Text List

On this page

Caput 4

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum eaedem proprietates, quae constituunt personas, illas distinguant

CAPUT IV. UTRUM EAEDEM PROPRIETATES, QUAE CONSTITUUNT PERSONAS, ILLAS DISTINGUANT.

1. Prima opinio negans. — Multi theologi existimant, aliter in hac materia loquendum esse de constitutione, quam de distinctione: nam aliquando proprietas constituens personam non distinguit illam ab omnibus alis, aliquando vero lcet distinguat, non tamen sub eadem ratione. Ita sentiunt Cajetanus et alii, 1 part., quaest. 36, art. 2, Ferrariensis, 4, contra Gentes, cap. 24 et 26. Fundantur praecipue, quia Filiatio constituit secundam personam et non distinguit illam a tertia: quia juxta sententiam D. Thomae, si Spiritus sanctus non procederet a Filio non distingueretur ab illo, ergo Filiatio non satis distinguit Filium ab Spiritu sancto, sed necessaria est spiratio activa, quae distinguat, ergo proprietas non semper distinguit personam, quam consutuit, ut ab omnibus aliis personis. Filiatio enim est proprietas Filii, et non distinguit ilIum ab Spiritu sancto, spiratio autem activa, quae illum distinguit, non est proprietas, ut supra dixi. Deinde, proprietas Patris constituit personam ejus prius ratione, quam referat, ut infra ostendemus: non distinguit autem, nisi quatenus actus refert, ergo alia est ratio constituendi et distinguendi. Denique, ratione a priori possumus ex mente horum auctorum argumentari: quia relatio, ut relatio, non distinguit, nisi a suo opposito : personae autem divinae solum distinguuntur oppositione relativa, ut infra ostendemus: ergo proprietas licet simpliciter constituat, non tamen distinguit, nisi quatenus refert, et consequenter non distinguit ab omnibus, sed tantum a suo opposito.

2. Secunda opinio affirmans approbatur.— Nihilominus opposita sententia mihi semper placuit et nunc maxime p quam tenet Scotus, in 1, dist. 7, quaest. 2, et Henricus, quodlib. 5, q. 8 et a multi. Ad eam vero explicandam et probandam, adverto imprimis, aliud esse loqui de origine distinctionis, aliud de forma, quae est veluti causa formalis talis distinctionis, verbi gratia, de creatura dici potest distingui a creatore, et quia ab illo processit, et per entitatem suam creatam, tamen illud prius est verum solum per modum viae, et originis: hoc posterius vero per modum formae. Idem potest considerari inter Patrem et Filium in humanis, distinguuntur enim realiter per suas entitates, tanquam per causam formalem distinctionis, sicut distinguuntur alii duo homines, quorum unus ab alio non processit : inter Patrem vero, et Filium origo, et via ad illam distinctionem fuit generatio, quae ratio inter duos alios homines non intercedit. Haec ergo duo etiam inter divinas personas considerari possunt; in praesenti vero agimus de forma, quae est veluti causa formalis hujus distinctionis, non de via, vel origine.

3. Deinde observandum est, in rebus, quae inter se distinguuntur, aliud esse, considerare denominationem, vel habitudinem, qua una res dicitur actu distincta ab alia: aliud vero esse, considerare formam, vel entitatem, quae facit rem ita distinguibilem ab alia, ut ex vi illius non possit cum altera identificari. Hic ergo quaerimus formam distinguentem hoc posteriori modo: nam illa prior actualis distinctio, vel solum consistit in relatione aliqua reali, aut rationis, vel in denominatione extrinseca, ratione cujus res non denominatur actu distincta, nisi aliud extremum existat : potest autem res habere suam formam, vel entitatem ex se distinguentem illam a qua- cumque alia, si fuerit, etiamsi actu alia non existat.

4. Probatio prima verae opinionis. — Dicimus ergo, formam, vel proprietatem constituentem personam ex se etiam distinguere illam realiter a quacumque alia. Probatur argumento Scoti, quia in omni re, id quod illam constituit, eam etiam distinguit ab omnibus aliis : ergo idem dicendum est in divinis personis, quia nec sufficiens ratio diversitatis assignari potest, neque aliter intelligi potest plena constitutio. Antecedens probatur primo inductione in omnibus rebus creatis, deinde ratione, quia quod constituit rem in sua entitate, constituit etiam in sua unitate, quia ens et unum idem sunt : res autem ex eo habet unitatem propriam, quod est indistincta in se et distincta a qualibet alia, ergo principium constitutivum rei etiam est distinctivum a qualibet alia.

5. Prima evasio refellitur. — Ad hanc rationem duas invenio responsiones. Prior est, illud principium sumptum ab Scoto esse verum, ubi constitutio est realis, non vero ubi constitutio est rationis, qualis est in divinis personis. Haec vero responsio solum est inventa ad fugiendam vim argumenti, non tamen satisfacit. Quia imprimis nulla ratio redditur talis distinctionis, ratio autem Scoti, cum proportione applicata, eamdem vim habet in constitutione rationis. Ut patet in constitutione speciei per suam differentiam, nam per illam distinguitur una species ab omni alia, cum qua habeat genericam convenientiam. Deinde, ratio est eadem, quia etiam in tali constitutione forma constituens dat unitatem. Accedit praeterea (quod apud me magis urget) quia (ut supra dicebam) licet haec constitutio sit rationis quantum ad modum, quo a nobis concipitur, tamen in re illi correspondet aliquid aequivalens reali constitutioni, et ideo, (ut supra etiam dicebam) rei sic constitutae conveniunt omnia, quae per realem constitutionem convenire possunt, seclusis imperfectionibus. Quod autem forma constituens etiam distinguat, non involvit imperfectionem, imo spectare videtur ad plenam et perfectam constitutionem, ut magis statim declarabo: ergo illa distinctio non enervat vim rationis. Quod etiam sic explico, nam si Filiatio, verbi gratia, esset ex natura rei actu distincta ab essentia, realiter constitueret personam, et consequenter illam distingueret ab omni alia ut consequenter fatentur, qui ita respondent : sed nunc Filiatio, absque distinctione actuali, non minus perfecte et complete constituit personam Filii, quam sic esset distincta ab essentia : ergo non minus reddit personam Filii incommunicabilem. quod est de ratione personae: ergo non minus distinguit illam a quacumque alia.

6. Altera evasio excluditur. — Altera responsio magis recepta inter Thomistas est illud principium Seoti esse verum in constituentibus et constitutis absolutis, non vero in relativis, propter rationem in priori sententia insinuatam. Verumtamen neque hoc satisfacit. Primo, quia ratio facta etiam in relativis habet veritatem, nimirum, quod difterentia, vel proprietas constituens aliquid in esse entis, constituit etiam in esse unius et consequenter distincti a quolibet. Quod maxime patet in constitutione persona, quanquam enim persona relativa sit, non solum est de ratione ejus. ut distinguatur ab opposito, sed etiam ut distinguatur a qualibet alia persona, quia debet esse simpliciter incommunicabilis, alioqui nondum plene est constituta in ratione personae. Vel ergo proprietas relativa non plene et perfecte constituit personam, vel si plene constituit illam etiam ab omni alia distinguit. Unde Spiritus sanctus. verbi gratia, per suam proprietatem. non solum distinguitur personaliter ab aliis personis divinis, sed etiam ab omnibus personis creatis.

7 Secundo in relationibus creatis constat, non solum distingui per sua constitutiva a rebus absolutis, vel a suis oppositis. sed etiam ab aliis relationibus disparatis. Dicent, hoc esse verum de formali distinctione, non vero de reali. de qua hic agimus. Sed advertendum est, illud principium, in unaquaque reverum esse, juxta proportionem et capacitatem ejus. Unde, si id. quod eonstituitur, non est propria res, habens suam enutatem, sed solum modus, vel formalitas alterius rei, mirum non est, quod talis constitutio non faciat rem realiter distinctam a qualibet alia : si autem res constituta sit vera res habens propriam entitatem, id, quod illam constituit in tali esse. etiam distinguit realiter illam a qualibet alia. Imo intelligi vix potest, quod una entitas distinguatur re ab alia, nisi per id, quod formaliter facit illam talem esse entitatem. Relationes ergo creatae, quae praedicamentales appellantur. non sunt proprie entitates, sed modi, vel formalitates, et ideo mirum non est, quod realiter non distinguantur ab aliis, per sua constitutiva. Ad sumendum autem proportionale argumentum satis est, quod eo modo, quo constituuntur, etiam distinguantur.

8. Considerare autem possumus ulterius in creaturis habitudines illas, quas transcendentales vocant et vere etiam reales sunt, et constituere possunt proprias entitates. In illis ergo verum inveniemus illud principium, id est, quod constituit, distinguere etiam realiter a quolibet alio. Ut, verbi gratia, potentia visiva constituitur in specie et entitas talis potentiae per habitudinem ad objectum et ex vi illius habet etiam distinctionem realem ab aliis sensibus, quamvis illis non opponatur per talem habitudinem. Rationes itaque divinae non sunt tantum modi,vel formalitates,sed sunt res substantiales : nam sunt per se subsistentes, ergo proprietates illae constituentes, etiam si relativae sint, simpliciter unamquamque personam distinguunt a qualibet alia.

9. Quomodo relatio distinguat a suo opposito. — Addo insuper, etiam si gratis demus, relationem ut sic, solum distinguere realiter a suo opposito, hoc intelligendum esse non tantum de opposito, ut correlativo, sed etiam de opposito, ut termino. Nam (juxta veram Metaphysicam doctrinam, quam supra insinuavi et ad hoc mysterium applicui ) illa duo distincta sunt, ut patet in relatione creata, quae non tendit per se ad correlativum, ut ad terminum, sed ad absolutum. Declaraturque exemplo : nam relatio, verbi gratia, creaturae ad creatorem ex intrinseca ratione et constitutione sua postulat distinctionem realem a creatore, quia illi in re ipsa opponitur, non tanquam correlativo. quia in creatore non respondet relatio realis opposita : ergo tanquam termino, qui in se quid absolutum est. Ita ergo omnis relatio comparatur ad suum terminum, sive in eo sit relatio opposita, sive non. Sicut igitur, quamvis concedamus proprietates personales tantum distinguere ab illis personis, cum quibus habent oppositionem : nihilominus verum in universum est, proprietatem constituentem personam distinguere illam ab omnibus aliis. Et quoniam de caeteris res est clara, quae ab adversariis etiam admittitur, in Filiatione explicatur. Nam paternitati opponitur correlative, processioni autem opponitur tanquam terminus formalis, ad quem Spiritus sanctus refertur. Procedit enim Spiritus sanctus a Patre et Filio immediate, et ut constitutis paternitate et filiatione, ut infra ostendemus et ideo immediate ad illos refertur tanquam ad principium suum. Ergo ex vi illius oppositionis habent sufticientem rationem distinctionis. Ita ut licet per impossibile intelligeremus in Filio non resultare relationem reale spirationis ac- tivae ad Spiritum sanctum, sed esse inter illos relationem non mutuam : nihilominus esset inter eos realis distinctio ex vi suarum proprietatum , quatenus Filiatio est quasi ratio terminandi habitudinem processionis ad Filium. Unde in Concilio Toletano 11, sicut Filius dicitur ad Patrem, ita Spiritus sanctus dicitur referri ad Patrem et Filium.

10. Nulla ergo superest ratio, ob quam excipiamus divinas personas ab illo generali et vero principio, quod eadem forma, quae constituit, distinguit a quolibet alio. Aliunde vero huic sententiae favent Patres omnes, si attente considerentur testimonia, quae in cap. 1, adduxi, et quae afferam in sequenti. Nam indistincte loquuntur de constitutione et distinctione, et utramque tribuunt proprietatibus personalibus. Quod maxime adverti potest in Sophronio et Damasceno. Sunt etiam optima illa verba Concilii Lateranensis, in capite Firmater. Huwc sancta Trinitas, secundum substantium una, et secundum propraetates personales discreta : ergo solae proprietates personales sufficienter efficiunt distinctionem.

11. Ad fundamenta contraria. — Fundamenta vero contrariae sententiae soluta sunt, jam enim ostensum est, quomodo nunc Filius distinguatur ab Spiritu sancto per Filiationem,s interveniente origine inter illos. ÀAn vero sine interventu ejus etiam Filiatio distingueret, alia quaestio est, infra tractanda. Quod autem addebatur de Paternitate constituente et distinguente sub diversis considerationibus, nullius momenti est. Tum quia fortasse illud necessarium non est, nam sub quacumque ratione intelligatur constituens, intelligi etiam potest sufficiens ad distinguendum. Tum etiam, quia illa duplex consideratio utraque cadit in personalem proprietatem et distinguit in illa diversas rationes formales specificas et positivas, sed solum diversos modos concipiendi nostros, magis, vel minus confusos, quae omnia ex sequentibus fient manifesta.

PrevBack to TopNext