Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Utrum proprietates constituentes personas, sint relationes vel origines

CAPUT VI. UTRUM PROPRIETATES CONSTITUENTES PERSONAS, SINT RELATIONES VEL ORIGINES.

1. Quaestionis necessitas. — Non desunt theologi, quibus haec questio superflua videatur, quia juxta sententiam satis receptam, origines et relationes cum proportione comparatae, idem omnino et adaequate sunt: ergo perinde est dicere, personas constitui ac distingui relationibus vel originibus. Unde Sancti Patres indifferenter illis tribuunt haec omnia, ut patet ex allegatis in capite primo et in praecedenti, praesertim Damascenus. Item ex Fulgentio, de Fide ad Petrum, cap. 1, dicente: Quia aliud est genuisse, quam natum esse, et aliud procedere quam. genuisse, vel natum esse manifestum est, quoniam alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus. Similia habet Ambrosius, lib. 1, de Fide, cap. 2, et Athanasius, Dialogo primo, de Trinitate contra Anomaeos, et Bessarion, in oratione pro unione, quae habetur post Concilium Florentinum, cap. 6, in fine. Augustinus denique, lib. 5, de Trinitate, cap. 6, nullum discrimen agnoscit inter Filium et genitum, Patrem et genitorem.

2. Nihilominus praesens quaestio praetermitti non potuit, tum quia inter gravissimos Patres D. Thomam et Bonaventuram versatur: tum etiam, quia ad explicandum mysterium multum confert, tum denique quia de modo distinctionis inter originem et relationem non satis constat, ut supra vidimus. Saltemque certum est, distingui ex modo concipiendi nostro, et consequenter in modo significandi, quod satis est, ut de illis etiam aliter loquendum sit in ordine ad constitutionem, quae nostro modo concipiendi explicatur.

3. Prima opinio distinguens inter hapostasim et personam. — Sunt ergo tres opiniones. Prima antiqua quae asseruit, hypostases divinas constitui originibus, personas autem constitui relationibus: unde consequenter dicebat haec opinio, abstractis per intellectum relationibus non manere personas, manere autem divinas hypostases, quia persona supra hypostasim addit dignitatem relationis. Ita refert divus Thomas, quaest. 40, art. 3, ubi hanc sententiam reprobat, et ab omnibus relicta est. Nam, ut supra visum est libro primo, persona supra hypostasim solum addit dignitatem ex parte naturae, nimirum, quod rationalis seu intellectualis sit: hanc vero dignitatem summo et perfectissimo modo includunt hypostases divinae naturae: ergo implicat dicere aliquid constituere hypostasim in divina natura, et non constituere personam. Addo praeterea, si divina supposita constituta intelligantur cum origine unius ab alio, revera jam intelligi cum tota sua dignitate substantiali: et ideo relationem ut sic, non posse addere dignitatem necessariam adesse personae, alias neque Pater, neque Filius in sua personali dignitate satis essent constituti, donec ad Spiritum sanctum intelligerentur relati.

4. Secunda opinio de originibus. — Secunda opinio est, Personas divinas constitui, et disUngui personaliter originibus, et non relationibus. Haec fuit opinio Bonaventurae, in 1, dist. 26, quaest. 2, et dist. 27. Fundamentum est, quia in persona nihil est proprium, nisi origo vel relatio, ergo alterutra ex his debet constituere : ergo illa, quae prior fuerit altera, ipsa constituet, nam proprietas constituens rem debet esse prima omnium. Sed origo est prior relatione, ergo, etc. Probatur minor, quia origo est ratio et fundamentum relationis : ideo enim Pater refertur, quia generat. Contra hanc sententiam retorquent Thomistae hoc ipsum fundamentum, quia loquendo de origine activa, prior esse debet forma constituens, quam ipsa origo, quia generatio activa, verbi gratia, est ut via ab aliquo fluens, ergo supponit illud principium a quo fluit: generatio autem est a persona, et non ab essentia, ut a principio quod : ergo supponit personam constitutam , ergo non potest illam constituere.

5. Neutra vero ratio, si attente confideretur, probat directe suam sententiam, sed excludit aliam. Respondent enim D. Thomas et alii ad rationem Bonaventurae, quod quamvis relatio, ut relatio, supponat originem, tamen ut proprietas constituens supponitur origini, Quae responsio praeter difficultates tractandas, capite sequenti, in praesenti redargui potest. Nam eadem distinctione uti posset Bonaventura, dicens, originem ipsam esse proprietatem constituentem, et ut sic, nihil supponere, etiamsi sub alio modo concipi possit, ut fluens a persona. Declaratur ab exemplo, nam ipsum intelligere, ut D. Thomas saepe docet, est Ipsum esse Dei, atque adeo constituens Deum in esse Dei, quamvis secundum rationem concipi possit illud intelligere, ut actus immanens, fluens a Deo: sic ergo generare esse poterit idem esse Patris, esse, inquam, personale, quamvis alias secundum rationem concipiatur ut actio fluens ab ipsa. Ratio autem utriusque est : quia uterque actus tam essentialis, quam notionalis, quamvis significetur per modum actus secundi, tamen est actus perfectus per essentiam et per se talis, et ideo non ita manat seu fluit ab aliquo, ut necessario supponat constitutum, etiam secundum rationem.

6. Tertia et vera sententia. — Nibilominus est tertia sententia, quam veram essc censeo, origines non constituere personas, neque formaliter ac proprie illas distinguere. Haec est sententia D. Thomae in illa quaest. 40, art. 2, quam sequuntur omnes Thomistae citandi capite sequenti, Durandus et fere alii communiter in 1, dist. 26. Et quantum ad hanc partem negantem consentit Scotus seclusa opinione de proprietatibus absolutis. Ut autem probetur, supponendum est, quod supra capite quarto, significavi, duobus modis posse dici personas distingui per aliquid; primo tanquam per formam propriam intrinsece constituentem unamquamque personam in suo esse personali, secundo tanquam per conditionem necessariam, et viam ad multiplicationem personarum. De hoc posteriori modo nulla est quaestio nam certum est, personas multiplicari per origines, nec posse alio modo esse in Deo numerum personarum, ut libro primo ostensum est. Et hac rationc saepe ita loquuntur Patres : imo et ipse D. Thomas saepe dicit, personas distingui, vel multiplicari originibus, ut maxime videri potest, 1 part., quaest. 34, 35 et 36. Nunc autem tractatur quaestio in priori sensu, quia inquirimus proprias formas constituentes personas, quae sunt etiam quasi, formaliter distinguentes, ut recte advertit D. Thomas, dicto art. 2 et 3, quaest. 40.

7. Probatur opinio quoad personas procedentes. — Jam ergo probatur dicta sententia, primo quoad personas procedentes. Nam, juxta opinionem Bonaventura, deberent constitui per origines passivas, scilicet, generari, spirari, hae autem non possunt illas constituere, ergo. Major per se certa est, imo est ipsamet assertio Bonaventurae. Minor autem probatur, quia forma constituens personam debet concipi, ut forma permanens, habens jam esse fixum, et ut vocant, in facto esse : origo autem passiva nondum concipitur in facto esse, sed in via: ergo non potest esse forma constituens formaliter personam : nam persona dicit rem jam constitutam in facto esse. Deinde, id, quod supponitur ante rei constitutionem, non potest esse forma constituens : sed origo passiva supponitur ante personam constitutam : nam prius ratione est generari, quam esse genitum : ergo non potest illa origo constituere personam.

8. Ad rationem in contrarium. — Nec ratio Bonaventurae in his personis locum habet, facile enim conceditur , in eis originem praecedere relationem, ut recte docet D. Thomas, dicta quaest. 40, art. 4. Inde autem non fit, relationem non posse esse formam constituentem talem personam, quia sicut illa origo est prior tali relatione, ita etiam est prior, quam ipsa persona. Unde retorqueri potest argumentum , quia forma constituens in Deo non est prior , quam persona constituta , at origo passiva est prior, quam persona procedens, ergo non constituit illam. Major probatur , quia persona nihil aliud est, quam ipsa forma subsistens. Quod si illa forma concipiatur, ut modus essentia, etiam non potest concipi, ut prior, quam modificet, et consequenter, quam cum essentia constituat personam. Sicut in humanis non potest esse prior personalitas, quam persona ipsa, sed origo passiva concipitur, ut prior, non est ergo proprietas constituens , sed quasi via ad personam , quae constituenda est.

9. Marsilius reprehenditur. — Mirabile autem est, et sane improbabile, quod Marsilius, ait, in 1, distin. 3, art. 3, ad 1. Filium prius concipi Filium, quam genitum. Ductus illo argumento , quod Pater prius concipitur Pater, quam generans : quia non potest prius pater concipi, quam filius. Re tamen vera intelligi nequit, tum, quia si filius intelligitur prius, quam sit genitus, ergo ut sic intelligitur habere esse a se, et non per processionem, quod repugnat, et desiruit in tali persona rationem filu. Deinde, quia si prius concipitur esse, ad quid postea conciperetur generari, cum generari tendat ad recipiendum esse ? Neque argu- mentum de Patre habet vim, vel quia Pater, ut Pater non praeconcipitur generationi, etiam si sub aliqua ratione praeconcipiatur, vel quia si Pater admittitur prior origine, eodem modo est prior ipso filio, ut ex dicendis constabit. Filius autem nullo modo, aut consideratione potest esse prior Patre, ut generante.

10. Praeterea quod spectet ad originem activam, si sermo sit de activa spiratione, nulla est difficultas, quia supponit illas personas Patris, et Filii constitutas per proprias relationes. Ideo quae de illa relatione facile admittimus, non constituere personam, et esse posteriorem orgine activa, ad quam consequitur. Tamen etiam de illa origine certum est, non constituere personas, quae spirant, quia supponit illas plene constitutas in ratione personae.

11. Probatur assertio quoad primam personam. — Tota ergo difficultas superest de sola generatione activa. De qua imprimis procedit argumentum D. Thomae, quia illa concipitur, et significatur, ut via ab aliquo, ergo supponit illum a quo est, non est autem ab essentia, neque ab hoc Deo; ut abstrahit a personis, ut supra ostendimus : est ergo a persona constituta, non ergo illam constituit. Esset autem haec ratio clarior, si verum esset, generationem activam, etiam in Deo, ex vi sui conceptus, et modi significandi non dicere actum quasi adhaerentem ipsi personae generanti, sed potius quasi egredientem ab ipsa : sic enim non posset concipi, ut forma constituensipsam personam. Quia forma constituens personam debet concipi, ut intrinsece afficiens ipsam personam, at generatio illo modo quasi fluens, neque afficit, neque denominat intrinsece personam, a qua fluere intelligitur, quia, ut sic, non dicit quod sit in illa, sed quod sit ab illa. Sed ratio illa sic declarata supponit, originem activam realiter esse idem cum passiva, et cum relatione persona producta, ut intelhigitur, quasi in fieri egredi a persona producente, quo admisso fundamento, ratio sine dubio evidens est. Tamen fundamentum illud receptum non est, neque a nobis fuit in superioribus probatum.

12. Et ideo sistendum est in fundamento D. Thomae, quod sic declaro. Nam licet origo nihil aliud sit, quam ipsa relatio Paterniiatis, consideratae ut actualis influxus personae producentis in productum , nihilominus necesse est, illammet proprietatem esse priorem, ut in se habent suum esse, quasi, permanens et fisum, nam illemet influxus activus supponit esse personae influentis. Ad replicam vero, quam in favorem sancti Bonaventurae supra faciebamus, respondetur ex dictis, eo ipso, quod origo non concipitur, ut ens fixum, sed ut via ad ens fixum: repugnarce illi omnem considerationem proprietatis constituentis personam, quod non est ita de relatione, et ideo quoad hoc non esse camdem rationem de utraque , quamvis non desit sua propria difficultas in relatione ipsa, quae capite sequenti tractabitur. Et ob eamdem causam non procedit excmplum ibi adductum de ipso intelligere collato cum generare : quia intelligere non est esse Dei, ut intelligitur quasi in fieri, vel fluxu quodam ab alio, vel in aliud, sed ut est actus perfectissimus et maxime permanens, ct quasi in facto esse, vel potius ut actus manens in ipso Deo per essentiam.

PrevBack to TopNext