo. Praeterea, unaquaeque res constituitur in suo esse particulari et proprio, per formam sibi propriam : sed hoc modo compa- rantur proprietates ad personas, et ideo Tertullianus et Basilius locis citatis, cap. 1, illas vocant formas personarum : ergo. Denique, communi modo ita loquimur , Deum Deitate constitui et esse sapientem sapientia, non cbstante simplicitate, ergo similiter in praesenti.

4. Qualis sit resolutio. — Prima opinio. — Ut autem constitutionem hanc amplius declaremus et fundamento Gregorii satisfaciamus, inquirere necesse est, qualis sit haec constitutio, rei videlicet, an rationis. Discipuli enim D. Thomae convicti argumento Gregorii, dicunt esse constitutionem rationis, nonrealem. Ita Cajetanus, quaest. 40, art. 2, et ibi Torres et alii, Ferrariensis, in 4, contra Gentes, c. 20. Et citant nonnulla loca D. Thomae in dicta quaest. 40, articulo primo, ad secundum, et art. 2, ad 1, et in 1, dist. 26, quaest. 2, art. 1. In quibus locis nihil fere invenio, unde hoc colligi possit, sed solum indicat, constitutionem hanc esse sine compositione, vel distinctione in re inter constituens et constitutum, quod verum est. Hinc vero sumitur fundamentum hujus sententiae, quia non potest esse constitutio realis sine distinctione real,, seu ex natura rei. Quod probatur primo exratione Gregorii, quia nihil constituit realiter seipsum : Secundo, quia forma constituens est actus constituti, ergo ut realiter constituat, debet esset actus realis, sed non potest esse actus realis sine distinctione in re, quia actus realis dicit habitudinem ad id, cujus est actus: ergo. Tertio, quia constitutio hominis ex animali et rationali non est realis, sed rationis, solum quia extrema non distinguuntur in re, quamvis utrumque eorum aliquid reale sit: ergo similiter. Denique, ipsum nomen constitutionis indicat conjunctionem, vel adunationem plurium inx unum, ergo si illa non sunt plura re, sed ratione tantum, non potest esse constitutio rei, sed rationis.

5. Argumenta contra primam opinionem. — Haec vero sententia nonnullas patitur difficultates. Prima est, qui constitutio rationis non est constitutio, nisi facta et cogitata, sicut ens rationis non est ens, nisi fictum, ergo propter illam solam non debuissent Patres et fere omnes theologi antiqui adeo esse solliciti de hac constitutione, et illam simpliciter asserere et constanter defendere; imo nihil aliud videtur, Gregorius voluisse. Cur enim negaret posse non cogitare, aut fingere modum constitutionis : Secundo, sicut Patres dicunt, personas constitui proprietatibus, ita et frequentius distingui proprietatibus : hon distinguun- tur autem ratione, sed re ipsa, ergo et constituuntur. Dicet fortasse aliquis, licet distinctio personarum sit realis, tamen quod illa attribuatur proprietati potius, quam personae ipsi secundum se, est per rationem tantum: quia non aliter proprietas distinguitur a persona: Sed hoc non recte videtur dici, quia in re ipsa personae non distinguuntur se ipsis primo, quia in re habent essentiam communem et non proprietates, ergo in re ipsa distinctio est proprietates. Tertio hoc declaro accommodato exemplo, Pater enim generat Filium per intellectum et non per voluntatem, quod non est per rationem, sed in re ipsa, et tamen intellectus et voluntas Patris non distinguuntur actu in re, sed ratione tantum, ergo simili modo, quamvis paternitas et essentia non re, sed ratione distinguantur, nihilominus in re ipsa verum esse potest, Patrem constitui et distingui Paternitate et non essentia: ergo est talis constitutio in re ipsa. Quarto denique, quia si constitutio est ens rationis, constitutum est ens rationis: quis autem dicat personam divinam, ut constitutam sua proprietate, esse ens rationis?

6. Secunda opinio refellitur.— Propter haec alii censent, constitutionem hanc et esse et appellandam esse realem. Haec vero sententia duobus modis, et affirmari et defendi potest. Prior est, juxta opinionem Durandi et aliorum dicentium essentiam et relationes actualter et ex natura rei distingui, inde enim optima ratione sequitur, personam divinam re ipsa coalescere ex relatione et essentia inter se unitis. At enim, ut supra argumentabar, ex illa sententia, non solum sequitur realis constitutio, sed etiam compositio, et ideo haec opinioex tali fundamento defendi non potest.

7. Tertia opinio. — Alius ergo modus, qui etiam non displicet aliquibus interpretibus D. Thomsae, est, ut dicamus, ad constitutionem concurrunt: sed satis esse quod in re ipsa vere sit aliqua entitas communis et aliqua propria, cum distinctione virtuali inter commune et proprium. Nam hoc satis est, ut illa persona, habeat suum esse personale et incommunicabile ex eo, quod est sibi proprium et non ex eo, quod est sibi commune cum aliis. Et hoc solum significatur nomine constitutionis. Et hoc videntur suadere objectiones factae et illa praecipue, quod haec distinctio virtualis sufficit ad multa alia, quae realiter conveniunt ipsis personis : sicut enim Pater realiter communicat Filio suam naturam et non communicat paternitatem : ergo etiam in re ipsa po- test Paternitate constitui et distingui et non natura.

8. Objectio. — Responsio. — Dices, hinc solum haberi, qualis est distinctio inter proprietatem et naturam, talem esse constitutionem, quia haec servant proportionem, ut argumenta primae sententiae probare videntur, sicut ergo est distinctio tantum virtualis, erit etiam in re tantum virtualis constitutio, quae solum est fundamentum constitutionis actualis, ipsa ergo actualis constitutio erit per rationem tantum, sicut actualis distinctio est per rationem tantum. Responderi tamen potest negando majorem, quia cum distinctione virtuali potest esse constitutio formalis. Nam de ratione constitutionis non est propria unio, sed salvari potest cum vera unitate inter constituentia, dummodo respectu constituti ita se habeant, ut ex formalitate unius habeat proprium esse, ex formahtate autem alterius solum commune: Hoc autem ita est in divina persona: nam in illa simplicissima entitate et est formalitas relativa et ab hac habet illa persona suum esse proprium et ab illa tantum esse commune: et ideo secundum relativam formalitatem distinguitur, non secundum absolutam. Hoc satis est ad constitutionem realem.

9. Resolutio. — In hac re mihi aliquando simpliciter placuit modus loquendi hujus ultimae sententiae, quia est aptior ad explicandum mysterium et ad intelligendos Patres, et prior opinio solum nititur in rigorosa significatione unius vocis constitutio. Nunc vero censeo, vitandam esse quaestionem de nomine et distinguendam vocem illam. Nam si per constitutionem intelligamus aliquem compositionis modum, solum est per rationem, et hoc solum probant fundamenta prioris sententiae. Si vero intelligamus veram et propriam existentiam talis rei ex vi illius proprietatis, quam nos apprehendimus per modum formae, sic est in re ipsa, sicut Deus vere est sapiens sapientia sua. Vel aliter (et in idem incidit) possumus hanc discordiam componeredistinguendo; quia vel loquimur de hac constitutione quantum ad modum, quo nos illam concipimus, vel quantum ad id, quod per talem constitutionem declarare intendimus. Priori modo verum est, hanc constitutionem esse per rationem, ut priora argumenta probant. Nihilominus tamen, simul verum est, per constitutionem nostro modo sic conceptam significari aliquid, quod vere est in re ipsa, ut probant argumenta posteriora. Unde fit (quod est maxime notandum pro his, quae disputanda sunt) ex vi hujus constitutionis convenire divinis personis ratione proprietatum, quidquid convenire solet rei vere, ac realiter constitutae, ratione formae, seu proprietatis constituentis, seclusa tantum distinctione actuali in re et quacumque alia simili imperfectione. Nam hoc requiritur, ut vere, ac simpliciter dici possint personae ita constitui et hoc significant Patres, cum dicunt, personas significari et constare proprietatibus et hoc etiam ratione tam soliciti sunt theologi in declaranda, ac defendenda hac constitutione.

10. Dubium an persona constet essentia et relatione. — Ultimo tandem inquiret aliquis , an haec constitutio possit, vel debeat dici ex essentia et proprietate. Nam aliqui Thomistae non admittunt hoc genus constitutioms. Quod significant Ferrariensis 4, contra Gentes, cap. 26, et Torres, quaest. 40, art. 2 et 4. et fundari potest, quia relatio intrinsece includit essentiam: ergo se ipsa sola constituit et non cum essentia. Alias, quaedam nugatio in illo genere constitutionis includitur, cum essentia bis ad talem constitutionem vocetur: quatenus intrinsece includitur in relatione et iterum quatenus cum relatione dicitur componere personam, nostro modo intelligendi. Unde videtur inferri, juxta hanc sententiam, Paternitatem, verbi gratia, constituere personam Patris, ut formam totius, dando illi tam esse Patris, ut proprietas ejus est, quam esse Dei, ut includit essentiam: unde non aliter constituit, quam per sese subsistendo in sua entitate. Quod significare videtur D. Thomas, quando personas appellat, ipsas relationes subsistentes.

11. Ergo vero censeo optime concipi et dici, personam divinam constantem esse ex essentia et relatione, ac subinde ex illis eonsutui. Haec opini est hodie frequentius recepta inter modernos theologos. Et suadetur primo, quia in Concilio Florentino, sessione 19: Dicitur persona divina, constare essentia et proprietate. Et licet hoc dictum non sit totius Concilii, sed cujusdam theologi pro Latinis ibi disputantis, tamen multam habet auctoritatem, tum quia ille Joannes magnae eruditionis ibi ostenditur, tum etiam, quia videtur a caeteris receptum. Deinde etiam hoc insinuant Patres, cum de hac constitutione loquuntur. Ratione confirmatur, quia vix potest intelligi constitutio ex aliquo, ut forma, quin aliquid aliud adjungatur, cum quo fiat constitutio. Quod in preesenti declaratur, quia haec constitutio divinae personae ex parte proprietatis solum est ad incommunicabiliter subsistendum in divi- na natura, ergo oportet, ut in ea includatur natura, ut alterum constitutionis extremum. Unde non recte dicitur proprietas, constituere personam, ut forma totius, quia non constituit essentialiter, sed tantum personalter, eo modo, quo in creaturis intelligimus personalitatem constituere personam: ergo necesse est ut intelligamus cum proprietate convenire divinitatem ad constituendam personam, ex parte naturae, quia non est persona, nisi sit rationalis naturae incommunicabilis subsistentia. Est ergo haec constitutio proportionalis illi, quam in creaturis intelligimus ex natura et suppositalitate.

12. Ad respondendum autem fundamento contrariae opinionis, aliqui putant esse necessarium, ut dicamus, essentiam non includi in conceptu relationis. Dico tamen, non esse necessarium, ut divina essentia omnino excludatur a relationibus, sed satis esse, ut per conceptum relationis non exprimatur, seu non expresse concipiatur. Nam ad concipiendam integram constitutionem necesse est utrumque extremum expresse. concipere. Neque etiam committitur nugatio, propter eamdem causam, et quia intelligi debet haec constitutio esse cum perfectissima unitate, atque adeo cum inclusione ejus, quod commune est, in eo, quod est proprium.

PrevBack to TopNext