Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Utrum proprietates constiiuentes et distinguentes personas, absolutae sint

CAPUT V. UTRUM PROPRIETATES CONSTIIUENTES ET DISTINGUENTES PERSONAS, ABSOLUTAE SINT.

1. Tertia opinio affirmans. — In hac re fuit opinio Joannis de Ripa, in 1, dist. 26 et 27, qui dixit, personas divinas esse absolutas et habere inter se relationes, non ut illis personaliter constituantur, sed tantum ut referantur. Quam sententiam, ut probabilem voluit defendere Scotus in illa distinct. 26, quaest. 4, 8 Tertia opinin. Fatentur autem illi auctores, has proprietates absolutas non multiplicari in divinis personis nisi media origine, et ita declarant Patres dicentes, personas distingui per origines. Quod autem iidem Patres dicunt, distingui relationibus, intelligendum erit juxta hanc sententiam, vel a posteriori et quoad nos, quia per relationes intelligimu:- distinctionem, vel certe intelligendum erit potentialiter, ut sic dicam, id est, distingui, quatenus ad invicem referibiles sunt.

2. Fundamentum. — Fundamentum hujus sententiae potissime sumptum est ex modo concipiendi nostro. Nam relationes divinas concipimus instar relationum creaturarum : in creaturis autem nunquam relatio primo, et per se causat distinctionem extremorum, inter quae versatur, sed supponit illam, et in unoquoque extremo supponit etiam fundamentum, et aliquid, quod referri possit ad aliud: et ideo semper tale etiam fundamentum, vel subjectum in uno extremo absolutum est, et in altero etiam terminus est absolutus. Quae omnia maxime reperiuntur in relationibus originum creaturarum, ut inter Patrem, et Filium humanos facile considerare licet. Ergo ad eumdem modum se habent relationes divinae : sunt enim vere, et proprie relationes, ergo habent omnia pertinentia ad rationem relationis, ut sic. Hujusmodi autem sunt omnia, quae numeravi, conveniunt enim relationi, non ex eo, quod creata est, sed ex eo praecise, quod totum suum esse est, ad aliud se habere: inde enim habet, ut necessario supponat aliquid quod referat, atque adeo quod ex positione illorum resultet.

3. Atque haec ratio applicata ad Patrem solet ingerere maximam difficultatem, nam Pater prius secundum rationem generat, quam referatur ad Filium; refertur enim, quia generat. Rursus, ut generet, supponitur quod sit persona : nam esse est prius, quam producere: ergo illa persona ut sic necessario debet esse absoluta. Ex parte vero Filii (et idem est de Spiritu sancto) non ita urget difficultas : tamen applicari potest ex alio principio, quod ad relationem non est per se motus, et ita non est per se productio : ergo generatio Filii primo intelligitur terminari ad illam personam, ut in se absolute constitutam, deinde vero resultare relationem Fili.

4. Alias rationes addit Scotus, quae mihi videntur esse minoris momenti, ut quod relatio, verbi gratia, Paternitas ex vi sui con- ceptus, non est proprietas omnino incommunicabilis : hoc autem necessarium est, ut contituat personam. Assumptum declarat : quia si per impossibile processio per voluntatem esset prior, quam processio per intellectum, Paternitas esset communis Patri et Spiritui sancto. Item quia ex tribuis relationibus potest abstrahi communis conceptus relationis, quod putat Scotus repugnare respectu trium proprietatum personalium : nam cum illae incommunicabiles esse debeant, non possunt habere conceptum communem. Tandem affert Scotus illud Proverbiorum 40: Quod est nomen ejus, id es Patris, et nomen Filii ejus, si nosti? Nam in hac interrogatione significatur habere Patrem et Filium alia nomina magis occulta, quae necessario debent in illis significare aliquas alias proprietates latentes sub Paternitate et Filiatione : illae ergo sunt absolutae.

5. Vera resolutio. — Probatio ex Scripturis. — Dicendum vero est, nullas esse in Trinitate proprietates absolutas, sed suis relationibus personalibus personas constitui et distingui. Haec posterior pars sequitur ex praecedenti, eamque in duobus capitibus sequentibus explicaturi sumus. Prior vero tam est certa, ut aliqui non dubitent oppositam sententiam erroneam appellare, sed fortasse non attingit illum gradum : satis est, esse improbabilem et contrariam consensui theologorum. Solet autem haec veritas probari primo ex Scriptura, in qua divinae personae nunquam nominantur, nisi per voces, quae relationem, vel originem important, ut Patris et Filii, etc. Quod argumentum, quamvis tantum sit negativum, nihilominus pro dignitate materiae est validum, quia de hoc mysterio nihil cognoscere possumus, nisi per revelationem. Nec locus ille, quem afferebat Scotus, ex Proverbiorum 30, aliud indicat, sed solum ineffabilem nobis esse Patris et Filii dignitatem et excellentiam, vel etiam ibi significatur, ipsa nomina Patris et Filii, quibus personas nominamus, non satis explicare proprietates illarum, non quia illae proprietates absolutae sint et a relationibus distinctae, sed quia illa nomina communia sunt creaturis, imo ex creaturis ad Deum translata, et ideo, sicut non explicant modum divinae generationis, ita nec satis explicare valent illas proprietates.

6. Secundo probatur ex Conciliis. Lateranense enim in capite Firmiter, primum nominat Patrem, Filium et Spiritum sanctum : sub his nominibus et deinde subjungit: Trinitatem esse discretam per proprietates personales : in- dicans has esse easdem, quas illis nominibus significaverat, imo significans etiam, unicas esse tantum proprietates personales: quod notandum est. Concilium etiam Florentinum, sess. 18: Relatio, inquit, apud omnes tam Graecos, quam Latinos doctores personas multiplicat, et infra additur etiam dictio exclusiva, sola relatio. Concilium Vormaciense, in Confessione fidei : Quod Pater (inquit) est non ad se, sed ad Filium dicitur, etc. Ubi expendo, non loqui tantum de Patre, ut Patre, nam hoc per se notum erat, sed dicere : Quod est Pater, ut de toto illo, quod personae proprium est, se loqui ostendat. Quod fusius explicuit Concilium Toletanum 11, in Confess. fidei, nam imprimis habet eadem verba : Quod Pater est, non ad se, sed ad Filium est, deinde addit: In relatione numerus cernitur in substantia, id est, essentia, non invenitur : indicans, numerando relationem et essentiam omnia dixisse, quae in Deo sunt. Unde exclusive concludit : Ergo hoc solo nuwmnerum insinuant, quod ad invicem sunt, et in hoc mimero carent, quod in se sunt. Et infra declarat, hujusmodi relationem esse proprietatem, unicuique propriam.

T. Ex Patribus. — Tertio ex Patribus generaliter sumi potest idem argumentum, quia cum saepe loquantur de proprietatibus personalibus et illis dicant constitui, et distingui personas, nunquam aliarum mentionem fecerunt. Quin potius ita loquuntur, ut omnes alias manifeste excludere videantur. Praesertim vero D. Augustinus 5, de Trinit., cap. 5, et sequentibus aperte docet, in Deo non esse, nisi substantiam, id est, essentiam, et relationem et quidquid ad se, et non ad aliud dicitur, ad essentiam pertinere. Unde inferius inquit : S quod dicitur Pater, ad se et non ad Filim diceretur, secundum substantiam dicerelur, sed quia ad Filium et non ad se dicitur, ideo non secundum substantiam dicitur. Ergo juxta Augustinum, repugnat proprietatem esse absolutam et esse propriam. Unde capite octavo, regulam constituit : Quidquid in Trinitate ad se dicitur, substantialiter dicitur. Damascenus lib. 1, cap. 10, omnia esse communia preter innascentiam, generationem et processionem, quod explicans, capite undecimo, inquit: JVos unum agnoscimus Deum, in solis quidem proprietatibus paternitatis, filiationis et processaonis differentiam intelligentes. Similia sumuntur ex Anselmo, de Incarn. Verbi, cap. 3, et de Processione Spiritus saneti, cap: 1, et ab illo videtur praecipue sumptum illud axioma: 72» divinis omnia sunt unum, ubi non obviat rela- tionis oppositio. Quod alias dixit Boetius, lib. 1, de Trinitate: Sola relatio multiplicat Trinitatem. Quod etiam habet Joannes Maxentius, in secunda professione fidei. Et eodem sensu dixit Richardus de sancto Victore, lib. 4, de Trinitate, cap. 15. Personas non posse qualitatibus distingui, sed tantummodo originibus.

8. Solet autem ad haec responderi, Patres non loqui de constitutione, sed de distinctione, et fieri posse, ut personae constituantur per absoluta, distinguantur autem per relationes. Sed hoc neque in sententia Scoti locum habet, docentis idem esse constitutivum, et distinctivum : neque etiam in aliorum sententia, quia saltem in absolutis omnes concedunt id, quod constituit, distinguere, et nos generaliter probavimus id verum esse. Praeter quam quod Patres non solum loquuntur de distinctione, sed etiam de eo, quo unaquaeque persona in se talis est, et universaliter non agnoscunt in Deo quidpiam proprium, nisi relationem, nec solum dicunt, personas numerari relationibus, sed etiam nihil numerari in Deo, praeter relationes, seu relativa.

9. Ratio. — Quarto, ratio potissima in hac materia sumenda est ex altitudine mysteru, de quo nihil affirmare possumus, ut dicebam, nisi vel quod revelatum est, vel quod in revelatis continetur. Praeter hoc vero addere possumus rationem supra insinuatam libro primo ex discursu valde consentaneo rationi naturali, supposito mysterio. Quia omnis proprietas absoluta in Deo dicit perfectionem simpliciter simplicem, quia neque includere potest imperfectionem, neque etiam oppositionem, ratione cujus ex vi proprii conceptus non sit melior in quolibet ipsa, quam non ipsa. Proprietas autem personalis non potest formaliter dicere perfectionem simpliciter secundum propriam rationem suam, ut supra ostensum est, quia cum sit incommunicabilis, non potest esse Deo essentialis : omnis autem perfectio simpliciter est essentialis Deo, ergo personalis proprietas non potest esse absoluta in Deo. Atque eadem ratione non potest esse incommunicabilis, quia incommunicabiltas oriri debet, aut ex limitatione, aut ex oppositione : propterea enim subsistentia essentialis communicabilis est, quia nec limitata est, nec oppositionem habet, cum absoluta sit : ergo si subsistentia Patris esset etiam absoluta, non posset intelligi incommunicabilis Filio.

10. Denique addere possumus, quod si divinae personae habeant proprietates absolutas, vel cum illis etiam habent relativas, quae vere sint proprietates reales intrinsecae, vel non. Fortasse enim non deesset, qui supposita illa sententia lipae, hanc posteriorem partem eligeret, ut probabiliorem. Quia tunc relationes tantum essent mere resultantes, et non constituentes, nec distinguentes personas, utrumque enim supponunt, ut resultent : non ergo essent necessariae relationes illae ad constitutionem mysterii, sed tantum se haberent, sicut inter Patrem et Filium creatos, excepta ad summum differentia accidentis vel subsiantiae. Atque ita veritas et necessitas illarum relationum pendebit multum ab illa quaestione Metaphysica, an relatio, quae resultat ex absolutis, sit aliquid rei intrinsecum, vel sola denominatio. Consequens autem est valde alienum a mente Sanctorum Patrum, ponentium has relationes in divinis tanquam omnino necessarias, et per se requisitas ad distinctionem personarum. Quod si ob hanc causam altera pars eligatur, non minus repugnat Patribus, ponere in unaquaque persona duplicem proprietatem : tantum enim singulas, seu unicas agnoscunt, et ut supra argumentabamur, cum una sit perfecta et sufficiens, supervacaneum est aliam fingere, quod magis patebit respondendo ad argumenta.

11. Fundamentum ergo praecipuum quod sumitur ex modo concipiendi nostro, paulatim est in sequentibus capitibus tractandum. Nunc breviter nego, aequiparandas esse relationes divinas cum creatis in omnibus, quae ibi assumuntur. Et ratio differentiae primaria est, quia relationes divinae personales sunt subsistentes: creatae vero, et praesertim illae, quae censentur esse per veram resultantiam ex absolutis extremis, sunt accidentariae, et in eo ordine sunt valde imperfectae et diminutae. Quae differentia quoad hanc posteriorem partem ex Metaphysica satis constat: quoad priorem vero constat ex his, quae diximus in libro tertio de subsistentiis personalibus. Et declarari breviter potest, quia relationi, ut sic, non repugnat esse subsistentem, quia licet sit ad aliud, tamen etiam in se est aliquid secundum totam rationem suam, ut supra declaravi: ergo non repugnat ut sit in se perfecto modo, atque adeo per se subsistens: ergo talis perfectio tribuenda est divinae relationi personali, nam quidquid est in Deo, habet perfectissimum modum, sibi non repugnantem.

12. Ex hac autem differentia colligitur alia, scilicet, relationes originis, quae sunt inter creaturas, non esse per se intentas, sed secun- dario resultare: propter quod dictum est ab Aristotele: Ad relationem non esse per se motun. Hae vero relationes sunt per se, quia in qualibet natura, et maxime in divina, id, quod est per se subsistens in tali natura, est maxime per se. Atque ita Paternitas est in divinitate tanquam per se immediate conjuncta illi. Filiatio vero est tanquam per se intenta per generationem (ut more nostro loquamur), et idem est suo modo de processione.

13. Rursus hinc etiam fit, ut relationes creatae indigeant fundamento, in quo nitantur propter imperfectionem suam, divinae autem illo non indigent, quia subsistentes sunt. Vocant quidem aliqui theologi essentiam fundamentum harum relationum. Proprius vero dicetur quasi radix illarum, sicut natura est radix suae personalitatis, secludendo tamen imperfectiones. Non est tamen fundamentum, quia neque est tale, ut per hujusmodi relationem referatur: neque etiam est tale, ut in illo sit relatio tanquam in subjecto proximo vel remoto, etiam nostro modo concipiendi, sed potius essentia est in hypostasi, per relationem incommunicabiliter subsistente, tanquam in persona, quae in illa natura subsistit. Denique ex eodem principio sequitur, has relationes non supponere extrema, quae referant, nec distinctionem eorum, ut resultent, sed ipsas esse, quae referuntur secundum rem, ac proinde easdem constituere personas relatas nostro modo concipiendi, et consequenter etiam illas distinguere, juxta superius dicta. Et ob eamdem causam non oportet, ut pro termino habeant aliquid absolutum, sed se invicem per se primo respicere possunt. Haec ergo est natura illarum relationum personalium, ex qua satisfactum est fundamento oppositae sententiae. Quomodo autem huic rei et veritati modus noster concipiendi accommodari debeat, explicabo, ut dixi in sequentibus capitibus.

14. Alia vero argumenta Scoti facilem ha-. bent responsionem. Dico enim, relationem personalem ex proprio conceptu esse incommunicabilem eo ipso, quod subsistens relative est. Neque est ulla ratio, cur proprietas absoluta possit esse ratio subsistendi incommunicabiliter, et non relativa: imo in Deo magis hoc potest convenire relationi propter oppositionem.

15. Ad argumentum autem ex hypothesi impossibili dicitur primo, ex uno impossibili posse sequi aliud impossibile. Deinde dicitur, in eo casu paternitatem non fore relationem per se primo subsistentem, sed advenientem personae jam subsistenti, sicut nunc est spiratio activa, et ideo mirum non esse, quod in eo casu non esset incommunicabilis, quia tunc non esset proprietas personalis. Ad alteram vero partem dicitur, proprietatem personalem esse quidem realiter incommunicabilem, non tamen repugnare illi quod habeat convenientiam aliquam rationis cum alia simili proprietate, a qua possit intellectus abstrahere rationem communenm, ut in personis creatis videre licet. Neque intelligo, cur si divinae personae constituerentur absolutis, non convenirent eodem modo in communi conceptu personae increatae absolutae ; sicut nunc conveniunt in conceptu relativae, ut in libro primo tractatum est: locus autem Proverbiorum jam explicatus est.

PrevBack to TopNext